<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa038a.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>Quodam die in diebus sanctis octauarum, cum mane <lb/>
            apud me fuissent multi fratres laici christiani et in loco <lb/>
            solito consedissemus, ortus est sermo de religione christiana <lb n="5"/>
            aduersus praesumptionem et tamquam miram et magnam <lb/>
            scientiam paganorum: quem recordatum atque conpletum litteris <lb/>
            mandandum putaui non expressis personis contradicentium, <lb/>
            quamuis christiani essent et magis contradicendo quaerere <lb/>
            uiderentur, quid paganis responderi oporteret. cum ergo <lb n="10"/>
            de diuinatione daemonum quaereretur et affirmaretur praedixisse <lb/>
            nescio quem euersionem templi Serapis, quae in Alexandria <lb/>
            facta est, respondi non esse mirandum, si istam euersionem <lb/>
            templis et simulacris suis inminere daemones et scire <lb/>
            et praedicere potuerunt sicut alia multa, quantum eis nosse <lb n="15"/>
            et praenuntiare permittitur. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Et cum mihi referretur: non ergo sunt malae diuinationes

<note rend="script" type="footnote"> 2 Incipit Bci Augostini de diuinatione demonum <hi rend="italic">(oZ. 136x Ch</hi> Serino <lb/>
            sci Augustini epi de diuinatione doemonum <hi rend="italic">foil. 1 C</hi> Incipit liber eiusdem <lb/>
            de diuinatione demonum <hi rend="italic">fol. 53* F</hi> Incipit eiusdem sci Augustini liber <lb/>
            de diuinatione demonum <hi rend="italic">fol. 52b V</hi> Incipit liber sci Augustini de diuinatione <lb/>
            demonum <hi rend="italic">fol. 143b W</hi> Incipit liber Aurelii Augustini de diuinatione <lb/>
            dgmonum <hi rend="italic">fol</hi>. 7Sb <hi rend="italic">B</hi> Incipit de diuinatione demonum <hi rend="italic">fol. 158* Y</hi> <lb/>
            Liber Augustini de diuinatione demonum <hi rend="italic">fol. 77 M</hi> Incipit liber sci <lb/>
            Augustini epi de diuinatione dfmonum <hi rend="italic">fol. 115b</hi> 7 3 octauarum <hi rend="italic">om. W</hi> <lb/>
            mane <hi rend="italic">om. C</hi> 4 essent <hi rend="italic">WM</hi> adessent <hi rend="italic">BeMSVYrbd</hi> 6 aduersum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            7 atqug <hi rend="italic">Ch</hi> 8 mandari <hi rend="italic">WM</hi> non-personis <hi rend="italic">om. S</hi> contradicentium <lb/>
            personis <hi rend="italic">bd</hi> 9 bii quamuis <hi rend="italic">S</hi> 10 respondere <hi rend="italic">Ch</hi> respondi <hi rend="italic">S</hi> 11 daemonum <lb/>
            diuinatione <hi rend="italic">S</hi> 12 quam <hi rend="italic">01</hi> serapis (e <hi rend="italic">supra</hi> a) <hi rend="italic">Ch</hi> 14 templi <lb/>
            <hi rend="italic">BCFMWJEYfbd</hi> et <hi rend="italic">om. ME</hi> simulacri <hi rend="italic">d</hi> sui <hi rend="italic">d</hi> doemones <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 praedicare <hi rend="italic">ChxS</hi> 16 permitteretur 7 17 referreretur <hi rend="italic">ECk* malaE</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="600"/>
            huius modi nec deo displicent — alioquin omnipotens et <lb/>
            iustus ista fieri non permitteret, si mala et iniusta essent — <lb/>
            respondi non ideo haec uideri iusta debere, quod ea fieri permittit <lb/>
            omnipotentissimus et iustissimus deus; nam et alia <lb/>
            multa manifestissime iniuste fieri, sicut homicidia, adulteria,<lb n="5"/>
            furta, rapinas et cetera huius modi: quae quamuis iusto deo <lb/>
