<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037c.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Talem fuisse credendum est illum Iohannem <lb/>
            monachum, quem de belli ciuilis euentu maior Theodosius <lb/>
            consuluit imperator: habebat quippe etiam prophetiam. neque <lb/>
            enim singulos singula munerum istorum, sed etiam plura <lb n="15"/>
            unum habere posse non ambigo. Iohannes ergo iste cuidam <lb/>
            mulieri religiosissimae inpatienter eum uidere cupienti atque <lb/>
            ut hoc inpetraret per maritum suum uehementer instanti, cum <lb/>
            ille nollet, quoniam id numquam permiserat feminis, uade, <lb/>
            inquit, dic uxori tuae, uidebit me nocte proxima, sed in <lb n="20"/>
            somnis. et factum est: monuitque illam quidquid fidelem <lb/>
            coniugatam moneri oportebat. quae cum euigilasset, talem se <lb/>
            uidisse hominem dei uiro suo, qualem ille eum nouerat, et <lb/>
            quid ab illo audierit, iudicauit. qui hoc ab eis conperit, retulit

<note type="footnote"> 1 I Cor. 12, 7-11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cum uocabulo</hi> utilitatem <hi rend="italic">finitur X</hi> quidem <hi rend="italic">om. YK</hi> inquid <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            3 autem <hi rend="italic">om. TE</hi> epm <hi rend="italic">N</hi> 4 alii-spiritu <hi rend="italic">om. MARF</hi> alii] alteri <lb/>
            <hi rend="italic">BKEFVabd</hi> donatio] gratia <hi rend="italic">T</hi> curationumJ sanitatum <hi rend="italic">T</hi> 5 operatio <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> prophetiae <hi rend="italic">T VMAeaF</hi> prophetatio o 7 sermonum] linguarum <lb/>
            <hi rend="italic">BFKMRIZ er. in I</hi> 8 idem <hi rend="italic">om, F</hi> propria unicuique] <lb/>
            singulis <hi rend="italic">E</hi> cuique <hi rend="italic">K</hi> 10 quem <hi rend="italic">N</hi> cuique <hi rend="italic">Y</hi> 12 in illum <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            13 euentum <hi rend="italic">N</hi> 14 inperator <hi rend="italic">F</hi> habeat <hi rend="italic">K</hi> etiam <hi rend="italic">om. T</hi> 15 unum <lb/>
            plura <hi rend="italic">E</hi> 16 quadam muliere <hi rend="italic">Vf-bd</hi> 17 religiosissime <hi rend="italic">TY</hi> religiosissima <lb/>
            <hi rend="italic">VNbd</hi> cupiente <hi rend="italic">Vpbd</hi> 18 maritum] uirtl <hi rend="italic">E</hi> instante <hi rend="italic">Fpbd</hi> <lb/>
            19 femini <hi rend="italic">K</hi> 20 in] tu p 21 quicquid <hi rend="italic">KEF</hi> 22 coniuugatam <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            moneri <hi rend="italic">ex</hi> moueri <hi rend="italic">Y</hi> 24 illo] eo <foreign xml:lang="grc">β</foreign> audierat <hi rend="italic">T,</hi> (a <hi rend="italic">fin. in ras.) I</hi> <lb/>
            indicabit l"1 rettulit <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="656"/>
            mihi, uir grauis et nobilis et dignissimus credi. sed si illum <lb/>
            sanctum monachum ipse uidissem, quia, sicut fertur, patientissime <lb/>
            interrogabatur et sapientissime respondebat, quaesissem <lb/>
            ab eo, quod ad istam pertinet quaestionem, utrum <lb/>
            ipse ad illam feminam uenisset in somnis, id est spiritus<lb n="5"/>
            eius in effigie corporis sui, sicut nos ipsos in effigie nostri <lb/>
            corporis somniamus, an ipso aliud agente uel, si dormiebat, <lb/>
            aliud somniante siue per angelum siue quocumque alio modo <lb/>
            in mulieris somnio talis facta sit uisio, atque id futurum, <lb/>
            ut ipse promitteret, prophetiae spiritu reuelante praesciuerit. <lb n="10"/>
            si enim ipse interfuit somnianti, mirabili gratia utique id <lb/>
            potuit, non natura, et dei munere, non propria facultate; si <lb/>
            autem ipso aliud agente, siue dormiente et uisis aliis occupato, <lb/>
            cum mulier uidit in somnis, profecto tale aliquid factum <lb/>
            est, quale illud est, quod in apostolorum Actibus legimus,<lb n="15"/>
            ubi dominus Iesus loquitur Ananiae de Saulo et indicat ei, <lb/>
            quod Saulus uidit ad se uenientem Ananiam, cum hoc Ananias <lb/>
            ipse nesciret. quodlibet horum mihi responderet ille <lb/>
            homo dei, et de martyribus ab illo pergerem quaerere, utrum <lb/>
            ipsi adsint in somnis uel quocumque alio modo uidentibus<lb n="20"/>
            eos in qua figura uoluerint, et maxime quando ab eis se

