Haec aduersus Manichaeos fallaciter continentes pro ueraci continentia disputare suffecerit, ne continentiae fructuosus et gloriosus labor partem infirmam nostram, id est corpus, quando ab inmoderatis uel inlicitis uoluptatibus cohibet et refrenat, non salubriter castigare, sed insectari credatur hostiliter. corpus quippe ab anima est quidem natura diuersum, sed non est a natura hominis alienum. non enim animus constat ex corpore; sed tamen homo ex animo constat et corpore: et utique deus quem liberat, totum hominem liberat. unde totum hominem etiam ipse saluator suscepit, dignatus in nobis totum liberare quod fecit. qui contra istam sentiunt ueritatem, quid eis prodest libidines continere? si tamen aliquas continent. quid in eis per continentiam potest fieri mundum, quorum continentia talis inmunda est? quae nec continentia nominanda est. sentire quippe quod sentiunt, uirus est diaboli; continentia uero munus est dei. sicut autem non omnis, qui aliquid patitur aut quoslibet dolores tolerantissime patitur, habet eam uirtutem, quae similiter dei munus 3 Ps. 93, 19 1 a domino non iudicaremur TMAChB; non a domino iudicaremur R non utique iudicaremur (-mus C) DCX 2 dampnemur A 4 iocundauerunt M2DXR ludiflcauerunt C iudificauerunt TMl 5 est ergo speranda BR est speranda T est orn. MA1 9 disputasse MDCXRd sufflcerit MAB nec T 10 infimam hzBRd 11 uelj et Mbd 13 animi Т\'lDRBà quidem est R 14 a om. C 15 constat ex animo R 17 saluator ipse MDBCXRd 18 nobis etiam R 19 prodest eis DXR 20 fieri potest MAChBR fieri mundum potest XD 23 autem om. C 24 qui om. Al 25 eam] etiam X munus dei R est et patientia nuncupatur — multi enim tolerant multa tormenta, ne in suis criminibus prodant aut male sibi conscios aut se ipsos; multi pro explendis ardentissimis libidinibus et obtinendis uel non relinquendis eis rebus, quibus uinculo praui amoris obstricti sunt; multi pro diuersis et perniciosis, quibus uehementer tenentur, erroribus: quos omnes absit ut dicamus ueram habere patientiam — ita non omnis, qui aliquid continet uel ipsas etiam carnis aut animi libidines mirabiliter continet, istam continentiam, de cuius utilitate et decore disserimus, habere dicendus est. quidam enim, quod mirum dictu uideri potest, per incontinentiam continent — uelut si se mulier contineat a marito, quia hoc iurauit adultero — quidam per iniustitiam — uelut si miscendi sexus non reddat coniux coniugi debitum, quia ipse uel ipsa iam potest uincere talem corporis adpetitum — item quidam continent decepti fide falsa et uana sperantes, uana sectantes: in quibus sunt omnes haeretici et quicumque sub nomine religionis aliquo errore falluntur. quorum continentia uera esset, si esset et fides uera; cum uero illa propterea nec fides sit appellanda, quia falsa est, sine dubio et ista continentiae nomine indigna est. numquid enim continentiam, quam munus dei uerissime dicimus, dicturi sumus esse peccatum? absit a cordibus nostris tam detestanda dementia. beatus autem apostolus ait: omne, quod non est ex fide, peccatum est. quae igitur non habet fidem, nec continentia nominanda est. 24 Rom. 14, 23 2 male om. Tl 4 uel non relinquendis om. T 5 praue Chl 7 ueram dicamus MADChBCXMbd 8 continet istam T etiam ipsas DX 10 deserimus M discernimus C credendus DX quidam (i ex a m. 1) M 11 continentiam TlC se continent Cd 12 mulier se R 13 ueluti C uelud Ch 14 coniunx lJIDCXR 16 et uana DXd 17 heretici MDCh 19 et om. DlX 21 munus] unius C 22 dicturi] ...mus (su er.; 8. l. add. m . 2 asseri) Ch peccatum esse dicturi sumus DX 23 nostris cordibus MADChBCXRd 24 ait 8. I. B Sunt etiam, qui aperte malignis seruiendo daemonibus a corporis uoluptatibus continent, ut per eos expleant nefarias uoluptates, quarum inpetum ardoremque non continent. unde ut aliquid dicam et cetera propter sermonis longitudinem taceam, quidam etiam non adtingunt uxores suas, dum quasi mundi per magicas artes peruenire ad uxores moliuntur alienas. o mirabilem continentiam, immo uero nequitiam atque inmunditiam singularem! si enim uera esset continentia, magis ab adulterio quam propter adulterium perpetrandum carnis concupiscentia