Non autem potestas deo defuit talem facere hominem, qui peccare non posset; sed maluit eum talem facere, cui adiaceret peccare, si uellet, non peccare, si nollet, hoc prohibens, illud praecipiens: ut prius illi esset bonum meritum non peccare et postea iustum praemium non posse peccare. nam etiam tales sanctos suos in fine facturus est, qui omnino peccare non possint. tales habet quippe etiam nunc angelos suos, quos in illo sic amamus, ut de nullo eorum ne peccando fiat diabolus formidemus: quod de nemine homine iusto in huius uitae mortalitate praesumimus. tales autem omnes futuros in illius uitae inmortalitate confidimus; omnipotens 6 Matth. 6, 12 2 iudicando Ch 3 omnipotenti DCX 4 nisi om. Ch 6 mala fecerunt MADChBCXH 7 exaudi»t T et ignoscit A 8 langoribus MD1 9 snorum] eorum Ch 10 eos etiam condempnat DX dampnatione Ch dignos iudicat DX 11 illa TMACh isti C 12 bonum om. Ch 13 sicut CRd sa..tis (s fin. s. I.) M sicuti in om . JR est iustum B iniustum-ita om. TA peccatum-eat om. MDChXB peccanti R 14 supplicium (< > in mg. m. 2) X 17 nec X 18 esset illi C 22 suos om. C sicut T enim deus, qui operatur etiam bona de nostris malis, qualia dabit bona, cum liberauerit ab omnibus malis? multa de bono usu mali copiosius possunt et subtilius disputari; sed neque hoc isto sermone suscepimus et eius nimia uitanda est longitudo. Nunc ergo ad illud, propter quod diximus ista, redeamus. continentia nobis opus est, et eam diuinum esse munus cognoscimus, ne declinetur cor nostrum in uerba maligna ad excusandas excusationes in peccatis. cui autem peccato cohibendo non habemus necessariam continentiam, ne committatur, quando et hoc ipsa cohibet, ne commissum si fuerit nefaria superbia defendatur? uniuersaliter ergo continentia nobis opus est, ut declinemus a malo. ut autem faciamus bonum, ad aliam uidetur uirtutem, hoc est ad iustitiam pertinere. hoc nos admonet sacer psalmus, ubi legimus: declina a malo et fac bonum. quo autem fine ista faciamus, mox addidit dicens: quaere pacem et sequere eam. pax enim perfecta tunc erit nobis, quando natura nostra creatori suo inseparabiliter cohaerente nihil nobis repugnabit ex nobis. hoc et ipse saluator uoluit, quantum mihi uidetur, intellegi, ubi ait: sint lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes. quid est lumbos praecingere? libidines cohercere, quod est continentiae; lucernas uero ardentes habere bonis operibus lucere atque feruere, quod est iustitiae. neque hic tacuit, quo fine ista faciamus, addendo atque dicendo: et uos similes hominibus expectantibus dominum 16 Ps. 33, 15 17 Ps. 33, 15 21 Luc. 12, 35 26 Luc. 12, 36 1 bona etiam MADChBCRd etiam-bona om . X malis nostris R 2 liberauit A1 multi TMAyBR 3 copiosius et eubtilius possunt DX suptiliuB B disputare R 6 ista diximus ChR 7 est opus ACk 11 si commissum DXR 13 nobis est opus (opus m. 2 8. l. add.) D opus om. C 15 ammonet MADRX 18 nobis om. T 19 inseparabiter T repugnauit MIB 21 accincti MDBXRbd 22 quod R est] siijt A sit BR accingere MADChBCXRbd coercere BCd 23 uero] quippe T est bonis MCbd 24 licere Bx iustitia T suum, quando ueniat a nuptiis. cum enim uenerit, nos remunerabit, qui continuimus nos ab his quae cupiditas et ea quae imperauit caritas fecimus, ut in eius perfecta et sempiterna pace sine ulla mali contentione et cum summa boni delectatione regnemus. Omnes ergo, qui credimus in deum uiuum et uerum, cuius summe bona inmutabilisque natura nec mali aliquid facit nec mali aliquid patitur, a quo est omne bonum, quod etiam minui potest, et qui suo bono quod ipse est omnino minui non potest, cum audimus apostolum dicentem: spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis, absit, ut credamus, quod Manichaeorum credit insania, duas hic demonstratas esse naturas ex contrariis inter se principiis confligentes, unam mali, alteram boni. prorsus ista duo ambo sunt bona: et spiritus bonum est et caro bonum. et homo, qui ex utroque constat, uno imperante, alio seruiente, utique bonum est, sed mutabile bonum: quod tamen fieri non posse nisi ab incommutabili bono, a quo est omne bonum creatum, siue paruum siue magnum; sed quamlibet paruum, a magno tamen factum; et quamlibet magnum, nullo modo tamen factoris magnitudini comparandum. uerum in hac bona hominis et bene a bono condita institutaque natura nunc bellum est, quoniam salus nondum est. languor sanetur, pax 10 Gal. 5, 16. 