<note type="footnote"> 15 cf. Act. 9, 10 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 grauissimus YK dignissimus <hi rend="italic">ex</hi> grauissimua <hi rend="italic">F</hi> credidi <hi rend="italic">TBI]{2F</hi> <lb/>
            2 ipse <hi rend="italic">8. l. T om. E</hi> 4 ista <hi rend="italic">Y</hi> 5 ille ipse &lt;p illam] ipsam f <lb/>
            faeminam <hi rend="italic">N</hi> 6 effigiae <hi rend="italic">B</hi> sui-corporie <hi rend="italic">om. K</hi> nos <hi rend="italic">om</hi>. 4 <lb/>
            ipsi <hi rend="italic">E</hi> corporis nostri <hi rend="italic">AV$bd</hi> 7 an] ante <hi rend="italic">Y</hi> 8 eine per angelum <lb/>
            <hi rend="italic">om. K</hi> siue a quocumque <hi rend="italic">BTF</hi> alio quocumque <hi rend="italic">E</hi> 9 somniam <lb/>
            <hi rend="italic">BMAEF</hi> atque si <hi rend="italic">E</hi> 10 ut <hi rend="italic">om. E</hi> promiserit <hi rend="italic">E</hi> prophetiaeque <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> praesciuerit] cognouerit <hi rend="italic">E</hi> II si enim ipse somniante <lb/>
            interfluit P somnianti interfuit V iJ utique gratia N utique <lb/>
            <hi rend="italic">om. Tl</hi> 13 uisis] ųjş (s. ųiş <hi rend="italic">add</hi>. in) <hi rend="italic">K</hi> occnpata <hi rend="italic">IZ</hi> 14 aliquid <lb/>
            quicquid <hi rend="italic">V</hi> 15 actibus apostolorum <hi rend="italic">BTMAEFVRfibd</hi> 16 annaniae <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> iudicauit <hi rend="italic">KE</hi> ei <hi rend="italic">om. MA</hi> 17 et cura P hoc om. <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            anania <hi rend="italic">Y</hi> 18 mihi ipse <hi rend="italic">KY</hi> responderit <hi rend="italic">F1</hi> resporet Kl 19 pergerem <lb/>
            ab illo <hi rend="italic">V</hi> ab illo <hi rend="italic">om. T</hi> pergerem quaererej peterem <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            peterem quwe <hi rend="italic">F</hi> 20 ipsa A assint <hi rend="italic">K</hi> absint 11 uel in Jquo <lb/>
            modo cumque aliter <hi rend="italic">E</hi> 21 eo <hi rend="italic">Tl</hi> uoluerit <hi rend="italic">Tl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="657"/>
            torqueri daemones in hominibus confitentur et rogant eos, ut <lb/>
            pareant sibi, an ista fiant dei nutu per angelicas potestates <lb/>
            in honorem commendationemque sanctorum ad utilitatem <lb/>
            hominum illis in summa quiete positis et ad alia longe meliora <lb/>
            uisa uacantibus seorsum a nobis orantibusque pro nobis; <lb n="5"/>
            nam Mediolani apud sanctos Protasium et Geruasium martyres <lb/>
            expresso nomine sicut defunctorum, quos eodem modo <lb/>
            commemorabant, adhuc uiuum daemones episcopum confitebantur <lb/>
            Ambrosium atque ut sibi parceret obsecrabant illo <lb/>
            aliud agente atque hoc cum ageretur omnino nesciente; an <lb n="10"/>
            uero aliquando per ipsam praesentiam martyrum fiant ista, <lb/>
            aliquando per angelorum; et utrum possint uel quibus signis <lb/>
            possint a nobis duo ista discerni, an ea sentire ac diiudicare <lb/>
            non ualeat, nisi qui habeat illud donum per dei spiritum <lb/>
            diuidentem propria unicuique prout uult: dissereret mihi, ut <lb n="15"/>
            arbitror, ille Iohannes haec omnia, sicut uellem, ut aut eo <lb/>
            docente discerem et ea quae audirem uera et certa esse cognoscerem, <lb/>
            aut ego crederem quae nescirem illo dicente <lb/>
            quae sciret. quodsi mihi forsitan de sancta scriptura responderet <lb/>
            ac diceret: altiora te ne quaesieris, et fortiora

