Nunc ergo ad illud, propter quod diximus ista, redeamus. continentia nobis opus est, et eam diuinum esse munus cognoscimus, ne declinetur cor nostrum in uerba maligna ad excusandas excusationes in peccatis. cui autem peccato cohibendo non habemus necessariam continentiam, ne committatur, quando et hoc ipsa cohibet, ne commissum si fuerit nefaria superbia defendatur? uniuersaliter ergo continentia nobis opus est, ut declinemus a malo. ut autem faciamus bonum, ad aliam uidetur uirtutem, hoc est ad iustitiam pertinere. hoc nos admonet sacer psalmus, ubi legimus: declina a malo et fac bonum. quo autem fine ista faciamus, mox addidit dicens: quaere pacem et sequere eam. pax enim perfecta tunc erit nobis, quando natura nostra creatori suo inseparabiliter cohaerente nihil nobis repugnabit ex nobis. hoc et ipse saluator uoluit, quantum mihi uidetur, intellegi, ubi ait: sint lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes. quid est lumbos praecingere? libidines cohercere, quod est continentiae; lucernas uero ardentes habere bonis operibus lucere atque feruere, quod est iustitiae. neque hic tacuit, quo fine ista faciamus, addendo atque dicendo: et uos similes hominibus expectantibus dominum 16 Ps. 33, 15 17 Ps. 33, 15 21 Luc. 12, 35 26 Luc. 12, 36 1 bona etiam MADChBCRd etiam-bona om . X malis nostris R 2 liberauit A1 multi TMAyBR 3 copiosius et eubtilius possunt DX suptiliuB B disputare R 6 ista diximus ChR 7 est opus ACk 11 si commissum DXR 13 nobis est opus (opus m. 2 8. l. add.) D opus om. C 15 ammonet MADRX 18 nobis om. T 19 inseparabiter T repugnauit MIB 21 accincti MDBXRbd 22 quod R est] siijt A sit BR accingere MADChBCXRbd coercere BCd 23 uero] quippe T est bonis MCbd 24 licere Bx iustitia T suum, quando ueniat a nuptiis. cum enim uenerit, nos remunerabit, qui continuimus nos ab his quae cupiditas et ea quae imperauit caritas fecimus, ut in eius perfecta et sempiterna pace sine ulla mali contentione et cum summa boni delectatione regnemus. Omnes ergo, qui credimus in deum uiuum et uerum, cuius summe bona inmutabilisque natura nec mali aliquid facit nec mali aliquid patitur, a quo est omne bonum, quod etiam minui potest, et qui suo bono quod ipse est omnino minui non potest, cum audimus apostolum dicentem: spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis, absit, ut credamus, quod Manichaeorum credit insania, duas hic demonstratas esse naturas ex contrariis inter se principiis confligentes, unam mali, alteram boni. prorsus ista duo ambo sunt bona: et spiritus bonum est et caro bonum. et homo, qui ex utroque constat, uno imperante, alio seruiente, utique bonum est, sed mutabile bonum: quod tamen fieri non posse nisi ab incommutabili bono, a quo est omne bonum creatum, siue paruum siue magnum; sed quamlibet paruum, a magno tamen factum; et quamlibet magnum, nullo modo tamen factoris magnitudini comparandum. uerum in hac bona hominis et bene a bono condita institutaque natura nunc bellum est, quoniam salus nondum est. languor sanetur, pax 10 Gal. 5, 16. 17 1 uenit ACh reuertatur D a* M ad Ch nuptias Ch 3 karitas D ut om. TMChB 4 continentione T et cum summa om. C 6 in om. MAChCXD1 7 summae ChB 11 de§j(J?rifr t concupiscentias T desideria C perfeceritis (per s. l.) T 12 enim] autem in ras. tn. 2 D 13 inuicem sibi Cd 14 ea 8. l. T illa faciatis ChC 16 duas1 quae duas AChD2 hic om. D demonstrat 1\'MAChDBX demonstrAt C 17 unam boni alteram mali Cbd 18 bona sunt C est om. DX bonum est Ch 21 posse constat Cb posset (t s. I.) Dd 22 creatum om. C 26 langor M XXXXI Auf. Sect. V par» III. .11 est. languorem autem istum culpa meruit, natura non habuit. quam sane culpam per lauacrum regenerationis dei gratia fidelibus iam remisit; sed sub eiusdem medici manibus adhuc natura cum suo languore confligit. in tali autem pugna sanitas erit tota uictoria: nec temporaria sanitas, sed aeterna, ubi non solum finiatur hic languor, uerum etiam deinceps nullus oriatur. propter quod adloquitur iustus animam suam et dicit: benedic, anima mea, dominum, et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. propitius fit iniquitatibus, cum peccata dimittit, sanat languores, cum desideria praua compescit; propitius fit iniquitatibus dando indulgentiam, sanat languores dando continentiam. illud factum est in baptismate confitentibus, hoc fit in agone certantibus, in quo a nobis noster per eius adiutorium uincendus est morbus. etiam nunc illud fit, quo exaudimur dicentes: dimitte nobis debita nostra; hoc autem, cum exaudimur dicentes: ne nos inferas in temptationem. unusquisque enim temptatur, sicut ait Iacobus apostolus, a concupiscentia sua abstractus et inlectus. contra quod uitium medicinale poscitur adiutorium ab illo, qui potest omnes huiusce modi languores sanare, non a nobis alienae separatione, sed in nobis nostrae reparatione naturae. unde et praedictus apostolus non ait: unusquisque temptatur a concupiscentia, sed addidit: sua, ut qui hoc audit 8 Ps. 102, 2. 3 17 Matth. 6, 12. 13 19 Iac. 1, 14 1 langorem M 2 culpa C lauachrum DChC 4 langore M 5 temperaria M temporalis A temporia C tempora.ia (s * add . r) D sanitas om. A1 6 non finiatur Ch 7 animam suam iuetus MADChB CXRd 8 domino AChC 11 propitius-compescit, quod BRbd praebent, ceteri codd. omittunt, retinui 12 qui propitius T omnibus iniquitatibus Ch 15 adiutorium nr (iutorium in mg.) T 16 quo] quod ACh qm C cum d 18 infefas] inducas C 19 apoatolus iacobus MBCXRd 20 a om. C abstratus Ch 22 huiuscemodi omnes ACh sanare languores (langores M) MADChBCXRd aliena C 24 non] Dequaquã DX 25 concupiscentia? M addit Ml ..sua (et er.) B intellegat quomodo clamare debeat: ego dixi, domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccaui tibi. non enim sanatione indiguisset, nisi se ipsa peccando uitiasset, ut aduersus eam sua caro concupisceret, id est ipsa sibimet ipsi ex ea parte qua in carne infirmata est repugnaret.