<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1"><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Spiritus itaque hominis adhaerens spiritui dei concupiscit <lb/>
            aduersus carnem, id est aduersus se ipsum, sed pro se <lb/>
            ipso, ut motus illi siue in carne siue in anima secundum <lb/>
            hominem, non secundum deum, qui sunt adhuc per adquisitum <lb/>
            languorem, continentia cohibeantur propter adquirendam salutem, <lb n="5"/>
            ut homo non secundum hominem uiuens iam possit <lb/>
            dicere: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me <lb/>
            Christus. ubi enim non ego, ibi felicius ego, ut, quando <lb/>
            secundum hominem reprobus ullus motus exsurgit, cui non <lb/>
            consentit qui mente legi dei seruit, dicat etiam illud: iam <lb n="10"/>
            non ego operor illud. talibus quippe et illa dicuntur, <lb/>
            quae sicut eorum socii participesque debemus audire: si <lb/>
            consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt <lb/>
            quaerite, ubi Christus est.in dextera dei sedens; <lb/>
            quae sursum sunt sapite, non quae super terram. <lb n="15"/>
            mortui enim estis, et uita uestra abscondita est <lb/>
            cum Christo in deo; cum Christus apparuerit, uita <lb/>
            uestra, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria. <lb/>
            quibus loquatur intellegamus, immo uero adtentius audiamus. <lb/>
            nam quid hoc planius! quid apertius! eis certe loquitur, qui <lb n="20"/>
            consurrexerunt cum Christo, nondum utique carne, sed mente, <lb/>
            quos et mortuos dicit et magis hinc uiuos; nam uita uestra, <lb/>
            inquit, abscondita est cum Christo in deo. talium mor- . <lb/>
            tuorum uox est: uiuo autem iam non ego, uiuit uero <lb/>
            in me Christus. quorum ergo uita erat abscondita in deo,

<note type="footnote">7 Gal. 2, 20 10 Rom. 7, 17 12 Col. 3, 1-4 24 Gal. 2, 20 </note>

<note type="footnote">3 came] corpore B 5 langorem <hi rend="italic">M</hi> 7 non <hi rend="italic">om. T</hi> 8 enim 8. <hi rend="italic">I. T</hi> <lb/>
            9 eiurgit <hi rend="italic">DChXB</hi> 10 ctiam] enim <hi rend="italic">T</hi> 13 <hi rend="italic">surrexistis A</hi> sunt <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            sunt-sursum <hi rend="italic">om. A</hi> 14 quaerite-sunt <hi rend="italic">om. Ch</hi> 16 uestra et cetera <lb/>
            usque (et cetera usque <hi rend="italic">s. I.) A, Ch</hi> abscondita-uestra <hi rend="italic">om. ACh</hi> <lb/>
            18 apparebitis cum illo <hi rend="italic">DChCd</hi> 19 loquatur <hi rend="italic">ex</hi> loquebatur <hi rend="italic">T</hi> audimus <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 20 hoc <hi rend="italic">om. T1</hi> planius] apertius <hi rend="italic">DX</hi> apertius] <lb/>
            planius <hi rend="italic">DX</hi> 21 consurrexerant <hi rend="italic">Dd</hi> cum <hi rend="italic">om. TAChB</hi> christo <lb/>
            <hi rend="italic">om. ACh</hi> 22 et <hi rend="italic">om. MADChCXd</hi> mortuus Chx 23 abscondita. <lb/>
            est inquit B 24 non <hi rend="italic">om. T</hi> 25 erit <hi rend="italic">ACM2</hi> <lb/>
            12* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="180"/>
            admonentur et exhortantur, ut membra sua mortificent, quae <lb/>
            sunt super. terram. id enim sequitur: mortificate ergo <lb/>
            membra uestra, quae sunt super terram. et ne quisquam <lb/>
            nimis tardus membra ista uisibilia corporis mortificanda putaret <lb/>
            a talibus, continuo quid dicat aperiens, fornicationem,<lb n="5"/>
            inquit, inmunditiam, perturbationem, concupiscentiam <lb/>
            malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus. <lb/>
            itane uero credendum est, quod isti, qui iam mortui erant <lb/>
            eorumque uita abscondita erat cum Christo in deo, adhuc <lb/>
            fornicabantur, adhuc in moribus inmundis operibusque uiuebant,<lb n="10"/>
            adhuc perturbationibus concupiscentiae malae atque <lb/>
            auaritiae seruiebant? quis demens ista de talibus senserit? <lb/>
            quid ergo uult ut mortificent, opere scilicet continentiae, nisi <lb/>
            motus ipsos adhuc in sua quadam interpellatione sine nostrae <lb/>
            mentis consensione, sine membrorum corporalium operatione <lb n="15"/>
            uiuentes? et quomodo isti mortificantur opere continentiae, <lb/>
            nisi cum eis mente non consentitur nec exhibentur eis arma <lb/>
            corporis membra et, quod est maius atque uigilantia continentiae <lb/>
            maiore curandum, ipsa etiam nostra cogitatio, quamuis <lb/>
            eorum quodam modo suggestione et quasi susurratione <lb n="20"/>
            tangatur, tamen ab eis ne oblectetur auertitur et ad superna <lb/>
            delectabilius cogitanda conuertitur, ad hoc ea nominans in <lb/>
            sermonibus, ne habitetur in eis, sed fugiatur ab eis? quod <lb/>
            fit, si efficaciter audiamus ipso adiuuante, qui haec per apostolum <lb/>
            praecipit: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus <lb n="25"/>
            est in dextera dei sedens; quae sursum sunt <lb/>
            sapite, non quae super terram. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Cum autem mala illa commemorasset, adiunxit