<note type="footnote"> 20 Eccli. 3, 21 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 a demones Y 4 ad alia] talia <hi rend="italic">A</hi> 5 seorsus <hi rend="italic">N</hi> 6 geruaaium <lb/>
            et prothasium (protaeium <hi rend="italic">T) TF</hi> gerbasium <hi rend="italic">NK1</hi> 7 expresso nomine] <lb/>
            xp? sno nomine (a. xpg <hi rend="italic">add</hi>. demones) <hi rend="italic">F</hi> defunctos <hi rend="italic">A</hi> 8 daemones <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> epyscopum <hi rend="italic">K</hi> 9 atque <hi rend="italic">om. Tl</hi> sibi] eis <hi rend="italic">TKM$</hi> <lb/>
            10 agente aliud <hi rend="italic">E</hi> cum hoc <hi rend="italic">V</hi> 11 uero] forte <hi rend="italic">BAEFfiV</hi> aliquando <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 12 uel-possint <hi rend="italic">leguntur post</hi> discerni in <hi rend="italic">V</hi> 13 possunt <lb/>
            <hi rend="italic">YKl</hi> an ea] as (s <hi rend="italic">sup. exp</hi>. n) <hi rend="italic">K</hi> ea <hi rend="italic">om. Y</hi> iudicare <lb/>
            <hi rend="italic">BTMAy</hi> 14 ualeat <hi rend="italic">K</hi> ualet <hi rend="italic">Y</hi> habet <hi rend="italic">NVFYfyybd-, cum uoce</hi> habgt <lb/>
            <hi rend="italic">cod</hi>. \'P <hi rend="italic">fol. 21b finitur; unum folium. mutilum est, ut paucae uoculae <lb/>
            dinosci possint</hi> illQ <hi rend="italic">BTAY</hi> aliud <hi rend="italic">K</hi> 15 diuidente <hi rend="italic">Y</hi> prout uult <lb/>
            unicuique <hi rend="italic">BTEAF</hi> disserere <hi rend="italic">BAF</hi> 16 ille Iohannes <hi rend="italic">om. BTMAF</hi> <lb/>
            ille] ipse <hi rend="italic">NEbd</hi> haec omnia ipse iohannes <hi rend="italic">post</hi> uellem <hi rend="italic">pos. in E</hi> <lb/>
            sicut uellem <hi rend="italic">om. T post</hi> uellem <hi rend="italic">add. F:</hi> ipse dedisset ut <hi rend="italic">om. E</hi> <lb/>
            aut] autem Y aut enim <hi rend="italic">E</hi> eo <hi rend="italic">om. Y</hi> 17 <hi rend="italic">et pr.]</hi> ut F certa] <lb/>
            cetera <hi rend="italic">A</hi> 18 aut ego crederem <hi rend="italic">om. K</hi> ego] eo <hi rend="italic">F</hi> docente <hi rend="italic">E$</hi> <lb/>
            19 sciret] aera sunt <hi rend="italic">YK</hi> 20 ac] et <hi rend="italic">E</hi> ac diceret <hi rend="italic">om. NMAFV$te<lb/>
             om. V</hi> forciora <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Seot. V para III. </note>

<note type="footnote"> 42 </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="658"/>
            te ne scrutatus fueris, sed quae tibi praecepit <lb/>
            dominus, illa cogita semper, id etiam gratanter acciperem. <lb/>
            non enim paruus est fructus, si aliqua obscura et incerta, <lb/>
            quae conprehendere non ualemus, clarum saltem certumque <lb/>
            sit nobis non esse quaerenda, et quod unusquisque<lb n="5"/>
            uult discere putans prodesse si sciat, discat non obesse, si <lb/>
            nesciat. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> Quae cum ita sint, non existimemus ad mortuos, <lb/>
            pro quibus curam gerimus, peruenire, nisi quod pro eis siue <lb/>
            altaris siue orationum siue elemosynarum sacrificiis sollemniter<lb n="10"/>
            supplicamus, quamuis non pro quibus fiunt omnibus <lb/>
            prosint, sed eis tantum quibus dum uiuunt conparatur, ut <lb/>
            prosint. sed quia non discernimus, qui sint, oportet ea pro <lb/>
            regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum praetermittatur, <lb/>
            ad quos haec beneficia possint et debeant peruenire. melius<lb n="15"/>
            enim supererunt ista eis, quibus nec obsunt nec prosunt, <lb/>
            quam eis deerunt, quibus prosunt. diligentius tamen facit <lb/>
            haec quisque pro necessariis suis, quo pro illo fiat similiter <lb/>
            a suis. corpori autem humando quidquid inpenditur, non est <lb/>
            praesidium salutis, sed humanitatis officium secundum affectum,<lb n="20"/>
            quo nemo umquam carnem suam odio habet <lb/>
            unde oportet ut quam potest pro carne proximi curam gerat.

