<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1"><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Sunt etiam, qui aperte malignis seruiendo daemonibus <lb/>
            a corporis uoluptatibus continent, ut per eos expleant nefarias <lb/>
            uoluptates, quarum inpetum ardoremque non continent. unde <lb/>
            ut aliquid dicam et cetera propter sermonis longitudinem <lb/>
            taceam, quidam etiam non adtingunt uxores suas, dum quasi <lb n="5"/>
            mundi per magicas artes peruenire ad uxores moliuntur alienas. <lb/>
            o mirabilem continentiam, immo uero nequitiam atque inmunditiam <lb/>
            singularem! si enim uera esset continentia, magis <lb/>
            ab adulterio quam propter adulterium perpetrandum carnis <lb/>
            concupiscentia debuit a coniugio continere. hanc quippe concupiscentiam <lb n="10"/>
            carnis relaxare solet continentia coniugalis eiusque <lb/>
            frenis hactenus moderamen inponere, ut nec in ipso <lb/>
            coniugio inmoderata licentia diffluatur, sed custodiatur modus, <lb/>
            aut infirmitati coniugis debitus, cui hoc non secundum imperium <lb/>
            praecipit, sed secundum ueniam concedit apostolus, <lb n="15"/>
            aut filiis procreandis accommodatus, quae una fuit causa <lb/>
            miscendae inuicem carnis et patribus quondam et matribus <lb/>
            sanctis. id autem faciens continentia, id est moderans et <lb/>
            quodam modo limitans in coniugibus carnis concupiscentiam <lb/>
            et eius inquietum atque inordinatum motum certis quodam <lb n="20"/>
            modo finibus ordinans bene utitur hominis malo, quem facit <lb/>
            et uult perficere bonum, sicut deus utitur etiam hominibus <lb/>
            malis propter eos, quos perficit bonos. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Absit ergo, ut continentiam, de qua scriptura <lb/>
            dicit: et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset <lb n="25"/>
            hoc donum, etiam eos habere dicamus,.qui continendo uel

<note type="footnote"> 14 cf. I Cor. 7, 6 25 Sap. 8, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 seruientes <hi rend="italic">D</hi> demonibus <hi rend="italic">MX</hi> 5 non attingunt etiam <hi rend="italic">MAD <lb/>
            ChBCXRd</hi> 6 maicas <hi rend="italic">T</hi> 9 ab <hi rend="italic">s. I. T</hi> adultero <hi rend="italic">TMChR</hi> 10 a <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> con iugii <hi rend="italic">C</hi> contineri <hi rend="italic">X</hi> 11 carnis <hi rend="italic">om. T</hi> 12 actenus <lb/>
            <hi rend="italic">TMt.AOhB</hi> in <hi rend="italic">om. T</hi> 13 coniugi <hi rend="italic">T</hi> diffluat <hi rend="italic">A2C</hi> defluatur <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            sed custodiatur <hi rend="italic">om. MADlChCX</hi> 14 infirmjtati <hi rend="italic">(8. I. add</hi>. ae) <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            15 praecepit <hi rend="italic">MAChCX</hi> 17 quodam <hi rend="italic">X</hi> 19 quod amodo <hi rend="italic">Ch</hi> cupiscentiam <lb/>
            <hi rend="italic">01</hi> 20 inmoderatum <hi rend="italic">Tl</hi> 21 diffinitionibus <hi rend="italic">T</hi> ordians <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            fecit <hi rend="italic">XCh</hi> 22 etiam] et <hi rend="italic">C</hi> 28 per <hi rend="italic">ChJ</hi> eos <hi rend="italic">om. Ch</hi> 25 hoc <lb/>
            donum esset R </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aog. Sect. V pars III. </note>

<note type="footnote"> 12 </note> <lb/>
             
<pb n="178"/>
            erroribus seruiunt uel aliquas minores cupiditates ideo uincunt, <lb/>
            ut alias expleant, quarum granditate uincuntur. ea uero, <lb/>
            quae uera est desuper ueniens continentia, non aliis malis <lb/>
            mala premere alia, sed bonis mala sanare uult omnia. cuius <lb/>
            ut breuiter complectar actionem, omnibus prorsus delectationibus<lb n="5"/>
            concupiscentiae, quae aduersantur delectationi sapientiae, <lb/>
            cohercendis atque sanandis inuigilat officium continentiae. <lb/>
            unde angustius eam sine dubitatione metiuntur, qui solas <lb/>
            libidines corporis cohibere definiunt; melius profecto illi, qui <lb/>
            non addunt corporis, sed generaliter libidinem siue cupiditatem<lb n="10"/>
            regendam dicunt ad continentiam pertinere. quae cupiditas in <lb/>
            uitio ponitur nec tantum est corporis, uerum et animi. etenim <lb/>
            si corporis cupiditas est in fornicationibus et ebrietatibus, <lb/>
            numquid inimicitiae, contentiones, aemulationes, postremo <lb/>
            animositates in corporis uoluptatibus, ac non potius <lb n="15"/>
            in animi motibus et perturbationibus exercentur? carnis <lb/>
            tamen opera haec omnia nuncupauit apostolus, siue quae <lb/>
            ad animum siue quae ad carnem proprie pertinerent,. ipsum <lb/>
            scilicet hominem nomine carnis appellans. opera quippe hominis <lb/>
            sunt, quae non dicuntur dei, quoniam homo, qui haec agit. <lb n="20"/>
            secundum se ipsum uiuit, non secundum deum, in quantum <lb/>
            haec agit. sunt autem alia opera hominis, quae magis dicenda <lb/>
            sunt dei. deus est enim, inquit apostolus, qui operatur <lb/>
            in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. <lb/>
            inde est et illud: quotquot enim spiritu dei aguntur,<lb n="25"/>
            hi filii sunt dei.

<note type="footnote"> 14 cf. Gal. 5, 19-21 23 Phil. 2, 18 25 Rom. 8, 14 </note>

<note type="footnote"> S ueniens <hi rend="italic">otn. C</hi> aliis] aliquis <hi rend="italic">T</hi> 4 praemere <hi rend="italic">M</hi> prebere <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            sanare mala <hi rend="italic">DX</hi> 6 aduersatur <hi rend="italic">T</hi> 7 coercendis <hi rend="italic">AChBCRd</hi> 9 diffiniunt <lb/>
            <hi rend="italic">DCX</hi> 10 non <hi rend="italic">om. Dl</hi> corpori <hi rend="italic">R</hi> 12 aeram et] <lb/>
            sed etiam <hi rend="italic">DX</hi> 13 cupiditas corporis <hi rend="italic">MADChBXRd</hi> corporis <lb/>
            <hi rend="italic">Ont. C</hi> 16 in <hi rend="italic">om. Tl</hi> tamen carnis <hi rend="italic">R</hi> .17 omnia baec <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            18 propriae <hi rend="italic">MB</hi> pertinent <hi rend="italic">DCX</hi> 20 hoc <hi rend="italic">O</hi> 22 hoc <hi rend="italic">C</hi> dei dicenda <lb/>
            sunt opera <hi rend="italic">DX</hi> 23 opera dei <hi rend="italic">MAChBK T3d</hi> est <hi rend="italic">om. C</hi> 24 nobis <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            26 hii <hi rend="italic">BC</hi> </note> 
<pb n="179"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>