            eo quod iniusta sint sine dubitatione displiceant, idem tamen <lb/>
            omnipotens ea fieri certa iudicii sui ratione permittit non <lb/>
            utique inpune, sed ad eorum damnationem, a quibus fiunt <lb/>
            quae displicent iusto. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Et cum e contrario diceretur non quidem esse dubitandum, <lb/>
            quod omnipotens et iustus sit deus, sed haec humana <lb/>
            peccata, quae contra societatem hominum fierent, non eum <lb/>
            curare, dum fierent ■— propterea posse fieri: quae utique fieri <lb/>
            non possent, si omnipotens non siuisset; illa uero, quae ad<lb n="15"/>
            ipsum religionis cultum pertineant, nullo modo ab eo credendum <lb/>
            esse contemni. ac per hoc fieri non potuisse, nisi ei <lb/>
            placuissent. et ideo mala ea putari non oportere — ad hoc quoque <lb/>
            respondi: nunc ergo ei displicent, cum templa et simulacra <lb/>
            euertuntur et illa gentium sacrificia, si facta fuerint. <lb n="20"/>
            puniuntur. sicut enim dicitur non ea fieri potuisse, nisi deo <lb/>
            placuissent, et ideo bona putanda, quoniam iusto placent, ita <lb/>
            dici potest non ea prohiberi, euerti, puniri potuisse, nisi deo

<note rend="script" type="footnote"> 1 domino <hi rend="italic">S</hi> 2 ita <hi rend="italic">Y</hi> permitteretur <hi rend="italic">M</hi> esset <hi rend="italic">M</hi> 3 uideri] <lb/>
            fieri <hi rend="italic">Ch</hi> quod sineret B ea <hi rend="italic">om. Y</hi> permittis <hi rend="italic">Chl</hi> permittat T <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> 4 deus et iustiasimus <hi rend="italic">S</hi> iustus <hi rend="italic">WM</hi> 5 mamiestissimp <hi rend="italic">Cia</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">ante</hi> iniuste in Br iniusta <hi rend="italic">BCFMSVWYfbd</hi> permittit fieri <lb/>
            <hi rend="italic">WM</hi> fieri permittit <hi rend="italic">Y</hi> fieri resp (resp <hi rend="italic">s. l. m. 2) S</hi> homicida <hi rend="italic">F\'</hi> <lb/>
            furta adulteria <hi rend="italic">W</hi> 7 sunt <hi rend="italic">CFMWbd</hi> displiceant sine dubitatione <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 iudicii <hi rend="italic">om. WM</hi> utique non <hi rend="italic">S</hi> 9 dampnationem <hi rend="italic">CFY</hi> 11 diceretur <lb/>
            obiectio <hi rend="italic">S</hi> 12 et <hi rend="italic">om. S</hi> sit <hi rend="italic">om</hi>. 81 hec <hi rend="italic">Ch</hi> 13 que <hi rend="italic">Chl</hi> <lb/>
            14 curare (c tu. <hi rend="italic">2 add,) Ch</hi> ea posse <hi rend="italic">bd</hi> 15 siuisset] fuisset 81 <lb/>
            16 pertinent <hi rend="italic">VMbd</hi> 17 contempni <hi rend="italic">CV</hi> non 8. <hi rend="italic">I. S</hi> posoisse 51 <lb/>
            18 placuisset <hi rend="italic">S</hi> ea om. Y ea mala <hi rend="italic">Vbd</hi> mala ea putari] male <lb/>
            aptari <hi rend="italic">V</hi> oporteret <hi rend="italic">M</hi> quoque <hi rend="italic">Ch</hi> 19 ei] et <hi rend="italic">V</hi> displicet <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            displiceijt Y 21 sicut] si autem <hi rend="italic">S</hi> si <hi rend="italic">M</hi> ea dicitur <hi rend="italic">W</hi> ea om. i1\' <lb/>
            23 non] in <hi rend="italic">F\'</hi> prohibere <hi rend="italic">ChW</hi> et puniri <hi rend="italic">CFYECh*</hi> potuissent <hi rend="italic">ChS</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="601"/>
            displicerent; ac per hoc si tunc ideo recte fiebant, quia iusto <lb/>
            deo placere hinc ostendebantur, quod ab illo fieri sinebantur, <lb/>