17 1 uenit ACh reuertatur D a* M ad Ch nuptias Ch 3 karitas D ut om. TMChB 4 continentione T et cum summa om. C 6 in om. MAChCXD1 7 summae ChB 11 de§j(J?rifr t concupiscentias T desideria C perfeceritis (per s. l.) T 12 enim] autem in ras. tn. 2 D 13 inuicem sibi Cd 14 ea 8. l. T illa faciatis ChC 16 duas1 quae duas AChD2 hic om. D demonstrat 1\'MAChDBX demonstrAt C 17 unam boni alteram mali Cbd 18 bona sunt C est om. DX bonum est Ch 21 posse constat Cb posset (t s. I.) Dd 22 creatum om. C 26 langor M XXXXI Auf. Sect. V par» III. .11 est. languorem autem istum culpa meruit, natura non habuit. quam sane culpam per lauacrum regenerationis dei gratia fidelibus iam remisit; sed sub eiusdem medici manibus adhuc natura cum suo languore confligit. in tali autem pugna sanitas erit tota uictoria: nec temporaria sanitas, sed aeterna, ubi non solum finiatur hic languor, uerum etiam deinceps nullus oriatur. propter quod adloquitur iustus animam suam et dicit: benedic, anima mea, dominum, et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. propitius fit iniquitatibus, cum peccata dimittit, sanat languores, cum desideria praua compescit; propitius fit iniquitatibus dando indulgentiam, sanat languores dando continentiam. illud factum est in baptismate confitentibus, hoc fit in agone certantibus, in quo a nobis noster per eius adiutorium uincendus est morbus. etiam nunc illud fit, quo exaudimur dicentes: dimitte nobis debita nostra; hoc autem, cum exaudimur dicentes: ne nos inferas in temptationem. unusquisque enim temptatur, sicut ait Iacobus apostolus, a concupiscentia sua abstractus et inlectus. contra quod uitium medicinale poscitur adiutorium ab illo, qui potest omnes huiusce modi languores sanare, non a nobis alienae separatione, sed in nobis nostrae reparatione naturae. unde et praedictus apostolus non ait: unusquisque temptatur a concupiscentia, sed addidit: sua, ut qui hoc audit 8 Ps. 102, 2. 3 17 Matth. 6, 12. 13 19 Iac. 1, 14 1 langorem M 2 culpa C lauachrum DChC 4 langore M 5 temperaria M temporalis A temporia C tempora.ia (s * add . r) D sanitas om. A1 6 non finiatur Ch 7 animam suam iuetus MADChB CXRd 8 domino AChC 11 propitius-compescit, quod BRbd praebent, ceteri codd. omittunt, retinui 12 qui propitius T omnibus iniquitatibus Ch 15 adiutorium nr (iutorium in mg.) T 16 quo] quod ACh qm C cum d 18 infefas] inducas C 19 apoatolus iacobus MBCXRd 20 a om. C abstratus Ch 22 huiuscemodi omnes ACh sanare languores (langores M) MADChBCXRd aliena C 24 non] Dequaquã DX 25 concupiscentia? M addit Ml ..sua (et er.) B intellegat quomodo clamare debeat: ego dixi, domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccaui tibi. non enim sanatione indiguisset, nisi se ipsa peccando uitiasset, ut aduersus eam sua caro concupisceret, id est ipsa sibimet ipsi ex ea parte qua in carne infirmata est repugnaret. Caro enim nihil nisi per animam concupiscit; sed concupiscere caro aduersus spiritum dicitur, quando anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur. totum hoc nos sumus. et caro ipsa, quae discedente anima moritur, nostra pars infirma est, non fugienda dimittitur, sed recipienda reponitur nec recepta ulterius relinquetur. seminatur autem corpus animale, resurget corpus spiritale. tunc iam caro nihil concupiscet aduersus spiritum, quando et ipsa spiritalis uocabitur, quoniam spiritui non solum sine ulla repugnantia, uerum etiam sine ulla corporalis alimenti indigentia in aeternum uiuificanda subdetur. haec igitur duo, quae nunc inuicem aduersantur in nobis, quoniam in utroque nos sumus, ut concordent oremus et agamus. non enim alterum eorum putare debemus inimicum, sed uitium, quo caro concupiscit aduersus spiritum: quod sanatum nec ipsum erit et substantia utraque salua erit et in utraque nulla pugna erit. audiamus apostolum. scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. hoc utique ait, quia uitium carnis in re bona non est bonum: quod cum esse