<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Tres quasdam copulas nobis insinuauit apostolus: Christum <lb/>
            et ecclesiam, uirum et uxorem, spiritum et carnem. <lb n="20"/>
            horum priora posterioribus consulunt, posteriora prioribus <lb/>
            famulantur, omnia bona sunt, ut in eis ordinis pulchritudine <lb/>
            quaedam excellenter praeposita, quaedam decenter subiecta <lb/>
            custodiunt. uir et uxor quales secum esse debeant, praeceptum <lb/>
            accipiunt et exemplum. praeceptum est: mulieres uiris

<note type="footnote"> 1 Ephes. 5, 29 7 Gal. 5, 17 8 Rom. 7, 18 9 Ephes. 5, 29 <lb/>
            11 Rom. 7, 23 13 Ephes. 5, 25. 28 25 Ephes. 5, 22. 23. 25 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">abuit A</hi> 2 et] ac <hi rend="italic">R</hi> et xps <hi rend="italic">Rd</hi> ecclesiam suam <hi rend="italic">T <lb/>
            4 quid R uobis X uelut in ras. D, d ex s. I. D om. X</hi> <lb/>
            6 sacrilegia A 7 legistis <hi rend="italic">T</hi> 10 habuit <hi rend="italic">DCXRd</hi> ac fouet <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. DX</hi> 11 xps dilexit <hi rend="italic">D</hi> legistis <hi rend="italic">T</hi> 12 menbris <hi rend="italic">T</hi> 18 ita <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> ita legite] intellegite <hi rend="italic">M</hi> 14 sua corpora <hi rend="italic">MABd</hi> 15 in illis <lb/>
            <hi rend="italic">om. R</hi> 17 accipitis <hi rend="italic">T</hi> conabimini <hi rend="italic">Dd</hi> 19 Tres-carnem <hi rend="italic">om. Ch</hi> <lb/>
            copolas <hi rend="italic">B</hi> insuauit <hi rend="italic">R</hi> 22 ut] et <hi rend="italic">ChA2</hi> cum <hi rend="italic">MCbd</hi> quaedam <lb/>
            ordinis pulchritudinern <hi rend="italic">Cd</hi> pulchritudinem <hi rend="italic">RA2</hi> 24 debeant esse <hi rend="italic">ACh</hi> <lb/>
            praecepta <hi rend="italic">MAChX</hi> praeceptfl (ttl in <hi rend="italic">ras. m. 2) D</hi> 25 et <hi rend="italic">om. T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="169"/>
            suis subditae sint sicut domino, quia uir caput <lb/>
            est mulieris, et: uiri diligite uxores uestras. <lb/>
            exemplum autem datur mulieribus de ecclesia, uiris de Christo. <lb/>
            sicut ecclesia, inquit, subdita est Christo, ita et <lb/>
            mulieres uiris suis in omnibus. similiter et uiris dato <lb n="5"/>
            praecepto, ut uxores suas diligant, adiecit exemplum: sicut <lb/>
            Christus dilexit ecclesiam. sed uiros et a re inferiore <lb/>
            adhortatus est, id est a corpore suo, non tantum a superiore, <lb/>
            id est a domino suo. non enim solum ait: uiri diligite <lb/>
            uxores uestras, sicut Christus dilexit ecclesiam, <lb n="10"/>
            quod est a superiore, uerum etiam dixit: uiri debent diligere <lb/>
            uxores suas sicut sua corpora, quod est ab inferiore: <lb/>
            quia et superiora et inferiora bona sunt omnia. nec <lb/>
            tamen mulier a corpore uel carne accepit exemplum, ut ita <lb/>
            esset subdita uiro, sicut spiritui caro; sed aut consequenter <lb n="15"/>
            apostolus intellegi uoluit, quod dicere praetermisit, aut forte <lb/>
            quia caro concupiscit aduersus spiritum in huius uitae mortalitate <lb/>
            atque languore, ideo de illa noluit mulieri exemplum <lb/>
            subiectionis adhibere. uiris autem ideo uoluit, quia, etsi concupiscit <lb/>
            spiritus aduersus carnem, etiam in hoc ipso consulit <lb n="20"/>
            carni, non sicut caro concupiscens aduersus spiritum nec <lb/>
            spiritui consulit tali repugnatione nec sibi. non tamen ei spiritus <lb/>
            bonus siue eius naturam per prouidentiam nutriendo ac <lb/>
            fouendo siue eius uitiis per continentiam resistendo consuleret,