<note type="footnote">21 cf. Eph. 5, 29 </note>

<note type="footnote"> 1 acrutaueris <hi rend="italic">TMAE</hi> praecepit tibi <hi rend="italic">BTMAEFbd</hi> preceperat <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            4 saltemj sane <hi rend="italic">E</hi> J&gt; nobis sit <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 6 si sciat] sic*. <hi rend="italic">I</hi> discat <hi rend="italic">om. I</hi> <lb/>
            abesse <hi rend="italic">Tl</hi> 8 <hi rend="italic">Incipit cod. X</hi> 10 orationum sacrificiis sine elemosinarum <lb/>
            muneribus sollemniter supplicamus <hi rend="italic">E</hi> elemosinarum <hi rend="italic">TIZKM <lb/>
            Al1EVYIl$</hi> elemosynarum <hi rend="italic">BN</hi> aelaemosinarum <hi rend="italic">X</hi> solempniter <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            sollempniter <hi rend="italic">V</hi> 11 non his <hi rend="italic">E</hi> 12 eis] his <hi rend="italic">BTEFAKMTH</hi> hiis p <lb/>
            iis <hi rend="italic">bd</hi> pro quibus <hi rend="italic">Eug</hi> dum uiuunt <hi rend="italic">om</hi>. X comparantur <hi rend="italic">BA</hi> <lb/>
            14 generatis <hi rend="italic">V</hi> regeratis <hi rend="italic">Y</hi> 15 possint haec beneficia <hi rend="italic">T</hi> 16 superest <lb/>
            <hi rend="italic">IZ</hi> ne <hi rend="italic">fin</hi>. P 17 deerant <hi rend="italic">IZ</hi> haec facit N 18 suis] meis <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">BNTIZKMAEYXF*</hi> pro illo] per illius r fiant VR<foreign xml:lang="grc">β</foreign>bd <lb/>
            19 corpora <hi rend="italic">X</hi> liumano <hi rend="italic">BMAEF</hi> quicquid <hi rend="italic">AEX</hi> est] esse <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            20 offitium <hi rend="italic">F</hi> 21 qua X umquam] quecQque X hodio <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            habuit <hi rend="italic">N</hi> 22 quam] qui <hi rend="italic">X</hi> potest homo <hi rend="italic">E</hi> proximi pro carne <hi rend="italic">IZ</hi> <lb/>
            carnem <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="659"/>
            cum ille inde recesserit qui gerebat. et si haec faciunt, qui <lb/>
            carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere <lb/>
            qui credunt, ut corpori mortuo, sed tamen resurrecturo et in <lb/>
            aeternitate mansuro inpensum eius modi officium sit etiam <lb/>
            quodam modo eiusdem fidei testimonium! quod uero quisque <lb n="5"/>
            apud memorias martyrum sepelitur, hoc tantum mihi uidetur <lb/>
            prodesse defuncto, ut commendans eum etiam martyrum patrocinio <lb/>
            affectus pro illo supplicationis augeatur. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Habes ad ea, quae a me putasti esse quaerenda, qualem <lb/>
            reddere potui responsionem meam: quae si ultra quam <lb n="10"/>
            sat est prolixa est, da ueniam; id enim factum est amore <lb/>
            diutius loquendi tecum. hunc ergo librum quemadmodum <lb/>
            acceperit uenerabilis dilectio tua, rescriptis tuis nouerim, <lb/>
            quem tibi perlator eius faciet sine dubio gratiorem, frater <lb/>
            scilicet et conpresbyter noster Candidianus, quem per tuas <lb n="15"/>
            litteras cognitum toto corde suscepi inuitusque dimisi. multum <lb/>
            enim nos in caritate Christi sua praesentia consolatus est et, <lb/>
            quod fatendum est, eius tibi parui instantia. nam cor meum <lb/>
            tanta distendunt, ut, nisi ipso assidue commonente me non <lb/>
            sineret obliuisci, profecto interrogationi tuae mea responsio <lb n="20"/>
            defuisset.

