<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Nunc ergo ad illud, propter quod diximus ista, <lb/>
            redeamus. continentia nobis opus est, et eam diuinum esse <lb/>
            munus cognoscimus, ne declinetur cor nostrum in uerba <lb/>
            maligna ad excusandas excusationes in peccatis. cui autem <lb/>
            peccato cohibendo non habemus necessariam continentiam, ne<lb n="10"/>
            committatur, quando et hoc ipsa cohibet, ne commissum si <lb/>
            fuerit nefaria superbia defendatur? uniuersaliter ergo continentia <lb/>
            nobis opus est, ut declinemus a malo. ut autem faciamus <lb/>
            bonum, ad aliam uidetur uirtutem, hoc est ad iustitiam pertinere. <lb/>
            hoc nos admonet sacer psalmus, ubi legimus: declina <lb n="15"/>
            a malo et fac bonum. quo autem fine ista faciamus, mox <lb/>
            addidit dicens: quaere pacem et sequere eam. pax enim <lb/>
            perfecta tunc erit nobis, quando natura nostra creatori suo <lb/>
            inseparabiliter cohaerente nihil nobis repugnabit ex nobis. <lb/>
            hoc et ipse saluator uoluit, quantum mihi uidetur, intellegi,<lb n="20"/>
            ubi ait: sint lumbi uestri praecincti et lucernae <lb/>
            ardentes. quid est lumbos praecingere? libidines cohercere, <lb/>
            quod est continentiae; lucernas uero ardentes habere bonis <lb/>
            operibus lucere atque feruere, quod est iustitiae. neque hic <lb/>
            tacuit, quo fine ista faciamus, addendo atque dicendo: et <lb n="25"/>
            uos similes hominibus expectantibus dominum

<note type="footnote"> 16 Ps. 33, 15 17 Ps. 33, 15 21 Luc. 12, 35 26 Luc. 12, 36 </note>

<note type="footnote"> 1 bona etiam <hi rend="italic">MADChBCRd</hi> etiam-bona <hi rend="italic">om</hi>. X malis nostris <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            2 liberauit A1 multi <hi rend="italic">TMAyBR</hi> 3 copiosius et eubtilius possunt <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            suptiliuB <hi rend="italic">B</hi> disputare R 6 ista diximus <hi rend="italic">ChR</hi> 7 est opus <hi rend="italic">ACk</hi> <lb/>
            11 si commissum <hi rend="italic">DXR</hi> 13 nobis est opus (opus m. <hi rend="italic">2 8. l. add.) D</hi> <lb/>
            opus <hi rend="italic">om. C</hi> 15 ammonet <hi rend="italic">MADRX</hi> 18 nobis <hi rend="italic">om. T</hi> 19 inseparabiter <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> repugnauit <hi rend="italic">MIB</hi> 21 accincti <hi rend="italic">MDBXRbd</hi> 22 quod <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            est] siijt <hi rend="italic">A</hi> sit <hi rend="italic">BR</hi> accingere <hi rend="italic">MADChBCXRbd</hi> coercere <hi rend="italic">BCd</hi> <lb/>
            23 uero] quippe <hi rend="italic">T</hi> est bonis <hi rend="italic">MCbd</hi> 24 licere <hi rend="italic">Bx</hi> iustitia <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="161"/>
            suum, quando ueniat a nuptiis. cum enim uenerit, nos <lb/>
            remunerabit, qui continuimus nos ab his quae cupiditas et <lb/>
            ea quae imperauit caritas fecimus, ut in eius perfecta et sempiterna <lb/>
            pace sine ulla mali contentione et cum summa boni <lb/>
            delectatione regnemus. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Omnes ergo, qui credimus in deum uiuum et uerum, <lb/>
            cuius summe bona inmutabilisque natura nec mali aliquid <lb/>
            facit nec mali aliquid patitur, a quo est omne bonum, quod <lb/>
            etiam minui potest, et qui suo bono quod ipse est omnino <lb/>
            minui non potest, cum audimus apostolum dicentem: spiritu <lb n="10"/>
            ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. <lb/>
            caro enim concupiscit aduersus spiritum, <lb/>
            spiritus autem aduersus carnem; haec enim inuicem <lb/>
            aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis, <lb/>
            absit, ut credamus, quod Manichaeorum credit insania, <lb n="15"/>
            duas hic demonstratas esse naturas ex contrariis inter se <lb/>
            principiis confligentes, unam mali, alteram boni. prorsus ista <lb/>
            duo ambo sunt bona: et spiritus bonum est et caro bonum. <lb/>
            et homo, qui ex utroque constat, uno imperante, alio seruiente, <lb/>
            utique bonum est, sed mutabile bonum: quod tamen fieri <lb n="20"/>
            non posse nisi ab incommutabili bono, a quo est omne bonum <lb/>
            creatum, siue paruum siue magnum; sed quamlibet paruum, <lb/>
            a magno tamen factum; et quamlibet magnum, nullo modo <lb/>
            tamen factoris magnitudini comparandum. uerum in hac bona <lb/>
            hominis et bene a bono condita institutaque natura nunc <lb n="25"/>
            bellum est, quoniam salus nondum est. languor sanetur, pax