<note type="footnote">4 Ephea. 5, 24 6 Ephes. 5, 25 11 Ephes. 5, 28 </note>

<note rend="script" type="footnote">1 quia-est <hi rend="italic">er</hi>. in <hi rend="italic">M</hi> capud <hi rend="italic">A</hi> 2 mulieris est <hi rend="italic">Abd</hi> 3 attendatur <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> de xpo uiris <hi rend="italic">DX</hi> 4 sicut] sed dę <hi rend="italic">T</hi> sed <hi rend="italic">BRCX</hi> sed <lb/>
            sicut <hi rend="italic">ACh</hi> sicut <hi rend="italic">in ras. D</hi> subdita est inquit <hi rend="italic">X</hi> ita <hi rend="italic">oni. R</hi> <lb/>
            6 ut <hi rend="italic">om. T</hi> et exemplum <hi rend="italic">R</hi> 7 et xps <hi rend="italic">R</hi> dilexit 8. <hi rend="italic">1. m. 2 T</hi> <lb/>
            niro <hi rend="italic">MACh</hi> 8 adortatus <hi rend="italic">TAB</hi> 10 uxorea <hi rend="italic">om. T</hi> et Christus <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            12 sicut sua corpora <hi rend="italic">om. C</hi> corpora sua <hi rend="italic">bd</hi> 13 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. R </hi>. <lb/>
            14 accipe <hi rend="italic">C</hi> 15 subdita esset <hi rend="italic">Ch</hi> esset] eis se <hi rend="italic">MB</hi> aut] ut <hi rend="italic">MD1</hi> <lb/>
            hoc <hi rend="italic">C</hi> 16 altellegit <hi rend="italic">T</hi> pertermisit <hi rend="italic">B</hi> 17 uita T 18 et exemplum <lb/>
            T 19 etai] si <hi rend="italic">T</hi> 20 spiritus concupiscit <hi rend="italic">ACh</hi> 21 concupisč <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            22 talis repugnatio <hi rend="italic">TMAChBCXRb</hi> 23 bOn\'Qrt.lm <hi rend="italic">(corr. m. 2) T</hi> natura <lb/>
            <hi rend="italic">TMBR</hi> prouidentia <hi rend="italic">T</hi> 24 u(Ţ\'endo <hi rend="italic">T</hi> consuleret resistendo <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="170"/>
            nisi utraque substantia utriusque artificem deum etiam decore <lb/>
            sui huius ordinis indicaret. quid est ergo, quod uos uera <lb/>
            dementia et christianos esse iactatis et contra scripturas <lb/>
            Christianas oculis clausis uel potius extinctis tanta peruersitate <lb/>
            contenditis, et Christum asserentes in falsa carne apparuisse<lb n="5"/>
            mortalibus et ecclesiam in anima ad Christum, in <lb/>
            corpore ad diabolum pertinere et sexum uirilem atque muliebrem <lb/>
            diaboli opera esse, non dei et spiritui carnem tamquam <lb/>
            malam substantiam bonae substantiae cohaerere? 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Si parum uobis uidentur respondere, quae de apostolicis<lb n="10"/>
            commemorauimus litteris, audite adhuc alia, si aures <lb/>
            habetis. quid de carne Christi dicit insanissimus Manichaeus? <lb/>
            quod non fuerit uera, sed falsa. quid ad - haec dicit beatus <lb/>
            apostolus? memor esto Christum Iesum resurrexisse <lb/>
            a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium <lb n="15"/>
            meum. et ipse Iesus Christus, palpate, inquit, et uidete, <lb/>
            quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me <lb/>
            uidetis habere. quomodo est in eorum doctrina ueritas, <lb/>
            quae id praedicat, quod in carne Christi erat falsitas? quomodo <lb/>
            in Christo non erat ullum malum, in quo erat tam <lb n="20"/>
            grande mendacium? quia uidelicet hominibus nimium mundis <lb/>
            malum est caro uera et non est malum falsa pro uera; malum

