<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>Nunc autem deponite, inquit, et uos uniuersa et <lb/>
            commemorat plura eius modi mala. sed quid est, quod ei non <lb/>
            sufficit dicere: deponite uos uniuersa, sed addita coniunctione <lb/>
            dixit: et uos? nisi ne propterea se putarent haec

<note type="footnote"> 1 Col. 3, 6 5 lac. 2, 14 9 Col. 3, 7 19 PB. 65, 4 <lb/>
            21 Col. 3, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 incredulitatia <hi rend="italic">R</hi> diffidentię <hi rend="italic">D</hi> 3 suam <hi rend="italic">om C</hi> posse se X <lb/>
            4 iacobo contradicente et contra <hi rend="italic">DX</hi> 5 se quis dicat habere <hi rend="italic">T <lb/>
            6 fides poterit T poteat R 8 incredulitatis R dixit R</hi> 10 uinant] <lb/>
            essent <hi rend="italic">X om. MAChC</hi> uiuerent <hi rend="italic">d</hi> 11 uiuendo mortni C in <lb/>
            domino <hi rend="italic">DXX</hi> 14 uiuebant illa <hi rend="italic">R</hi> iam paulo ante <hi rend="italic">ACh</hi> 15 eorum <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> habitabant <hi rend="italic">MADChBR</hi> ipsorum <hi rend="italic">Rd om. C</hi> 16 eo <hi rend="italic">T: om. cet. lib</hi>. <lb/>
            quod <hi rend="italic">pr. om. T1</hi> 17 continetur significatur <hi rend="italic">C</hi> 18 ipso] quo <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            modo locutionis <hi rend="italic">ACh</hi> 19 te deus <hi rend="italic">DC</hi> 21 et uos inquit <hi rend="italic">R</hi> inquit <lb/>
            apfc <hi rend="italic">D</hi> 22 eiusmodo <hi rend="italic">Ch</hi> non ei <hi rend="italic">MDChBXR</hi> 23 deponite uos <lb/>
            uniuersa <hi rend="italic">om. T</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="182"/>
            mala -facere atque in eis uiuere inpune, quia fides eorum <lb/>
            liberaret eos ab ira, quae uenit in filios infidelitatis ista facientes <lb/>
            et in eis sine fide uiuentes. deponite, inquit, et uos illa <lb/>
            mala, propter quae uenit ira dei in filios infidelitatis nec <lb/>
            uobis eorum inpunitatem propter fidei meritum promittatis. <lb n="5"/>
            non autem diceret "deponite eis, qui iam deposuerant ex <lb/>
            ea parte, qua talibus uitiis non consentiebant nec sua membra <lb/>
            eis arma peccati dabant, nisi quia in hoc facto est et in hac <lb/>
            adhuc operatione uersatur, quamdiu mortales sumus, uita <lb/>
            sanctorum. dum enim spiritus concupiscit aduersus carnem, <lb n="10"/>
            haec magna intentione res agitur, delectationibus prauis, libidinibus <lb/>
            inmundis, motibus carnalibus atque turpibus suauitate <lb/>
            sanctitatis, amore castitatis, spiritali uigore et continentiae <lb/>
            decore resistitur: sic deponuntur ab eis qui mortui sunt eis <lb/>
            nec consentiendo uiuunt in eis, sic, inquam, deponuntur, dum <lb n="15"/>
            continuata continentia, ne resurgant, premuntur. quisquis quasi <lb/>
            securus ab hac eorum depositione cessauerit, ilico in arcem <lb/>
            mentis prosilient eamque inde ipsa deponent atque in suam <lb/>
            redigent seruitutem turpiter deformiterque captiuam. tunc <lb/>
            regnabit peccatum in hominis mortali corpore ad oboediendum <lb n="20"/>
            desideriis eius; tunc sua membra exhibebit arma iniquitatis <lb/>
            peccato et erunt nouissima illius peiora prioribus. <lb/>
            multo enim est tolerabilius certamen huius modi non coepisse <lb/>
            quam coeptum reliquisse conflictum et factum ex bono

