Spiritus itaque hominis adhaerens spiritui dei concupiscit aduersus carnem, id est aduersus se ipsum, sed pro se ipso, ut motus illi siue in carne siue in anima secundum hominem, non secundum deum, qui sunt adhuc per adquisitum languorem, continentia cohibeantur propter adquirendam salutem, ut homo non secundum hominem uiuens iam possit dicere: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus. ubi enim non ego, ibi felicius ego, ut, quando secundum hominem reprobus ullus motus exsurgit, cui non consentit qui mente legi dei seruit, dicat etiam illud: iam non ego operor illud. talibus quippe et illa dicuntur, quae sicut eorum socii participesque debemus audire: si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est.in dextera dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in deo; cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria. quibus loquatur intellegamus, immo uero adtentius audiamus. nam quid hoc planius! quid apertius! eis certe loquitur, qui consurrexerunt cum Christo, nondum utique carne, sed mente, quos et mortuos dicit et magis hinc uiuos; nam uita uestra, inquit, abscondita est cum Christo in deo. talium mor- . tuorum uox est: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus. quorum ergo uita erat abscondita in deo, 7 Gal. 2, 20 10 Rom. 7, 17 12 Col. 3, 1-4 24 Gal. 2, 20 3 came] corpore B 5 langorem M 7 non om. T 8 enim 8. I. T 9 eiurgit DChXB 10 ctiam] enim T 13 surrexistis A sunt om. T sunt-sursum om. A 14 quaerite-sunt om. Ch 16 uestra et cetera usque (et cetera usque s. I.) A, Ch abscondita-uestra om. ACh 18 apparebitis cum illo DChCd 19 loquatur ex loquebatur T audimus T 20 hoc om. T1 planius] apertius DX apertius] planius DX 21 consurrexerant Dd cum om. TAChB christo om. ACh 22 et om. MADChCXd mortuus Chx 23 abscondita. est inquit B 24 non om. T 25 erit ACM2 12* admonentur et exhortantur, ut membra sua mortificent, quae sunt super. terram. id enim sequitur: mortificate ergo membra uestra, quae sunt super terram. et ne quisquam nimis tardus membra ista uisibilia corporis mortificanda putaret a talibus, continuo quid dicat aperiens, fornicationem, inquit, inmunditiam, perturbationem, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus. itane uero credendum est, quod isti, qui iam mortui erant eorumque uita abscondita erat cum Christo in deo, adhuc fornicabantur, adhuc in moribus inmundis operibusque uiuebant, adhuc perturbationibus concupiscentiae malae atque auaritiae seruiebant? quis demens ista de talibus senserit? quid ergo uult ut mortificent, opere scilicet continentiae, nisi motus ipsos adhuc in sua quadam interpellatione sine nostrae mentis consensione, sine membrorum corporalium operatione uiuentes? et quomodo isti mortificantur opere continentiae, nisi cum eis mente non consentitur nec exhibentur eis arma corporis membra et, quod est maius atque uigilantia continentiae maiore curandum, ipsa etiam nostra cogitatio, quamuis eorum quodam modo suggestione et quasi susurratione tangatur, tamen ab eis ne oblectetur auertitur et ad superna delectabilius cogitanda conuertitur, ad hoc ea nominans in sermonibus, ne habitetur in eis, sed fugiatur ab eis? quod fit, si efficaciter audiamus ipso adiuuante, qui haec per apostolum praecipit: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Cum autem mala illa commemorasset, adiunxit 2 (5) Col. 3. 4. 5 25 Col. 3, 1. 2 1 ammonentur TMX exortantur MACh 4 menbra Ch 5 a om. 22 6 inquid Ch 7 ydolorum R 8 iam mn. T 10 immoribus M 12 talibus (bus add. 8. l. m. 2) M 14 sine] sine R mentis nostrae DX 15 conuersione X sine R 17 exibentur ChB 19 maiori DIX 21 nec Ch 22 ad] ob MBd 24 ipse ilf1 hoc Cd apostolum suom Cd 25 praecepit DX atque ait: propter quae uenit ira dei in filios infidelitatis. utique salubriter terruit, ne putarent fideles propter solam fidem suam, etiamsi in his malis uiuerent, se posse saluari apostolo Iacobo contra istum sensum uoce manifestissima reclamante ac dicente: si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides saluare eum? unde et hic doctor gentium propter illa mala uenire iram dei dixit in filios infidelitatis. cum autem dicit: in quibus et uos aliquando ambulastis, cum uiueretis in illis, satis ostendit, quod in illis iam non uiuant. his quippe mortui erant, ut eorum uita in deo cum Christo esset abscondita. cum ergo iam in illis non uiuerent, mortificare iam talia iubebantur. ipsis quippe in eisdem non uiuentibus illa uiuebant, sicut paulo ante iam ostendi, et membra dicebantur ipsorum ea uidelicet uitia, quae in membris eorum habitabant, eo modo locutionis per id quod continet id quod continetur, sicut dicitur: totum forum inde loquitur, cum homines loquantur, qui sunt in foro. ipso locutionis modo in psalmo canitur: omnis terra adoret te, id est: omnes homines, qui sunt in terra.