<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Sed, inquiunt, quomodo caro per quandam similitudinem <lb/>
            comparatur ecclesiae? numquid ecclesia concupiscit <lb/>
            aduersus Christum, cum idem apostolus dixerit: ecclesia <lb n="15"/>
            subdita est Christo? plane subdita est Christo ecclesia, <lb/>
            quia ideo spiritus concupiscit aduersus carnem, ut ex omni <lb/>
            parte Christo subdatur ecclesia; caro autem concupiscit aduersus <lb/>
            spiritum, quia nondum pacem, quae perfecta promissa <lb/>
            est, accepit ecclesia. ac per hoc ecclesia subdita est Christo <lb n="20"/>
            ex pignore salutis et caro concupiscit aduersus spiritum ex <lb/>
            infirmitate languoris. neque enim non ecclesiae membra erant <lb/>
            idem, quibus ista dicebat: spiritu ambulate et desideria <lb/>
            carnis ne perfeceritis. caro enim concupiscit aduersus <lb/>
            spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim sibi

<note type="footnote"> 7 Rom. 12, 1 15 Ephea. 5, 24 23 Gal. 5, 16. 17 </note>

<note type="footnote"> 1 ipse <hi rend="italic">M</hi> pace <hi rend="italic">ADChB</hi> 2 inimica <hi rend="italic">C</hi> 4 inimiticiarum <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            scisuras <hi rend="italic">M</hi> 5 per <hi rend="italic">om. MAl</hi> 6 et ipsae hoc ament <hi rend="italic">D</hi> et ipsae <lb/>
            ament <hi rend="italic">X</hi> hoc habere <hi rend="italic">Md</hi> cum ad romanos R 7 cum apois <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            uos inquit <hi rend="italic">T</hi> fratres <hi rend="italic">om. T</hi> 9 uiuentg A non] enim <hi rend="italic">b</hi> 11 tenebrarum <lb/>
            <hi rend="italic">s. l. m. 2 T</hi> 12 exibemus B 14 nunquid <hi rend="italic">R</hi> 15 dicat <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            16 subdita est ecclesia xpo <hi rend="italic">C</hi> ecclesia subdita est Christo <hi rend="italic">d</hi> 17 concupiscit <lb/>
            spiritus <hi rend="italic">DX</hi> omni ex <hi rend="italic">Cd</hi> ex <hi rend="italic">om. MADlChX</hi> 18 autem] <lb/>
            hec <hi rend="italic">C</hi> 22 <hi rend="italic">langoris Af</hi> 23 idem ipsi <hi rend="italic">MDChBCXR</hi> dicebat apta <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            desideria] concupiscentias <hi rend="italic">MAChBbd</hi> 24 non <hi rend="italic">C</hi> concupiscit-enim <lb/>
            <hi rend="italic">orn. C</hi> 25 sibi <hi rend="italic">om. MAD ChI BXRd</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="173"/>
            inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis. <lb/>
            haec utique ecclesiae dicebantur, quae si Christo subdita non <lb/>
            esset, non in ea spiritus aduersus carnem per continentiam concupisceret. <lb/>
            propter quod poterant concupiscentias carnis non perficere, <lb/>
            sed carne concupiscente aduersus spiritum non poterant <lb n="5"/>
            ea facere, quae uolebant, id est etiam ipsas carnis concupiscentias <lb/>
            non habere. deinde cur non confiteamur in hominibus spiritalibus <lb/>
            ecclesiam Christo subditam, in carnalibus autem adhuc <lb/>
            concupiscere aduersus Christum? an aduersus Christum non concupiscebant, <lb/>
            quibus dicebatur: diuisus est Christus? et: non <lb n="10"/>
            potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, <lb/>
            tamquam paruulis in Christo. lac uobis potum <lb/>
            dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed ne nunc <lb/>
            quidem potestis; adhuc enim estis carnales. cum <lb/>
            enim sint in uobis aemulatio et contentio, nonne <lb n="15"/>
            carnales estis? aduersus quem concupiscit aemulatio et <lb/>
            contentio nisi aduersus Christum? has enim carnis concupiscentias <lb/>
            Christus in suis sanat, sed in nullis amat. unde <lb/>
            sancta ecclesia quamdiu habet etiam membra talia, nondum <lb/>
            est sine macula et ruga. huc accedunt et illa peccata, pro <lb n="20"/>
            quibus cotidiana uox totius ecclesiae est: dimitte nobis <lb/>
            debita nostra. a quibus ne spiritales putaremus alienos, <lb/>
            non quicumque carnalium nec ipsorum quicumque spiritalium, <lb/>
            sed qui super pectus domini discumbebat et quem prae ceteris <lb/>
            diligebat, si dixerimus, inquit, quia peccatum non

