<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Caro enim nihil nisi per animam concupiscit; <lb/>
            sed concupiscere caro aduersus spiritum dicitur, quando anima <lb/>
            carnali concupiscentia spiritui reluctatur. totum hoc nos sumus. <lb/>
            et caro ipsa, quae discedente anima moritur, nostra pars infirma <lb/>
            est, non fugienda dimittitur, sed recipienda reponitur nec recepta <lb n="10"/>
            ulterius relinquetur. seminatur autem corpus animale, <lb/>
            resurget corpus spiritale. tunc iam caro nihil concupiscet <lb/>
            aduersus spiritum, quando et ipsa spiritalis uocabitur, quoniam <lb/>
            spiritui non solum sine ulla repugnantia, uerum etiam sine <lb/>
            ulla corporalis alimenti indigentia in aeternum uiuificanda <lb n="15"/>
            subdetur. haec igitur duo, quae nunc inuicem aduersantur in <lb/>
            nobis, quoniam in utroque nos sumus, ut concordent oremus <lb/>
            et agamus. non enim alterum eorum putare debemus inimicum, <lb/>
            sed uitium, quo caro concupiscit aduersus spiritum: quod <lb/>
            sanatum nec ipsum erit et substantia utraque salua erit et <lb n="20"/>
            in utraque nulla pugna erit. audiamus apostolum. scio, inquit, <lb/>
            quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. <lb/>
            hoc utique ait, quia uitium carnis in re bona non est bonum: <lb/>
            quod cum esse destiterit, caro erit, sed iam uitiata uel uitiosa <lb/>
            non erit. quam tamen ad nostram pertinere naturam idem <lb n="25"/>
            doctor ostendit prius dicendo: scio, quia non habitat in

<note type="footnote"> 1 Ps. 40, 5 11 I Cor. 15, 44 21 Kom. 7, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 quia <hi rend="italic">DC</hi> 3 sanationem <hi rend="italic">B</hi> sanatione. <hi rend="italic">MCh</hi> ipsam <hi rend="italic">CXRD3</hi> <lb/>
            4 caro sua <hi rend="italic">MADChBCXd</hi> id est] adfi <hi rend="italic">Ch</hi> 7 spiritum] aiam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            9 ipsa <hi rend="italic">om. T</hi> infl*ma <hi rend="italic">D, d</hi> 10 est <hi rend="italic">in ras. R, om. bd</hi> recipienda <lb/>
            deponitur (da de <hi rend="italic">add. m. 2) D</hi> deponitur <hi rend="italic">Cd</hi> 11 autem <hi rend="italic">om. D</hi> <lb/>
            12 resurgit <hi rend="italic">MX</hi> surgit <hi rend="italic">ACh</hi> concupiacit <hi rend="italic">TMADChBXC</hi> 13 quando] <lb/>
            qrti <hi rend="italic">C</hi> et <hi rend="italic">om. DX</hi> 14 repugnatione (8. <hi rend="italic">I</hi>. t ntia) <hi rend="italic">T</hi> 20 et] at <lb/>
            in <hi rend="italic">ras. m. 2 D</hi> salua <hi rend="italic">8. I. m. 2 D</hi> 21 inter utramque <hi rend="italic">bd</hi> 22 <hi rend="italic">alt</hi>. <lb/>
            in <hi rend="italic">om. Al</hi> 24 ..iam <hi rend="italic">M</hi> etiam <hi rend="italic">Ch</hi> non erit uel uitiosa <hi rend="italic">DX</hi> </note>

<note type="footnote"> 11* </note> <lb/>
             
<pb n="164"/>
            me, quod ut exponeret, addidit: hoc est in carne mea. <lb/>
            bonum. se itaque dicit esse carnem suam. non ergo ipsa <lb/>
            est inimica nostra; et quando eius uitiis resistitur, ipsa amatur, <lb/>
            quia ipsa curatur. nemo enim umquam carnem suam <lb/>
            odio habuit, sicut ipse apostolus dicit. et alio loco ait:<lb n="5"/>
            igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem <lb/>
            legi peccati. audiant qui aures habent: igitur ipse ego, ego <lb/>
            mente, ego carne; sed mente seruio legi dei, carne autem <lb/>
            legi peccati. quo modo carne legi peccati? numquid <lb/>
            concupiscentiae consentiendo carnali? absit; sed motus desideriorum<lb n="10"/>
            illic habendo, quos habere nolebat et tamen habebat. <lb/>
            sed eis non consentiendo mente seruiebat legi dei et tenebat <lb/>
            membra, ne fierent arma peccati. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo <lb/>
            non uiuimus male; sunt in nobis concupiscentiae peccatorum, <lb n="15"/>
            quibus non oboediendo non perficimus malum, sed eas <lb/>
            habendo nondum perficimus bonum. utrumque ostendit apostolus, <lb/>
            nec bonum hic perfici, ubi malum sic concupiscitur. nec <lb/>
            malum hic perfici, quando tali concupiscentiae non oboeditur. <lb/>
            illud quippe ostendit, ubi ait: uelle adiacet mihi, perficere<lb n="20"/>
            autem bonum non; hoc uero, ubi ait: spiritu <lb/>
            ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. <lb/>
            neque enim ibi dicit non sibi adiacere facere bonum, sed <lb/>
            perficere; neque hic dicit: concupiscentias carnis ne