            ideo nunc inique fiunt, quia deo displicere hinc ostenduntur, <lb/>
            quod ea uel iubet uel permittit euerti. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Contra hoc dictum est iniusta quidem esse nunc ista, <lb n="5"/>
            non tamen mala, et ideo iniusta, quia contra leges, quibus <lb/>
            prohibentur, fiunt, ideo autem non mala, quia, si mala essent, <lb/>
            numquam deo utique placuissent; porro si numquam placuissent, <lb/>
            numquam facta essent illo non sinente, qui omnia potest <lb/>
            et qui talia non contemneret, quando tam magna sunt, ut <lb n="10"/>
            contra ipsam religionem, qua deus colitur, fierent, si male <lb/>
            fierent. hic ego, si propterea, inquam, mala non sunt, quia <lb/>
            deo placere hinc probantur, quod ea fieri sinit omnipotens, <lb/>
            quomodo erit bonum, quod fieri prohibentur et euertuntur? <lb/>
            si autem hoc bonum non est, quod euertuntur, quae deo placent, <lb n="15"/>
            hoc fieri non sineret omnipotens, quia et hoc contra <lb/>
            religionem fit, qua colitur deus, si ea, quae deo placent, ab <lb/>
            hominibus euertuntur. si autem hoc, cum male fiat, permittit <lb/>
            omnipotens, non ideo putanda sunt illa bona, quod ea fieri <lb/>
            permisit omnipotens. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Dictum contra est concedendum esse nunc ista recte <lb/>
            non fieri, immo ideo prorsus iam non fieri, quod omnipotenti <lb/>
            nunc displicent, uerumtamen placuisse, cum fierent; nos enim <lb/>
            nescire, unde tunc placuerint, nunc autem unde displiceant,

<note type="footnote">1 placerent <hi rend="italic">S</hi> 2 hinc placere <hi rend="italic">W</hi> ostendebatur <hi rend="italic">CS</hi> quod-sinebantur <lb/>
            <hi rend="italic">om. ChBy</hi> fieri <hi rend="italic">om. WM</hi> 4 iubeat <hi rend="italic">S</hi> 5 ista esse nunc <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            6 mala] illa <hi rend="italic">Ch</hi> ideo <hi rend="italic">om. WM</hi> 8 numquid <hi rend="italic">W</hi> utique deo <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            porro-placuissent <hi rend="italic">om. C</hi> deo placuissent <hi rend="italic">M</hi> 9 numquam] numquid <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            et facta <hi rend="italic">FYbd</hi> fuissent <hi rend="italic">B</hi> non sinente] nolente (len <hi rend="italic">supra ras. <lb/>
            m. 2) Ch</hi> omnia potens I omni.potens <hi rend="italic">B</hi> .11 ipsv <hi rend="italic">81</hi> sj-fierent <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. 11 mala Bf 12 hinc <hi rend="italic">FM</hi> ergo <hi rend="italic">OhFSIW</hi> mala inqaam <hi rend="italic">FY</hi> <lb/>
            13 quia <hi rend="italic">M</hi> sinet S 14 quo <hi rend="italic">B</hi> prohibuntur <hi rend="italic">M</hi> euertantur 81 <lb/>
            15 hoc <hi rend="italic">om. FMVWYybd</hi> non <hi rend="italic">om. SB</hi> euertantur 81 16 hoc <lb/>
            <hi rend="italic">um. M</hi> siniret <hi rend="italic">Ch</hi> 17 euertantur ab hominibus quae deo placent <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            18 cum] ut <hi rend="italic">FMWYbd</hi> quod <hi rend="italic">S</hi> fiant <hi rend="italic">S</hi> 19 permisit fieri <hi rend="italic">W</hi> 21 esse] <lb/>
            est S 22 ideo <hi rend="italic">onl. M</hi> 23 nunc] non <hi rend="italic">Ch</hi> placuissent <hi rend="italic">V</hi> 24 nec <lb/>
            scire <hi rend="italic">Ch</hi> tunc unde <hi rend="italic">W</hi> unde unde <hi rend="italic">Chy</hi> </note> 