<note type="footnote"> 21 cf. Eom. 6, 13 22 cf. Matth. 12, 45. </note>

<note type="footnote"> 1 impune in eis uiuere <hi rend="italic">Cd</hi> 2 infidelitatis <hi rend="italic">(in mg</hi>. t infelicitatis) <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            infelicitatis <hi rend="italic">M</hi> 3 eisJ his <hi rend="italic">MADChBCXKd</hi> fine <hi rend="italic">DX</hi> 4 infelicitatia <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 6 dicere <hi rend="italic">Ml</hi> eis deponite <hi rend="italic">DX</hi> eis <hi rend="italic">om. T</hi> quae <lb/>
            <hi rend="italic">MDChX</hi> 7 ea <hi rend="italic">8. I. T</hi> 8 factu <hi rend="italic">B</hi> factd <hi rend="italic">ACh</hi> 9 uita sanctorum <hi rend="italic">er. <lb/>
            in M</hi> 11 haec] ct <hi rend="italic">in ras. D</hi> res agitur <hi rend="italic">om. D</hi> 14 sicque X <lb/>
            sic. <hi rend="italic">D</hi> 15 in eis <hi rend="italic">om. T</hi> 16 continua <hi rend="italic">T</hi> ne <hi rend="italic">om</hi>. Mi resurgent <lb/>
            Al surgant <hi rend="italic">Ch</hi> ne surgant <hi rend="italic">A2</hi> 17 dispositione <hi rend="italic">C</hi> illico <hi rend="italic">Chd</hi> <lb/>
            18 montis A3 ipsam <hi rend="italic">MaChXRb</hi> 20 regnauit <hi rend="italic">MlB</hi> 21 exibebit <lb/>
            <hi rend="italic">8. I. m. 2 T</hi> 22 hominis illius <hi rend="italic">D</hi> 23 est enim <hi rend="italic">MAChBCBd</hi> enim <lb/>
            est melius et <hi rend="italic">DX</hi> tollerabilius <hi rend="italic">B</hi> cepiase <hi rend="italic">Ch</hi> cepisse <hi rend="italic">DX</hi> 24 relinquisse <lb/>
            <hi rend="italic">BMl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="183"/>
            proeliatore uel etiam ex uictore captiuum. unde dominus non ait: <lb/>
            qui coeperit, sed: qui perseuerauerit usque in finem, <lb/>
            hic saluus erit. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>Siue autem ne uincamur acriter confligentes siue aliquotiens <lb/>
            uel etiam insperata uel inopinata facilitate uincentes <lb n="5"/>
            ei, qui nobis dat continentiam, demus gloriam. meminerimus <lb/>
            quendam iustum dixisse in abundantia sua: non mouebor <lb/>
            in aeternum, demonstratumque illi esse quam temere hoc <lb/>
            dixerit, tamquam suis uiribus tribuens, quod ei desuper praestabatur. <lb/>
            hoc autem ipso confitente didicimus; mox enim <lb n="10"/>
            adiunxit: domine, in uoluntate tua praestitisti decori <lb/>
            meo uirtutem; auertisti autem faciem tuam, et factus <lb/>
            sum conturbatus. per medicinalem prouidentiam paululum <lb/>
            desertus est a rectore, ne per exitialem superbiam ipse desereret <lb/>
            rectorem. siue ergo hic, ubi cum uitiis nostris domandis <lb n="15"/>
            minuendisque confligimus, siue ibi, quod in fine futurum est, <lb/>
            ubi omni hoste quia omni peste carebimus, id nobiscum salubriter <lb/>
            agitur, ut qui gloriatur, in domino glorietur.

<note type="footnote"> 2 Matth. 10, 22 7 Ps. 29, 7 11 Ps. 29, 8 18 cf. I Cor. 1, 31 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ex om. <hi rend="italic">C</hi> uictoreip <hi rend="italic">M</hi> 2 usque in finem in <hi rend="italic">mg. TC usque-uincamur <lb/>
            er. M</hi> 4 acricritcr <hi rend="italic">T</hi> aliquoties <hi rend="italic">ACd</hi> 5 sperata <hi rend="italic">Tl</hi> 6 meminerimusque <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 7 babundantia <hi rend="italic">TCR</hi> sua] mea <hi rend="italic">DChX</hi> moueri <hi rend="italic">T</hi> 12 autem <lb/>
            <hi rend="italic">om. TDX</hi> tuam] a me <hi rend="italic">T</hi> tuam <hi rend="italic">a me D</hi> 13 paulolum <hi rend="italic">C</hi> paulum <hi rend="italic">Ml</hi> <lb/>
            14 desereret ipse <hi rend="italic">MADChBCXBd</hi> 15 dominandis <hi rend="italic">T</hi> 17 quia] et <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            18 glorietur amen <hi rend="italic">X</hi> glorietur qui uiuit ot regnat amen <hi rend="italic">R</hi> Explicit <lb/>
            tractatus sci Augustini de continentia <hi rend="italic">folio ultimo T</hi> Explicit tractatus <lb/>
            beati Augustini de continentia <hi rend="italic">fol. 91* M, A</hi> Explicit liber sci Augustini <lb/>
            de continentia <hi rend="italic">fol. 124* D, fol. 124» X, fol. 1ST6, R</hi> Eiplicit tractatus <lb/>
            beati (sci <hi rend="italic">C)</hi> Augustini de continentia <hi rend="italic">(quat. XXVII) Ch, B, fol. 103* C</hi>. </note> 
<pb n="184"/>
             
<pb n="185"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>