<note type="footnote"> 10 I Cor. 1, 13 I Cor. 3, 1-3 21 Matth. 6, 12 24 cf. <lb/>
            Ioli. 13, 23 25 I Ioh. 1, 8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 poterant quidem <hi rend="italic">D2d</hi> perferre <hi rend="italic">BR</hi> 5 poterat <hi rend="italic">MA</hi> 6 etiam <lb/>
            <hi rend="italic">om. T1</hi> concupiscentias carnis <hi rend="italic">R</hi> 7 non owi T1 confiteantur <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            apiritualibus <hi rend="italic">D</hi> 8 subditam xpo <hi rend="italic">MADChBCXRd</hi> hanc adhuc C <lb/>
            9 an-non <hi rend="italic">om. MX;</hi> an aduersus xpm <hi rend="italic">om. AChC</hi> 11 loqui potui <hi rend="italic">11</hi> <lb/>
            nobis loqui <hi rend="italic">DXCh</hi> 12 potum dedi uobis <hi rend="italic">T</hi> 13 ne] neque <hi rend="italic">Ch,<lb/>
             s. I. m</hi>. 2 <hi rend="italic">A</hi> 14 quidem <hi rend="italic">om. Ch</hi> 16 et contentio <hi rend="italic">om. C</hi> 18 Christu? <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 19 etiam habet <hi rend="italic">T</hi> 21 <hi rend="italic">cottidiana AC</hi> est totius ecclesiae 22 <lb/>
            24 supra <hi rend="italic">DChR</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="174"/>
            habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non <lb/>
            est. in omni autem peccato, plus in maiore, minus in minore. <lb/>
            tamen contra iustitiam concupiscitur. et de Christo scriptum <lb/>
            est: qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia <lb/>
            et sanctificatio et redemptio. in omni igitur peccato<lb n="5"/>
            contra Christum sine dubio concupiscitur; sed qui sanat <lb/>
            omnes languores nostros, cum perduxerit ecclesiam ad <lb/>
            promissam languoris sanitatem, tunc in nullo membrorum <lb/>
            eius quamlibet minima erit ulla macula aut ruga; tunc nullo <lb/>
            modo caro aduersus spiritum concupiscet, et ideo nulla erit<lb n="10"/>
            causa, cur aduersus carnem etiam spiritus concupiscat; tunc <lb/>
            finem accipiet omnis haec pugna, tunc ambarum substantiarum <lb/>
            erit summa concordia, tunc usque adeo ibi nullus erit carnalis, <lb/>
            ut etiam ipsa caro sit spiritalis. quod ergo nunc agit <lb/>
            cum carne sua quisque secundum Christum uiuens, cum et <lb n="15"/>
            concupiscit aduersus eius malam concupiscentiam, quoniam <lb/>
            sanandam continet, quam nondum sanatam tenet, et tamen <lb/>
            eius bonam nutrit fouetque naturam, quoniam nemo umquam <lb/>
            carnem suam odio habet: hoc etiam Christus agit cum <lb/>
            ecclesia, quantum fas est comparare minora maioribus. nam<lb n="20"/>
            et correptionibus eam reprimit, ne inpunitate inflata dissiliat, <lb/>
            et consolationibus erigit, ne grauata infirmitate succumbat. <lb/>
            hinc est illud apostoli: si enim nos ipsos iudicaremus,