<note type="footnote"> 14 II Tim. 2, 8 16 Luc. 24, 39 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 utrisque T 2 sui om. C uos manichei D</hi> uera] <hi rend="italic">uestra R</hi> <lb/>
            3 christianas (-nos <hi rend="italic">X)</hi> scripturas <hi rend="italic">DX</hi> 4 exstinctis <hi rend="italic">Bd</hi> 5 ut et (ut <lb/>
            <hi rend="italic">in ras.) D</hi> et <hi rend="italic">om. b</hi> aeseratis (atis <hi rend="italic">in ras. m. 2) D</hi> 6 mortalittftibus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> animad <hi rend="italic">M</hi> ad diabolum in corpore <hi rend="italic">DX</hi> 7 et] et <lb/>
            ut <hi rend="italic">AChBX</hi> 9 choerere <hi rend="italic">MAD</hi> 10 uidetur <hi rend="italic">MADChCXR</hi> 11 qui <lb/>
            alia (qui <hi rend="italic">in ras. m. 2) DX</hi> si alia <hi rend="italic">R</hi> alia, si aures] alias aures <hi rend="italic">TMABR</hi> <lb/>
            13 uera fuerit <hi rend="italic">DX</hi> hoc <hi rend="italic">Cd</hi> 14 apostolus] paulus <hi rend="italic">D</hi> dominum <lb/>
            iesum christum <hi rend="italic">DR</hi> iesum xpm <hi rend="italic">Ch</hi> Iesum] dominum <hi rend="italic">X om. AC</hi> <lb/>
            surrexisse <hi rend="italic">MRd</hi> 15 ex semine Dauid <hi rend="italic">post</hi> meum <hi rend="italic">sqq. X</hi> 16 Christus <lb/>
            Iesus <hi rend="italic">d</hi> 17 ossa et carnem <hi rend="italic">MChB</hi> 18 est <hi rend="italic">om. T</hi> 19 id <hi rend="italic">om. Md</hi> <lb/>
            20 nonj nullum <hi rend="italic">DX, om. A</hi> ullum] illud <hi rend="italic">ChA, om. DX</hi> 21 mtgpil <lb/>
            <hi rend="italic">(s. I. m</hi>. 1 grande) <hi rend="italic">D</hi> 22 aera caro <hi rend="italic">R</hi> non est <hi rend="italic">s. l. m. 2) T</hi> <lb/>
            pro uera] porro uerft A pro certo <hi rend="italic">C, (8. I. m. 2 add.) D om. X</hi> malum-sernine] <lb/>
            An mala 8 caro uero de semine dauid nascentis <hi rend="italic">DX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="171"/>
            est caro uera nascentis ex Dauid semine et non est malum <lb/>
            lingua falsa dicentis: palpate et uidete quia spiritus <lb/>
            ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere! <lb/>
            de ecclesia quid dicit deceptor hominum in mortifero errore? <lb/>
            quod ex parte animarum pertineat ad Christum, ex parte <lb n="5"/>
            corporum ad diabolum. quid ad haec dicit doctor gentium in <lb/>
            fide et ueritate? nescitis, inquit, quia corpora uestra <lb/>
            membra sunt Christi? de sexu masculi et feminae quid <lb/>
            dicit filius perditionis? quod uterque sexus non ex deo sit, <lb/>
            sed ex diabolo. quid ad haec dicit uas electionis? sicut, inquit, <lb n="10"/>
            mulier ex uiro ita et uir per mulierem, omnia <lb/>
            autem ex deo. de carne quid dicit per Manichaeum spiritus <lb/>
            inmundus? quod sit mala substantia nec dei, sed inimici <lb/>
            creatura. quid ad haec dicit per Paulum spiritus sanctus? <lb/>
            sicut enim corpus unum est, inquit, et membra habet <lb n="15"/>
            multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, <lb/>
            unum est corpus, ita et Christus. et paulo post. posuit, <lb/>
            inquit, deus membra, singulum quodque eorum in corpore <lb/>
            prout uoluit. item paulo post. deus, inquit, temperauit <lb/>
            corpus, ei cui deerat maiorem honorem dans, <lb n="20"/>
            ut non essent scissurae in corpore, sed idem ipsum <lb/>
            ut pro inuicem sollicita sint membra. et siue patitur <lb/>
            unum membrum, compatiuntur omnia membra; siue <lb/>
            glorificatur unum membrum, congaudent omnia

<note type="footnote"> 2 Luc. 24, 39 7 I Cor. 6, 15 10 I Cor. 11, 12 15 I Cor. <lb/>
            12, 12 17 I Cor. 12, 18 19 I Cor. 12, 24-26 </note>

<note type="footnote"> 1 semine dauid R 3 carnem et ossa <hi rend="italic">DCXR</hi> 6 gentium <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            dicit in <hi rend="italic">ACh</hi> 7 inquid <hi rend="italic">MB</hi> 8 xpi sunt <hi rend="italic">R</hi> masculi.. T femininae <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 9 utique <hi rend="italic">C</hi> ex <hi rend="italic">om. M</hi> 10 mulier inquit <hi rend="italic">T</hi> 12 quidquid <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> dicit spiritus inmundus per manicheum <hi rend="italic">DX</hi> 15 multa <lb/>
            habet membra T 16 autem <hi rend="italic">om. T</hi> corpus <hi rend="italic">M</hi> 17 corpus est <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            corpus sunt <hi rend="italic">DX</hi> 18 singula in <hi rend="italic">ras. D. C</hi> quotque <hi rend="italic">ABM1</hi> queque <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            quoque <hi rend="italic">Ml</hi> 21 in corpore <hi rend="italic">om. D</hi> idem <hi rend="italic">om. C</hi> 22 ut <hi rend="italic">OIH. C</hi> <lb/>
            pro inuicem] promui <hi rend="italic">M</hi> patiatur X 23 compatiantur X siuemembra <lb/>
            <hi rend="italic">om. MX</hi> 24 gloriatur <hi rend="italic">C</hi> congaudebunt <hi rend="italic">TBC</hi> congaudeant <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="172"/>
            membra. quomodo est mala caro, quando ipsae animae pacem <lb/>
            membrorum eius ut imitentur, monentur? quomodo est inimici <lb/>
            creatura, quando ipsae animae, quae corpora regunt, ut <lb/>
            inter se inimicitiarum scissuras non habeant, exemplum de <lb/>
            membris corporis sumunt, ut quod praestitit deus corpori per<lb n="5"/>
            naturam ament et ipsae habere per gratiam? merito ad Romanos <lb/>
            cum scriberet, obsecro, inquit, uos, fratres, per <lb/>
            misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam <lb/>
            uiuam, sanctam, deo placentem. sine causa non <lb/>
            tenebras lucem et lucem tenebras esse contendimus, si hostiam<lb n="10"/>
            uiuam, sanctam, deo placentem de gentis tenebrarum corporibus <lb/>
            exhibemus. 
</p></div></div></body></text></TEI>