<note type="footnote"> 2 (5) Col. 3. 4. 5 25 Col. 3, 1. 2 </note>

<note type="footnote"> 1 ammonentur <hi rend="italic">TMX</hi> exortantur <hi rend="italic">MACh</hi> 4 menbra <hi rend="italic">Ch</hi> 5 a <lb/>
            <hi rend="italic">om. 22</hi> 6 inquid <hi rend="italic">Ch</hi> 7 ydolorum R 8 iam <hi rend="italic">mn. T</hi> 10 immoribus <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            12 talibus (bus <hi rend="italic">add. 8. l. m. 2) M</hi> 14 sine] sine R mentis nostrae <lb/>
            <hi rend="italic">DX</hi> 15 conuersione X sine R 17 exibentur <hi rend="italic">ChB</hi> 19 maiori DIX <lb/>
            21 nec <hi rend="italic">Ch</hi> 22 ad] ob <hi rend="italic">MBd</hi> 24 ipse ilf1 hoc <hi rend="italic">Cd</hi> apostolum <lb/>
            suom <hi rend="italic">Cd</hi> 25 praecepit <hi rend="italic">DX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="181"/>
            atque ait: propter quae uenit ira dei in filios infidelitatis. <lb/>
            utique salubriter terruit, ne putarent fideles propter <lb/>
            solam fidem suam, etiamsi in his malis uiuerent, se posse <lb/>
            saluari apostolo Iacobo contra istum sensum uoce manifestissima <lb/>
            reclamante ac dicente: si fidem quis dicat se habere, <lb n="5"/>
            opera autem non habeat, numquid poterit fides saluare <lb/>
            eum? unde et hic doctor gentium propter illa mala <lb/>
            uenire iram dei dixit in filios infidelitatis. cum autem dicit: <lb/>
            in quibus et uos aliquando ambulastis, cum uiueretis <lb/>
            in illis, satis ostendit, quod in illis iam non uiuant. his <lb n="10"/>
            quippe mortui erant, ut eorum uita in deo cum Christo esset <lb/>
            abscondita. cum ergo iam in illis non uiuerent, mortificare <lb/>
            iam talia iubebantur. ipsis quippe in eisdem non uiuentibus <lb/>
            illa uiuebant, sicut paulo ante iam ostendi, et membra dicebantur <lb/>
            ipsorum ea uidelicet uitia, quae in membris eorum <lb n="15"/>
            habitabant, eo modo locutionis per id quod continet id quod <lb/>
            continetur, sicut dicitur: totum forum inde loquitur, cum <lb/>
            homines loquantur, qui sunt in foro. ipso locutionis modo in <lb/>
            psalmo canitur: omnis terra adoret te, id est: omnes <lb/>
            homines, qui sunt in terra. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>