<note type="footnote"> 10 Gal. 5, 16. 17 </note>

<note type="footnote"> 1 uenit <hi rend="italic">ACh</hi> reuertatur <hi rend="italic">D</hi> a* <hi rend="italic">M</hi> ad <hi rend="italic">Ch</hi> nuptias <hi rend="italic">Ch</hi> 3 karitas <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            ut <hi rend="italic">om. TMChB</hi> 4 continentione <hi rend="italic">T</hi> et cum summa <hi rend="italic">om. C</hi> 6 in <lb/>
            <hi rend="italic">om. MAChCXD1</hi> 7 summae <hi rend="italic">ChB</hi> 11 de§j(J?rifr t concupiscentias <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            desideria <hi rend="italic">C</hi> perfeceritis (per s. <hi rend="italic">l.) T</hi> 12 enim] autem <hi rend="italic">in ras. tn. 2 D</hi> <lb/>
            13 inuicem sibi <hi rend="italic">Cd</hi> 14 ea 8. <hi rend="italic">l. T</hi> illa faciatis <hi rend="italic">ChC</hi> 16 duas1 quae <lb/>
            duas <hi rend="italic">AChD2</hi> hic <hi rend="italic">om. D</hi> demonstrat <hi rend="italic">1\'MAChDBX</hi> demonstrAt <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            17 unam boni alteram mali <hi rend="italic">Cbd</hi> 18 bona sunt <hi rend="italic">C</hi> est <hi rend="italic">om. DX</hi> <lb/>
            bonum est <hi rend="italic">Ch</hi> 21 posse constat <hi rend="italic">Cb</hi> posset (t s. <hi rend="italic">I.) Dd</hi> 22 creatum <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 26 langor <hi rend="italic">M</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Auf. Sect. V par» III. </note>

<note type="footnote"> .11 </note> <lb/>
             
<pb n="162"/>
            est. languorem autem istum culpa meruit, natura non habuit. <lb/>
            quam sane culpam per lauacrum regenerationis dei gratia <lb/>
            fidelibus iam remisit; sed sub eiusdem medici manibus adhuc <lb/>
            natura cum suo languore confligit. in tali autem pugna sanitas <lb/>
            erit tota uictoria: nec temporaria sanitas, sed aeterna, ubi non<lb n="5"/>
            solum finiatur hic languor, uerum etiam deinceps nullus <lb/>
            oriatur. propter quod adloquitur iustus animam suam et dicit: <lb/>
            benedic, anima mea, dominum, et noli obliuisci <lb/>
            omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus <lb/>
            iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores<lb n="10"/>
            tuos. propitius fit iniquitatibus, cum peccata dimittit, sanat <lb/>
            languores, cum desideria praua compescit; propitius fit iniquitatibus <lb/>
            dando indulgentiam, sanat languores dando continentiam. <lb/>
            illud factum est in baptismate confitentibus, hoc fit in agone <lb/>
            certantibus, in quo a nobis noster per eius adiutorium uincendus<lb n="15"/>
            est morbus. etiam nunc illud fit, quo exaudimur <lb/>
            dicentes: dimitte nobis debita nostra; hoc autem, cum <lb/>
            exaudimur dicentes: ne nos inferas in temptationem. <lb/>
            unusquisque enim temptatur, sicut ait Iacobus apostolus, <lb/>
            a concupiscentia sua abstractus et inlectus. contra <lb n="20"/>
            quod uitium medicinale poscitur adiutorium ab illo, qui potest <lb/>
            omnes huiusce modi languores sanare, non a nobis alienae <lb/>
            separatione, sed in nobis nostrae reparatione naturae. unde <lb/>
            et praedictus apostolus non ait: unusquisque temptatur <lb/>
            a concupiscentia, sed addidit: sua, ut qui hoc audit

<note type="footnote">8 Ps. 102, 2. 3 17 Matth. 6, 12. 13 19 Iac. 1, 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 langorem <hi rend="italic">M</hi> 2 culpa <hi rend="italic">C</hi> lauachrum <hi rend="italic">DChC</hi> 4 langore <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            5 temperaria <hi rend="italic">M</hi> temporalis <hi rend="italic">A</hi> temporia <hi rend="italic">C</hi> tempora.ia (s * <hi rend="italic">add</hi>. r) <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            sanitas <hi rend="italic">om. A1</hi> 6 non finiatur <hi rend="italic">Ch</hi> 7 animam suam iuetus <hi rend="italic">MADChB <lb/>
            CXRd</hi> 8 domino <hi rend="italic">AChC</hi> 11 propitius-compescit, <hi rend="italic">quod BRbd praebent, <lb/>
            ceteri codd. omittunt, retinui</hi> 12 qui propitius <hi rend="italic">T</hi> omnibus <lb/>
            iniquitatibus <hi rend="italic">Ch</hi> 15 adiutorium nr (iutorium <hi rend="italic">in mg.) T</hi> 16 quo] <lb/>
            quod <hi rend="italic">ACh</hi> qm <hi rend="italic">C</hi> cum <hi rend="italic">d</hi> 18 infefas] inducas <hi rend="italic">C</hi> 19 apoatolus iacobus <lb/>
            <hi rend="italic">MBCXRd</hi> 20 a <hi rend="italic">om. C</hi> abstratus <hi rend="italic">Ch</hi> 22 huiuscemodi <hi rend="italic">omnes ACh</hi> <lb/>
            sanare languores (langores <hi rend="italic">M) MADChBCXRd</hi> aliena <hi rend="italic">C</hi> 24 non] <lb/>
            Dequaquã <hi rend="italic">DX</hi> 25 concupiscentia? <hi rend="italic">M</hi> addit <hi rend="italic">Ml</hi> ..sua (et <hi rend="italic">er.) B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="163"/>
            intellegat quomodo clamare debeat: ego dixi, domine, <lb/>
            miserere mei, sana animam meam, quoniam peccaui <lb/>
            tibi. non enim sanatione indiguisset, nisi se ipsa peccando uitiasset, <lb/>
            ut aduersus eam sua caro concupisceret, id est ipsa <lb/>
            sibimet ipsi ex ea parte qua in carne infirmata est repugnaret. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>