<pb n="602"/>
            ++ <lb/>
            dum tamen certum sit nec tunc fieri potuisse, nisi placuissent <lb/>
            omnipotenti. nec nunc cessasse, nisi displicuissent omnipotenti.. <lb/>
            ad hoc ego, cur ergo, inquam, et nunc talia clanculo <lb/>
            fiunt, quae uel perpetuo delitiscunt uel deprehensa puniuntur, <lb/>
            si nihil horum fieri sinit omnipotens, nisi quod ei iusto placet,<lb n="5"/>
            cum iusto quod iniustum est placere non possit? contra hoc <lb/>
            dictum est nunc omnino talia non fieri. sacra enim illa, <lb/>
            inquit, non fiunt, quae pontificalibus conscripta sunt libris; <lb/>
            ea quippe tunc recte fiebant, ea tunc deo placere demonstrabantur <lb/>
            eo ipso, quod ab omnipotente ac iusto fieri sinebantur;<lb n="10"/>
            si quid autem nunc prohibitorum sacrificiorum fit occulte <lb/>
            atque inlicite, non est illi pontificali sacrificiorum generi conparandum, <lb/>
            sed in eodem deputandum, quod etiam nocturno fit <lb/>
            tempore, cum haec omnia inlicita ipsis pontificalibus libris <lb/>
            certum sit prohiberi atque damnari. hic respondi: cur ergo<lb n="15"/>
            uel talia permittit deus fieri, si nihil eorum malefactorum <lb/>
            contemnit, quae contra religionem fiunt, cum praesertim haec <lb/>
            eum curare hinc etiam cogantur concedere, qui pontificales <lb/>
            libros magni aestimant, quod ea, quae his libris prohibentur. <lb/>
            utique diuinitus prohiberi asserunt? quomodo ergo diuinitus<lb n="20"/>
            prohibentur, nisi quia displicent deo, quae utique prohibendo <lb/>
            non solum sibi displicere, uerum etiam curare se ostendit <lb/>
            neque omnino contemnere? unde colligitur, quod deus aliquid <lb/>
            et improbet iustus et tamen permittat omnipotens.

<note type="footnote"> 1 tunc] nunc <hi rend="italic">Ch</hi> 2 nec—omnipotenti <hi rend="italic">om</hi>. F1 omnipotenti om. <hi rend="italic">S <lb/>
            8 ego om.MW clangttlo Ch</hi> 4 et quaeJf <hi rend="italic">delitescunt CEFMSVWYbd</hi> <lb/>
            5 fieri <hi rend="italic">om. Ch</hi> nieij cui nisi <hi rend="italic">B</hi> quod— cum iusto <hi rend="italic">om</hi>. Y ei] e W <lb/>
            ei—quod in <hi rend="italic">om. B</hi> 6 cum iusto om. 8 quod iniustam est] quid <lb/>
            sit iniustum <hi rend="italic">V</hi> iniustum] iustum Y est <hi rend="italic">om. S</hi> 7 inquit illa <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            illa talia <hi rend="italic">M</hi> 8 inquid <hi rend="italic">Ch om. V</hi> pontificalibus (on <hi rend="italic">corr. m. 2) Ch</hi> <lb/>
            11 quis <hi rend="italic">W</hi> prohibitorum] prohibitor uni <hi rend="italic">W</hi> 13 sed-deput. <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            eo <hi rend="italic">cet. praet. Ch</hi> putandum <hi rend="italic">V</hi> 14 inlicite <hi rend="italic">BSl</hi> in ipsis F1 15 ergo <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 16 eorumj horum <hi rend="italic">FMSWbd</hi> factorum-hinc etiam <hi rend="italic">om</hi>. JT <lb/>
            18 coguntur S 19 magnos <hi rend="italic">SCh1</hi> hie] istis <hi rend="italic">V</hi> 20 prohiberi diuinitus <lb/>
            <hi rend="italic">MWbd</hi> 21 <hi rend="italic">prohibuntur M</hi> 22 curare] eurę <hi rend="italic">V</hi> 23 inde By 24 <hi rend="italic">pr</hi>. <lb/>
            et <hi rend="italic">om</hi>. S etiam <hi rend="italic">E</hi> prohibet <hi rend="italic">E</hi> permittit y </note> 
<pb n="603"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>