<note type="footnote"> 4 I Cor. 1, 30 6 cf. Ps. 102, 3 18 Ephes. 5, 29 23 I Cor. <lb/>
            11, 31 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 sedacimus <hi rend="italic">TDXR</hi> 2 minus in minore <hi rend="italic">001. M</hi> 4 quia <hi rend="italic">MAChBCR</hi> <lb/>
            nobis est <hi rend="italic">R</hi> est <hi rend="italic">om. Tl</hi> a <hi rend="italic">om. M1</hi> 5 et sanctificatio <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            7 langores <hi rend="italic">M</hi> ecclesiam suam <hi rend="italic">D</hi> 8 sanitatem languoribus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            languoriae <hi rend="italic">B</hi> glorie <hi rend="italic">ACh</hi> 9 eius <hi rend="italic">om. D</hi> ulla erit <hi rend="italic">C</hi> aut] et <lb/>
            <hi rend="italic">TAChBC</hi> 10 concupiscit <hi rend="italic">TMAChBC</hi> 11 concupiscit <hi rend="italic">A*</hi> 13 erit <lb/>
            nullus <hi rend="italic">D</hi> 14 caro ipsa <hi rend="italic">MAChDBXBd</hi> ait <hi rend="italic">C</hi> 15 xpm] spm <hi rend="italic">R <lb/>
            16 eum DIX</hi> mala DIX <hi rend="italic">concupiscentia Dl quoniam] quam DCXltd</hi> <lb/>
            17 tenet sanatam <hi rend="italic">A Ch</hi> sanam <hi rend="italic">DX</hi> 18 naturam fouetque <hi rend="italic">Cbd</hi> <lb/>
            19 habuit <hi rend="italic">DCXd</hi> etiam] et <hi rend="italic">DX</hi> etiam agit cum ecclesia Christus <hi rend="italic">Cd</hi> <lb/>
            \' ait <hi rend="italic">M</hi> 21 corruptionibus <hi rend="italic">M</hi> C9lTipit (.If. <hi rend="italic">d. m</hi>. 2 reprimit) <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            dissileat <hi rend="italic">TB</hi> dissoleat <hi rend="italic">MAChDlCX</hi> desiliat <hi rend="italic">R</hi> 22 infirmitate grauata <lb/>
            <hi rend="italic">DX</hi> subcumbat <hi rend="italic">C</hi> 23 diiudicaremus <hi rend="italic">MDX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="175"/>
            non iudicaremur; cum iudicamur autem, a domino <lb/>
            corripimur, ne cum hoc mundo damnemur, et illud in <lb/>
            psalmo: secundum multitudinem dolorum meorum in <lb/>
            corde meo consolationes tuae iucundauerunt animam <lb/>
            meam. tunc ergo speranda est carnis nostrae sine ulla repugnatione <lb n="5"/>
            perfecta sanitas, quando erit ecclesiae Christi sine <lb/>
            ullo timore certa securitas. 
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Haec aduersus Manichaeos fallaciter continentes <lb/>
            pro ueraci continentia disputare suffecerit, ne continentiae <lb/>
            fructuosus et gloriosus labor partem infirmam nostram, id <lb n="10"/>
            est corpus, quando ab inmoderatis uel inlicitis uoluptatibus <lb/>
            cohibet et refrenat, non salubriter castigare, sed insectari <lb/>
            credatur hostiliter. corpus quippe ab anima est quidem natura <lb/>
            diuersum, sed non est a natura hominis alienum. non enim <lb/>
            animus constat ex corpore; sed tamen homo ex animo constat <lb n="15"/>
            et corpore: et utique deus quem liberat, totum hominem <lb/>
            liberat. unde totum hominem etiam ipse saluator suscepit, <lb/>
            dignatus in nobis totum liberare quod fecit. qui contra istam <lb/>
            sentiunt ueritatem, quid eis prodest libidines continere? si <lb/>
            tamen aliquas continent. quid in eis per continentiam potest <lb n="20"/>
            fieri mundum, quorum continentia talis inmunda est? quae <lb/>
            nec continentia nominanda est. sentire quippe quod sentiunt, <lb/>
            uirus est diaboli; continentia uero munus est dei. sicut autem <lb/>
            non omnis, qui aliquid patitur aut quoslibet dolores tolerantissime <lb/>
            patitur, habet eam uirtutem, quae similiter dei munus