debuit a coniugio continere. hanc quippe concupiscentiam carnis relaxare solet continentia coniugalis eiusque frenis hactenus moderamen inponere, ut nec in ipso coniugio inmoderata licentia diffluatur, sed custodiatur modus, aut infirmitati coniugis debitus, cui hoc non secundum imperium praecipit, sed secundum ueniam concedit apostolus, aut filiis procreandis accommodatus, quae una fuit causa miscendae inuicem carnis et patribus quondam et matribus sanctis. id autem faciens continentia, id est moderans et quodam modo limitans in coniugibus carnis concupiscentiam et eius inquietum atque inordinatum motum certis quodam modo finibus ordinans bene utitur hominis malo, quem facit et uult perficere bonum, sicut deus utitur etiam hominibus malis propter eos, quos perficit bonos. Absit ergo, ut continentiam, de qua scriptura dicit: et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum, etiam eos habere dicamus,.qui continendo uel 14 cf. I Cor. 7, 6 25 Sap. 8, 21 1 seruientes D demonibus MX 5 non attingunt etiam MAD ChBCXRd 6 maicas T 9 ab s. I. T adultero TMChR 10 a om. C con iugii C contineri X 11 carnis om. T 12 actenus TMt.AOhB in om. T 13 coniugi T diffluat A2C defluatur R sed custodiatur om. MADlChCX 14 infirmjtati (8. I. add . ae) T 15 praecepit MAChCX 17 quodam X 19 quod amodo Ch cupiscentiam 01 20 inmoderatum Tl 21 diffinitionibus T ordians T fecit XCh 22 etiam] et C 28 per ChJ eos om. Ch 25 hoc donum esset R XXXXI Aog. Sect. V pars III. 12 erroribus seruiunt uel aliquas minores cupiditates ideo uincunt, ut alias expleant, quarum granditate uincuntur. ea uero, quae uera est desuper ueniens continentia, non aliis malis mala premere alia, sed bonis mala sanare uult omnia. cuius ut breuiter complectar actionem, omnibus prorsus delectationibus concupiscentiae, quae aduersantur delectationi sapientiae, cohercendis atque sanandis inuigilat officium continentiae. unde angustius eam sine dubitatione metiuntur, qui solas libidines corporis cohibere definiunt; melius profecto illi, qui non addunt corporis, sed generaliter libidinem siue cupiditatem regendam dicunt ad continentiam pertinere. quae cupiditas in uitio ponitur nec tantum est corporis, uerum et animi. etenim si corporis cupiditas est in fornicationibus et ebrietatibus, numquid inimicitiae, contentiones, aemulationes, postremo animositates in corporis uoluptatibus, ac non potius in animi motibus et perturbationibus exercentur? carnis tamen opera haec omnia nuncupauit apostolus, siue quae ad animum siue quae ad carnem proprie pertinerent,. ipsum scilicet hominem nomine carnis appellans. opera quippe hominis sunt, quae non dicuntur dei, quoniam homo, qui haec agit. secundum se ipsum uiuit, non secundum deum, in quantum haec agit. sunt autem alia opera hominis, quae magis dicenda sunt dei. deus est enim, inquit apostolus, qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. inde est et illud: quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. 14 cf. Gal. 5, 19-21 23 Phil. 2, 18 25 Rom. 8, 14 S ueniens otn. C aliis] aliquis T 4 praemere M prebere B sanare mala DX 6 aduersatur T 7 coercendis AChBCRd 9 diffiniunt DCX 10 non om. Dl corpori R 12 aeram et] sed etiam DX 13 cupiditas corporis MADChBXRd corporis Ont. C 16 in om. Tl tamen carnis R .17 omnia baec DX 18 propriae MB pertinent DCX 20 hoc O 22 hoc C dei dicenda sunt opera DX 23 opera dei MAChBK T3d est om. C 24 nobis R 26 hii BC Spiritus itaque hominis adhaerens spiritui dei concupiscit aduersus carnem, id est aduersus se ipsum, sed pro se ipso, ut motus illi siue in carne siue in anima secundum hominem, non secundum deum, qui sunt adhuc per adquisitum languorem, continentia cohibeantur propter adquirendam salutem, ut homo non secundum hominem uiuens iam possit dicere: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus. ubi enim non ego, ibi felicius ego, ut, quando secundum hominem reprobus ullus motus exsurgit, cui non consentit qui mente legi dei seruit, dicat etiam illud: iam non ego operor illud. talibus quippe et illa dicuntur, quae sicut eorum socii participesque debemus audire: si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est.in dextera dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in deo; cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria. quibus loquatur intellegamus, immo uero adtentius audiamus. nam quid hoc planius! quid apertius! eis certe loquitur, qui consurrexerunt cum Christo, nondum utique carne, sed mente, quos et mortuos dicit et magis hinc uiuos; nam uita uestra, inquit, abscondita est cum Christo in deo. talium mor- . tuorum uox est: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus. quorum ergo uita erat abscondita in deo, 7 Gal. 2, 20 10 Rom. 7, 17 12 Col. 3, 1-4 24 Gal. 2, 20 3 came] corpore B 5 langorem M 7 non om. T 8 enim 8. I. T 9 eiurgit DChXB 10 ctiam] enim T 13 surrexistis A sunt om. T sunt-sursum om. A 14 quaerite-sunt om. Ch 16 uestra et cetera usque (et cetera usque s. I.) A, Ch abscondita-uestra om. ACh 18 apparebitis cum illo DChCd 19 loquatur ex loquebatur T audimus T 20 hoc om. T1 planius] apertius DX apertius] planius DX 21 consurrexerant Dd cum om. TAChB christo om. ACh 22 et om. MADChCXd mortuus Chx 23 abscondita. est inquit B 24 non om. T 25 erit ACM2 12* admonentur et exhortantur, ut membra sua mortificent, quae sunt super. terram. id enim sequitur: mortificate ergo membra uestra, quae sunt super terram. et ne quisquam nimis tardus membra ista uisibilia corporis mortificanda putaret a talibus, continuo quid dicat aperiens, fornicationem, inquit, inmunditiam, perturbationem, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus. itane uero credendum est, quod isti, qui iam mortui erant eorumque uita abscondita erat cum Christo in deo, adhuc fornicabantur, adhuc in moribus inmundis operibusque uiuebant, adhuc perturbationibus concupiscentiae malae atque auaritiae seruiebant? quis demens ista de talibus senserit? quid ergo uult ut mortificent, opere scilicet continentiae, nisi motus ipsos adhuc in sua quadam interpellatione sine nostrae mentis consensione, sine membrorum corporalium operatione uiuentes? et quomodo isti mortificantur opere continentiae, nisi cum eis mente non consentitur nec exhibentur eis arma corporis membra et, quod est maius atque uigilantia continentiae maiore curandum, ipsa etiam nostra cogitatio, quamuis eorum quodam modo suggestione et quasi susurratione tangatur, tamen ab eis ne oblectetur auertitur et ad superna delectabilius cogitanda conuertitur, ad hoc ea nominans in sermonibus, ne habitetur in eis, sed fugiatur ab eis? quod fit, si efficaciter audiamus ipso adiuuante, qui haec per apostolum praecipit: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Cum autem mala illa commemorasset, adiunxit 2 (5) Col. 3. 4. 5 25 Col. 3, 1. 2 1 ammonentur TMX exortantur MACh 4 menbra Ch 5 a om. 22 6 inquid Ch 7 ydolorum R 8 iam mn. T 10 immoribus M 12 talibus (bus add. 8. l. m. 2) M 14 sine] sine R mentis nostrae DX 15 conuersione X sine R 17 exibentur ChB 19 maiori DIX 21 nec Ch 22 ad] ob MBd 24 ipse ilf1 hoc Cd apostolum suom Cd 25 praecepit DX atque ait: propter quae uenit ira dei in filios infidelitatis. utique salubriter terruit, ne putarent fideles propter solam fidem suam, etiamsi in his malis uiuerent, se posse saluari apostolo Iacobo contra istum sensum uoce manifestissima reclamante ac dicente: si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides saluare eum? unde et hic doctor gentium propter illa mala uenire iram dei dixit in filios infidelitatis. cum autem dicit: in quibus et uos aliquando ambulastis, cum uiueretis in illis, satis ostendit, quod in illis iam non uiuant. his quippe mortui erant, ut eorum uita in deo cum Christo esset abscondita. cum ergo iam in illis non uiuerent, mortificare iam talia iubebantur. ipsis quippe in eisdem non uiuentibus illa uiuebant, sicut paulo ante iam ostendi, et membra dicebantur ipsorum ea uidelicet uitia, quae in membris eorum habitabant, eo modo locutionis per id quod continet id quod continetur, sicut dicitur: totum forum inde loquitur, cum homines loquantur, qui sunt in foro. ipso locutionis modo in psalmo canitur: omnis terra adoret te, id est: omnes homines, qui sunt in terra.