<note type="footnote"> 4 Ephes. 5, 29 6 Rom. 7, 25 20 Rom. 7. 18 21 Gal. 5, 16 </note>

<note type="footnote"> 1 hoc est om. <hi rend="italic">XDX</hi> 2 se] sed <hi rend="italic">T</hi> dicit dicit <hi rend="italic">TBM1</hi> dicit sedicit <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            3 us uitiis <hi rend="italic">er. in D</hi> 4 nemininumquem <hi rend="italic">M1</hi> nemo umquam <hi rend="italic">M2</hi> enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. AChC</hi> 5 hodio <hi rend="italic">TChMt AI</hi> ait <hi rend="italic">om. D</hi> 6 ego ipse <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            7 audiant-peccati <hi rend="italic">in mg. M om. ACh</hi> igitur] sibi <hi rend="italic">D</hi> ego <hi rend="italic">pr. <lb/>
            om. MX</hi> 8 carne <hi rend="italic">fin.-12</hi> dei <hi rend="italic">om. T</hi> 9 nunquid <hi rend="italic">R</hi> 13 menbra <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            peccati arma <hi rend="italic">R</hi> 14 Sunt-male <hi rend="italic">seqq. post</hi> sunt in Dobie-bonum <hi rend="italic">17 <lb/>
            in DX</hi> 15 uiuemus <hi rend="italic">X</hi> 18 si <hi rend="italic">BA1 om. C</hi> nec malum om. Jtf <lb/>
            19 obediendo consentitur DX 21 non inuenio <hi rend="italic">C</hi> 22 concupiscentias] <lb/>
            desideria <hi rend="italic">C</hi> carnis om. <hi rend="italic">T</hi> non <hi rend="italic">T</hi> perficeritis <hi rend="italic">T</hi> 23 non <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            ibi enim <hi rend="italic">d enim</hi> ubi <hi rend="italic">MCh</hi> dicit <hi rend="italic">om. DX</hi> bonum ait <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            24 non perficere <hi rend="italic">C</hi> neque enim <hi rend="italic">DCh</hi> concupiscentias carnis dicit <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="165"/>
            habueritis, sed ne perfeceritis. fiunt itaque in nobis concupiscentiae <lb/>
            malae, quando id quod non licet libet; sed non <lb/>
            perficiuntur, cum legi dei mente seruiente libidines continentur. <lb/>
            et bonum fit, cum id, quod male libet, uincente bona delectatione <lb/>
            non fit; sed boni perfectio non inpletur, quamdiu legi <lb n="5"/>
            peccati carne seruiente libido inlicit et quamuis contineatur, <lb/>
            tamen mouetur. non enim opus esset ut contineretur, si non <lb/>
            moueretur. erit quandoque etiam perfectio boni, quando consumptio <lb/>
            mali: illud summum, hoc erit nullum. quod si in <lb/>
            ista mortalitate sperandum putamus, fallimur. tunc enim erit, <lb n="10"/>
            quando mors non erit; et ibi erit, ubi uita aeterna erit. in <lb/>
            illo enim saeculo et in illo regno erit bonum summum, malum <lb/>
            nullum, quando erit et ubi erit sapientiae amor summus, continentiae <lb/>
            labor nullus. non igitur mala est caro, si malo careat, <lb/>
            id est uitio, quo uitiatus est homo, non factus male, sed ipse <lb n="15"/>
            faciens. ex utraque enim parte, id est anima et corpore a bono <lb/>
            deo factus bonus ipse fecit malum, quo factus est malus. a <lb/>
            cuius mali reatu iam etiam solutus per indulgentiam, ne leue <lb/>
            existimet esse quod fecit, adhuc cum suo uitio pugnat per <lb/>
            continentiam. absit autem, ut insint ulla uitia in illa quae <lb n="20"/>
            futura est pace regnantibus, quandoquidem in isto bello cotidie <lb/>
            minuuntur in proficientibus non peccata solum, sed ipsae <lb/>
            quoque concupiscentiae, cum quibus non consentiendo confligitur <lb/>
            et quibus consentiendo peccatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>