<note type="footnote"> 3 Ps. 93, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 a domino non iudicaremur <hi rend="italic">TMAChB;</hi> non a domino iudicaremur <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            non utique iudicaremur (-mus <hi rend="italic">C) DCX</hi> 2 dampnemur <hi rend="italic">A</hi> 4 iocundauerunt <lb/>
            <hi rend="italic">M2DXR</hi> ludiflcauerunt <hi rend="italic">C</hi> iudificauerunt <hi rend="italic">TMl</hi> 5 est ergo <lb/>
            speranda <hi rend="italic">BR</hi> est speranda <hi rend="italic">T est orn. MA1</hi> 9 disputasse <hi rend="italic">MDCXRd</hi> <lb/>
            sufflcerit <hi rend="italic">MAB</hi> nec <hi rend="italic">T</hi> 10 infimam <hi rend="italic">hzBRd</hi> 11 uelj et <hi rend="italic">Mbd</hi> <lb/>
            13 animi <hi rend="italic">Т\'lDRBà</hi> quidem est <hi rend="italic">R</hi> 14 a <hi rend="italic">om. C</hi> 15 constat ex <lb/>
            animo <hi rend="italic">R</hi> 17 saluator ipse <hi rend="italic">MDBCXRd</hi> 18 nobis etiam <hi rend="italic">R</hi> 19 prodest <lb/>
            eis <hi rend="italic">DXR</hi> 20 fieri potest <hi rend="italic">MAChBR</hi> fieri mundum potest <lb/>
            <hi rend="italic">XD</hi> 23 autem <hi rend="italic">om. C</hi> 24 qui <hi rend="italic">om. Al</hi> 25 eam] etiam <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            munus dei <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="176"/>
            est et patientia nuncupatur — multi enim tolerant multa <lb/>
            tormenta, ne in suis criminibus prodant aut male sibi conscios <lb/>
            aut se ipsos; multi pro explendis ardentissimis libidinibus <lb/>
            et obtinendis uel non relinquendis eis rebus, quibus uinculo <lb/>
            praui amoris obstricti sunt; multi pro diuersis et perniciosis,<lb n="5"/>
            quibus uehementer tenentur, erroribus: quos omnes <lb/>
            absit ut dicamus ueram habere patientiam — ita non omnis, <lb/>
            qui aliquid continet uel ipsas etiam carnis aut animi libidines <lb/>
            mirabiliter continet, istam continentiam, de cuius utilitate et <lb/>
            decore disserimus, habere dicendus est. quidam enim, quod<lb n="10"/>
            mirum dictu uideri potest, per incontinentiam continent — <lb/>
            uelut si se mulier contineat a marito, quia hoc iurauit adultero <lb/>
            — quidam per iniustitiam — uelut si miscendi sexus <lb/>
            non reddat coniux coniugi debitum, quia ipse uel ipsa iam <lb/>
            potest uincere talem corporis adpetitum — item quidam continent<lb n="15"/>
            decepti fide falsa et uana sperantes, uana sectantes: in <lb/>
            quibus sunt omnes haeretici et quicumque sub nomine religionis <lb/>
            aliquo errore falluntur. quorum continentia uera esset, <lb/>
            si esset et fides uera; cum uero illa propterea nec fides sit <lb/>
            appellanda, quia falsa est, sine dubio et ista continentiae<lb n="20"/>
            nomine indigna est. numquid enim continentiam, quam munus <lb/>
            dei uerissime dicimus, dicturi sumus esse peccatum? absit <lb/>
            a cordibus nostris tam detestanda dementia. beatus autem <lb/>
            apostolus ait: omne, quod non est ex fide, peccatum <lb/>
            est. quae igitur non habet fidem, nec continentia nominanda <lb n="25"/>
            est.

<note type="footnote"> 24 Rom. 14, 23 </note>

<note type="footnote"> 2 male <hi rend="italic">om. Tl</hi> 4 uel non relinquendis <hi rend="italic">om. T</hi> 5 praue <hi rend="italic">Chl</hi> <lb/>
            7 ueram dicamus <hi rend="italic">MADChBCXMbd</hi> 8 continet istam <hi rend="italic">T</hi> etiam <lb/>
            ipsas <hi rend="italic">DX</hi> 10 deserimus <hi rend="italic">M</hi> discernimus <hi rend="italic">C</hi> credendus <hi rend="italic">DX</hi> quidam <lb/>
            (i <hi rend="italic">ex</hi> a m. <hi rend="italic">1) M</hi> 11 continentiam <hi rend="italic">TlC</hi> se continent <hi rend="italic">Cd</hi> 12 mulier <lb/>
            se <hi rend="italic">R</hi> 13 ueluti <hi rend="italic">C</hi> uelud <hi rend="italic">Ch</hi> 14 coniunx <hi rend="italic">lJIDCXR</hi> 16 et uana <hi rend="italic">DXd</hi> <lb/>
            17 heretici <hi rend="italic">MDCh</hi> 19 et <hi rend="italic">om. DlX</hi> 21 munus] unius <hi rend="italic">C</hi> 22 dicturi] <lb/>
            ...mus (su <hi rend="italic">er.; 8. l. add. m</hi>. 2 asseri) <hi rend="italic">Ch</hi> peccatum esse dicturi sumus <lb/>
            <hi rend="italic">DX</hi> 23 nostris cordibus <hi rend="italic">MADChBCXRd</hi> 24 ait 8. <hi rend="italic">I. B</hi> </note> 
<pb n="177"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>