<note rend="script" type="footnote"> 1 inde] in <hi rend="italic">Y om. BMAFT$decesserit</hi> X <hi rend="italic">om. T</hi> gerebat] regebat <lb/>
            <hi rend="italic">BTZMAEF</hi> faciunt <hi rend="italic">om. K</hi> 4 aeternitatem <hi rend="italic">NVbd</hi> 5 quodadmodo <lb/>
            <hi rend="italic">Z</hi> 6 memoria <hi rend="italic">BAEFMEug</hi> mihi <hi rend="italic">om. MA</hi> prodesse <lb/>
            uidetur <hi rend="italic">N</hi> 7 ut-patrocinio <hi rend="italic">om. Y</hi> etiam <hi rend="italic">om. Tl</hi> etiam affectus <lb/>
            patrocinio martyrum X 8 <hi rend="italic">uoce</hi> augeatur <hi rend="italic">fin. cod. X</hi> 9 abes <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            qua ea eputasti 2P putatis Y esse <hi rend="italic">om</hi>. V quaerenda esse F <lb/>
            10 potui reddere <hi rend="italic">BTMAEFVRfibd</hi> responsionem] rationem <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            11 satis <hi rend="italic">bd</hi> enim <hi rend="italic">om. Y</hi> 12 tecum loquendi <hi rend="italic">E</hi> quemamrnoduin <lb/>
            <hi rend="italic">KMN</hi> 18 acciperit <hi rend="italic">N</hi> dilectio tua uenerabilis <hi rend="italic">T</hi> uenerabilis <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> tradit uenerabilis P tua dilectio <hi rend="italic">V ante</hi> rescriptis »»- <lb/>
            <hi rend="italic">culcant</hi> "peto" <hi rend="italic">NEVRPfabd</hi> 14 quam <hi rend="italic">Y</hi> sine dubio faciet <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            fñj Yl 15 compresbyter <hi rend="italic">IZ</hi> comprespiter <hi rend="italic">TA</hi> 18 eius instantia tibi <lb/>
            parui <hi rend="italic">BNTKMAEFRVY$bd</hi> 19 assidue <hi rend="italic">om. Tl</hi> me <hi rend="italic">om. BNKM <lb/>
            AEFRYfi</hi> 20 sineretur <hi rend="italic">BNRIØ</hi> sinerer <hi rend="italic">bd</hi> 21 defuisse tx amen <hi rend="italic">KY</hi> <lb/>
            Explicit ad scm Paulinum epm Nolensem de cura pro mortuis gerenda <lb/>
            <hi rend="italic">B, fol. 190 JR, A</hi> Explicit ad scm Paulinum epm Nolensem de cura </note>

<note type="footnote"> 42* </note><lb/>
             
<pb n="660"/>
            gerenda pro mortuis <hi rend="italic">fol</hi>. ą3b <hi rend="italic">M</hi> Explicit ad Paulinum <hi rend="underline">epm</hi>. Inc de octo <lb/>
            questionibus ad Dulcitium <hi rend="italic">fol. 105 I Explicit</hi> ad Paulinum epm <hi rend="italic">fol</hi>. 75* <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            Explicit epistula sci Augustini de cura pro mortuis <hi rend="italic">gerenda fol. 951 N</hi> <lb/>
            Explicit liber Aurelii Augustini ad Paulinum Nolanae urbis epm de cura <lb/>
            pro mortuis gerenda <hi rend="italic">fol. 48* T</hi> Explicit liber sci Augustini de cura pro <lb/>
            mortuis gerenda <hi rend="italic">fol. 158* V</hi> Explicit liber sci Augustini ad beatissimum <lb/>
            Paulinum. Inc sci Augustini de immortalitate animae <hi rend="italic">fol</hi>. 71b <hi rend="italic">K</hi> Explicit <lb/>
            liber de cura pro mortuis gerenda <hi rend="italic">fol. 37*</hi> P Explicit liber sci Augustini <lb/>
            ad beatissimum Paulinum <hi rend="italic">Y Cod. E subscriptione caret</hi> Explicit liber <lb/>
            <hi rend="italic">fol. 142* F</hi> 
</p></div></div></body></text></TEI>