Caro enim nihil nisi per animam concupiscit; sed concupiscere caro aduersus spiritum dicitur, quando anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur. totum hoc nos sumus. et caro ipsa, quae discedente anima moritur, nostra pars infirma est, non fugienda dimittitur, sed recipienda reponitur nec recepta ulterius relinquetur. seminatur autem corpus animale, resurget corpus spiritale. tunc iam caro nihil concupiscet aduersus spiritum, quando et ipsa spiritalis uocabitur, quoniam spiritui non solum sine ulla repugnantia, uerum etiam sine ulla corporalis alimenti indigentia in aeternum uiuificanda subdetur. haec igitur duo, quae nunc inuicem aduersantur in nobis, quoniam in utroque nos sumus, ut concordent oremus et agamus. non enim alterum eorum putare debemus inimicum, sed uitium, quo caro concupiscit aduersus spiritum: quod sanatum nec ipsum erit et substantia utraque salua erit et in utraque nulla pugna erit. audiamus apostolum. scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. hoc utique ait, quia uitium carnis in re bona non est bonum: quod cum esse destiterit, caro erit, sed iam uitiata uel uitiosa non erit. quam tamen ad nostram pertinere naturam idem doctor ostendit prius dicendo: scio, quia non habitat in 1 Ps. 40, 5 11 I Cor. 15, 44 21 Kom. 7, 18 2 quia DC 3 sanationem B sanatione. MCh ipsam CXRD3 4 caro sua MADChBCXd id est] adfi Ch 7 spiritum] aiam C 9 ipsa om. T infl*ma D, d 10 est in ras. R, om. bd recipienda deponitur (da de add. m. 2) D deponitur Cd 11 autem om. D 12 resurgit MX surgit ACh concupiacit TMADChBXC 13 quando] qrti C et om. DX 14 repugnatione (8. I . t ntia) T 20 et] at in ras. m. 2 D salua 8. I. m. 2 D 21 inter utramque bd 22 alt . in om. Al 24 ..iam M etiam Ch non erit uel uitiosa DX 11* me, quod ut exponeret, addidit: hoc est in carne mea. bonum. se itaque dicit esse carnem suam. non ergo ipsa est inimica nostra; et quando eius uitiis resistitur, ipsa amatur, quia ipsa curatur. nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sicut ipse apostolus dicit. et alio loco ait: igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. audiant qui aures habent: igitur ipse ego, ego mente, ego carne; sed mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. quo modo carne legi peccati? numquid concupiscentiae consentiendo carnali? absit; sed motus desideriorum illic habendo, quos habere nolebat et tamen habebat. sed eis non consentiendo mente seruiebat legi dei et tenebat membra, ne fierent arma peccati. Sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo non uiuimus male; sunt in nobis concupiscentiae peccatorum, quibus non oboediendo non perficimus malum, sed eas habendo nondum perficimus bonum. utrumque ostendit apostolus, nec bonum hic perfici, ubi malum sic concupiscitur. nec malum hic perfici, quando tali concupiscentiae non oboeditur. illud quippe ostendit, ubi ait: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non; hoc uero, ubi ait: spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. neque enim ibi dicit non sibi adiacere facere bonum, sed perficere; neque hic dicit: concupiscentias carnis ne 4 Ephes. 5, 29 6 Rom. 7, 25 20 Rom. 7. 18 21 Gal. 5, 16 1 hoc est om. XDX 2 se] sed T dicit dicit TBM1 dicit sedicit R 3 us uitiis er. in D 4 nemininumquem M1 nemo umquam M2 enim om. AChC 5 hodio TChMt AI ait om. D 6 ego ipse Ch 7 audiant-peccati in mg. M om. ACh igitur] sibi D ego pr. om. MX 8 carne fin.-12 dei om. T 9 nunquid R 13 menbra T peccati arma R 14 Sunt-male seqq. post sunt in Dobie-bonum 17 in DX 15 uiuemus X 18 si BA1 om. C nec malum om. Jtf 19 obediendo consentitur DX 21 non inuenio C 22 concupiscentias] desideria C carnis om. T non T perficeritis T 23 non DX ibi enim d enim ubi MCh dicit om. DX bonum ait DX 24 non perficere C neque enim DCh concupiscentias carnis dicit C habueritis, sed ne perfeceritis. fiunt itaque in nobis concupiscentiae malae, quando id quod non licet libet; sed non perficiuntur, cum legi dei mente seruiente libidines continentur. et bonum fit, cum id, quod male libet, uincente bona delectatione non fit; sed boni perfectio non inpletur, quamdiu legi peccati carne seruiente libido inlicit et quamuis contineatur, tamen mouetur. non enim opus esset ut contineretur, si non moueretur. erit quandoque etiam perfectio boni, quando consumptio mali: illud summum, hoc erit nullum. quod si in ista mortalitate sperandum putamus, fallimur. tunc enim erit, quando mors non erit; et ibi erit, ubi uita aeterna erit. in illo enim saeculo et in illo regno erit bonum summum, malum nullum, quando erit et ubi erit sapientiae amor summus, continentiae labor nullus. non igitur mala est caro, si malo careat, id est uitio, quo uitiatus est homo, non factus male, sed ipse faciens. ex utraque enim parte, id est anima et corpore a bono deo factus bonus ipse fecit malum, quo factus est malus. a cuius mali reatu iam etiam solutus per indulgentiam, ne leue existimet esse quod fecit, adhuc cum suo uitio pugnat per continentiam. absit autem, ut insint ulla uitia in illa quae futura est pace regnantibus, quandoquidem in isto bello cotidie minuuntur in proficientibus non peccata solum, sed ipsae quoque concupiscentiae, cum quibus non consentiendo confligitur et quibus consentiendo peccatur.