destiterit, caro erit, sed iam uitiata uel uitiosa non erit. quam tamen ad nostram pertinere naturam idem doctor ostendit prius dicendo: scio, quia non habitat in 1 Ps. 40, 5 11 I Cor. 15, 44 21 Kom. 7, 18 2 quia DC 3 sanationem B sanatione. MCh ipsam CXRD3 4 caro sua MADChBCXd id est] adfi Ch 7 spiritum] aiam C 9 ipsa om. T infl*ma D, d 10 est in ras. R, om. bd recipienda deponitur (da de add. m. 2) D deponitur Cd 11 autem om. D 12 resurgit MX surgit ACh concupiacit TMADChBXC 13 quando] qrti C et om. DX 14 repugnatione (8. I . t ntia) T 20 et] at in ras. m. 2 D salua 8. I. m. 2 D 21 inter utramque bd 22 alt . in om. Al 24 ..iam M etiam Ch non erit uel uitiosa DX 11* me, quod ut exponeret, addidit: hoc est in carne mea. bonum. se itaque dicit esse carnem suam. non ergo ipsa est inimica nostra; et quando eius uitiis resistitur, ipsa amatur, quia ipsa curatur. nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sicut ipse apostolus dicit. et alio loco ait: igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. audiant qui aures habent: igitur ipse ego, ego mente, ego carne; sed mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. quo modo carne legi peccati? numquid concupiscentiae consentiendo carnali? absit; sed motus desideriorum illic habendo, quos habere nolebat et tamen habebat. sed eis non consentiendo mente seruiebat legi dei et tenebat membra, ne fierent arma peccati. Sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo non uiuimus male; sunt in nobis concupiscentiae peccatorum, quibus non oboediendo non perficimus malum, sed eas habendo nondum perficimus bonum. utrumque ostendit apostolus, nec bonum hic perfici, ubi malum sic concupiscitur. nec malum hic perfici, quando tali concupiscentiae non oboeditur. illud quippe ostendit, ubi ait: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non; hoc uero, ubi ait: spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. neque enim ibi dicit non sibi adiacere facere bonum, sed perficere; neque hic dicit: concupiscentias carnis ne 4 Ephes. 5, 29 6 Rom. 7, 25 20 Rom. 7. 18 21 Gal. 5, 16 1 hoc est om. XDX 2 se] sed T dicit dicit TBM1 dicit sedicit R 3 us uitiis er. in D 4 nemininumquem M1 nemo umquam M2 enim om. AChC 5 hodio TChMt AI ait om. D 6 ego ipse Ch 7 audiant-peccati in mg. M om. ACh igitur] sibi D ego pr. om. MX 8 carne fin.-12 dei om. T 9 nunquid R 13 menbra T peccati arma R 14 Sunt-male seqq. post sunt in Dobie-bonum 17 in DX 15 uiuemus X 18 si BA1 om. C nec malum om. Jtf 19 obediendo consentitur DX 21 non inuenio C 22 concupiscentias] desideria C carnis om. T non T perficeritis T 23 non DX ibi enim d enim ubi MCh dicit om. DX bonum ait DX 24 non perficere C neque enim DCh concupiscentias carnis dicit C habueritis, sed ne perfeceritis. fiunt itaque in nobis concupiscentiae malae, quando id quod non licet libet; sed non perficiuntur, cum legi dei mente seruiente libidines continentur. et bonum fit, cum id, quod male libet, uincente bona delectatione non fit; sed boni perfectio non inpletur, quamdiu legi peccati carne seruiente libido inlicit et quamuis contineatur, tamen mouetur. non enim opus esset ut contineretur, si non moueretur. erit quandoque etiam perfectio boni, quando consumptio mali: illud summum, hoc erit nullum. quod si in ista mortalitate sperandum putamus, fallimur. tunc enim erit, quando mors non erit; et ibi erit, ubi uita aeterna erit. in illo enim saeculo et in illo regno erit bonum summum, malum nullum, quando erit et ubi erit sapientiae amor summus, continentiae labor nullus. non igitur mala est caro, si malo careat, id est uitio, quo uitiatus est homo, non factus male, sed ipse faciens. ex utraque enim parte, id est anima et corpore a bono deo factus bonus ipse fecit malum, quo factus est malus. a cuius mali reatu iam etiam solutus per indulgentiam, ne leue existimet esse quod fecit, adhuc cum suo uitio pugnat per continentiam. absit autem, ut insint ulla uitia in illa quae futura est pace regnantibus, quandoquidem in isto bello cotidie minuuntur in proficientibus non peccata solum, sed ipsae quoque concupiscentiae, cum quibus non consentiendo confligitur et quibus consentiendo peccatur.