Sunt etiam, qui aperte malignis seruiendo daemonibus a corporis uoluptatibus continent, ut per eos expleant nefarias uoluptates, quarum inpetum ardoremque non continent. unde ut aliquid dicam et cetera propter sermonis longitudinem taceam, quidam etiam non adtingunt uxores suas, dum quasi mundi per magicas artes peruenire ad uxores moliuntur alienas. o mirabilem continentiam, immo uero nequitiam atque inmunditiam singularem! si enim uera esset continentia, magis ab adulterio quam propter adulterium perpetrandum carnis concupiscentia debuit a coniugio continere. hanc quippe concupiscentiam carnis relaxare solet continentia coniugalis eiusque frenis hactenus moderamen inponere, ut nec in ipso coniugio inmoderata licentia diffluatur, sed custodiatur modus, aut infirmitati coniugis debitus, cui hoc non secundum imperium praecipit, sed secundum ueniam concedit apostolus, aut filiis procreandis accommodatus, quae una fuit causa miscendae inuicem carnis et patribus quondam et matribus sanctis. id autem faciens continentia, id est moderans et quodam modo limitans in coniugibus carnis concupiscentiam et eius inquietum atque inordinatum motum certis quodam modo finibus ordinans bene utitur hominis malo, quem facit et uult perficere bonum, sicut deus utitur etiam hominibus malis propter eos, quos perficit bonos. Absit ergo, ut continentiam, de qua scriptura dicit: et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum, etiam eos habere dicamus,.qui continendo uel 14 cf. I Cor. 7, 6 25 Sap. 8, 21 1 seruientes D demonibus MX 5 non attingunt etiam MAD ChBCXRd 6 maicas T 9 ab s. I. T adultero TMChR 10 a om. C con iugii C contineri X 11 carnis om. T 12 actenus TMt.AOhB in om. T 13 coniugi T diffluat A2C defluatur R sed custodiatur om. MADlChCX 14 infirmjtati (8. I. add . ae) T 15 praecepit MAChCX 17 quodam X 19 quod amodo Ch cupiscentiam 01 20 inmoderatum Tl 21 diffinitionibus T ordians T fecit XCh 22 etiam] et C 28 per ChJ eos om. Ch 25 hoc donum esset R XXXXI Aog. Sect. V pars III. 12 erroribus seruiunt uel aliquas minores cupiditates ideo uincunt, ut alias expleant, quarum granditate uincuntur. ea uero, quae uera est desuper ueniens continentia, non aliis malis mala premere alia, sed bonis mala sanare uult omnia. cuius ut breuiter complectar actionem, omnibus prorsus delectationibus concupiscentiae, quae aduersantur delectationi sapientiae, cohercendis atque sanandis inuigilat officium continentiae. unde angustius eam sine dubitatione metiuntur, qui solas libidines corporis cohibere definiunt; melius profecto illi, qui non addunt corporis, sed generaliter libidinem siue cupiditatem regendam dicunt ad continentiam pertinere. quae cupiditas in uitio ponitur nec tantum est corporis, uerum et animi. etenim si corporis cupiditas est in fornicationibus et ebrietatibus, numquid inimicitiae, contentiones, aemulationes, postremo animositates in corporis uoluptatibus, ac non potius in animi motibus et perturbationibus exercentur? carnis tamen opera haec omnia nuncupauit apostolus, siue quae ad animum siue quae ad carnem proprie pertinerent,. ipsum scilicet hominem nomine carnis appellans. opera quippe hominis sunt, quae non dicuntur dei, quoniam homo, qui haec agit. secundum se ipsum uiuit, non secundum deum, in quantum haec agit. sunt autem alia opera hominis, quae magis dicenda sunt dei. deus est enim, inquit apostolus, qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. inde est et illud: quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. 14 cf. Gal. 5, 19-21 23 Phil. 2, 18 25 Rom. 8, 14 S ueniens otn. C aliis] aliquis T 4 praemere M prebere B sanare mala DX 6 aduersatur T 7 coercendis AChBCRd 9 diffiniunt DCX 10 non om. Dl corpori R 12 aeram et] sed etiam DX 13 cupiditas corporis MADChBXRd corporis Ont. C 16 in om. Tl tamen carnis R .17 omnia baec DX 18 propriae MB pertinent DCX 20 hoc O 22 hoc C dei dicenda sunt opera DX 23 opera dei MAChBK T3d est om. C 24 nobis R 26 hii BC