<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Sunt et hi, qui eo modo in excusatione peccatorum <lb/>
            suorum accusant deum, ut dicant ei placere peccata. nam si <lb/>
            displicerent, inquiunt, nullo modo ea fieri omnipotentissima<lb n="5"/>
            utique potestate permitteret. quasi uero inpunita peccata esse <lb/>
            permiserit etiam in eis, quos a supplicio sempiterno remissione <lb/>
            liberat peccatorum. nullus quippe debitae grauioris poenae <lb/>
            accipit ueniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam <lb/>
            debebat, soluerit poenam; atque ita inpertitur largitas misericordiae,<lb n="10"/>
            ut non relinquatur etiam iustitia disciplinae. nam et <lb/>
            peccatum, quod inultum uidetur, habet pedisequam poenam <lb/>
            suam, ut nemo de admisso nisi aut amaritudine doleat aut <lb/>
            caecitate non doleat. sicut ergo tu dicis: cur permittit ista, <lb/>
            si displicent? ita ego dico: cur punit ista, si placent? ac per <lb n="15"/>
            hoc sicut ego confiteor, quod omnino ista non fierent, nisi <lb/>
            ab omnipotente permitterentur, ita tu confitere facienda non <lb/>
            esse. quae a iusto puniantur, ut non faciendo quae punit <lb/>
            mereamur ab eo discere cur permittit esse quae puniat. perfectorum <lb/>
            est enim, sicut scriptum est, solidus cibus,<lb n="20"/>
            in quo hi, qui bene profecerunt, iam intellegunt ad omnipotentiam <lb/>
            dei potius id pertinuisse, ut ex libero arbitrio uoluntatis <lb/>
            uenientia mala esse permitteret. tam quippe est omnipotens <lb/>
            bonitas eius, ut etiam de malis possit facere bona, siue

<note type="footnote"> 19 Hebr. 5, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 est <hi rend="italic">om. Ch er. in A</hi> CQmmytot&gt;i]i9 contaminabilis <hi rend="italic">T</hi> et corruptibilis <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. m. 2 T</hi> 3 liii <hi rend="italic">MACOh</hi> alii <hi rend="italic">DX om. bd in er. in D</hi> <lb/>
            ezcasatiooe <hi rend="italic">R</hi> 4 ut] et <hi rend="italic">C</hi> 6 deus impunita peccata <hi rend="italic">C</hi> peccata deus <lb/>
            impunita <hi rend="italic">d</hi> impunita esse peccata <hi rend="italic">D</hi> 7 remissio non <hi rend="italic">B Tt</hi> remissio <lb/>
            <hi rend="italic">AMDChR</hi> 8 peccatorum non liberat <hi rend="italic">R</hi> 10 debeat <hi rend="italic">ADCh</hi> debuit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            impartitur <hi rend="italic">Dd</hi> 12 inultum] multum <hi rend="italic">TM</hi> pedis sequam A pedissequam <lb/>
            <hi rend="italic">DChCXRd</hi> 18 amisso <hi rend="italic">TMAChB</hi> deleat <hi rend="italic">C</hi> 14 non doleapt <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            17 ta <hi rend="italic">om. T</hi> 20 enim <hi rend="italic">om. T</hi> sicut scriptum est <hi rend="italic">sequitur post</hi> cibus <lb/>
            <hi rend="italic">in C</hi> 21 hii <hi rend="italic">MADChB</hi> perfecerunt <hi rend="italic">C</hi> 22 id] idS <hi rend="italic">ACh</hi> pertenuisse <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 23 tam] tanta <hi rend="italic">MCXd</hi> 24 eius bonitas <hi rend="italic">CXRd</hi> facere <lb/>
            bona possit <hi rend="italic">R</hi> facere possit <hi rend="italic">MADChB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="159"/>
            ignoscendo siue sanando siue ad utilitates piorum coaptando <lb/>
            atque uertendo siue etiam iustissime uindicando. omnia namque <lb/>
            ista bona sunt et deo bono atque omnipotente dignissima <lb/>
            nec tamen fiunt nisi de malis. quid igitur melius, quid omnipotentius <lb/>
            eo, qui cum mali nihil faciat, bene etiam de malis <lb n="5"/>
            facit? clamant ad eum qui male fecerunt: dimitte nobis <lb/>
            debita nostra: exaudit, ignoscit. nocuerunt sua mala peccantibus: <lb/>
            subuenit eorum medeturque languoribus. saeuiunt <lb/>
            suorum hostes: de illorum saeuitia facit martyres. postremo <lb/>
            etiam condemnat eos, quos damnatione iudicat dignos: sua <lb n="10"/>
            licet illi mala patiantur, facit tamen ille quod bonum est. <lb/>
            non potest enim bonum non esse, quod iustum est; et <lb/>
            utique sicuti iniustum est peccatum, ita iustum est peccati <lb/>
            supplicium. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Non autem potestas deo defuit talem facere hominem, <lb n="15"/>
            qui peccare non posset; sed maluit eum talem facere, cui <lb/>
            adiaceret peccare, si uellet, non peccare, si nollet, hoc prohibens, <lb/>
            illud praecipiens: ut prius illi esset bonum meritum <lb/>
            non peccare et postea iustum praemium non posse peccare. <lb/>
            nam etiam tales sanctos suos in fine facturus est, qui omnino <lb n="20"/>
            peccare non possint. tales habet quippe etiam nunc angelos <lb/>
            suos, quos in illo sic amamus, ut de nullo eorum ne peccando <lb/>
            fiat diabolus formidemus: quod de nemine homine iusto in <lb/>
            huius uitae mortalitate praesumimus. tales autem omnes <lb/>
            futuros in illius uitae inmortalitate confidimus; omnipotens

<note type="footnote"> 6 Matth. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 2 iudicando <hi rend="italic">Ch</hi> 3 omnipotenti <hi rend="italic">DCX</hi> 4 nisi <hi rend="italic">om. Ch</hi> 6 mala <lb/>
            fecerunt <hi rend="italic">MADChBCXH</hi> 7 exaudi»t <hi rend="italic">T</hi> et ignoscit <hi rend="italic">A</hi> 8 langoribus <lb/>
            <hi rend="italic">MD1</hi> 9 snorum] eorum <hi rend="italic">Ch</hi> 10 eos etiam condempnat <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            dampnatione <hi rend="italic">Ch</hi> dignos iudicat <hi rend="italic">DX</hi> 11 illa <hi rend="italic">TMACh</hi> isti <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            12 bonum <hi rend="italic">om. Ch</hi> 13 sicut <hi rend="italic">CRd</hi> sa..tis (s <hi rend="italic">fin. s. I.) M</hi> sicuti in <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. JR est iustum <hi rend="italic">B</hi> iniustum-ita <hi rend="italic">om. TA</hi> peccatum-eat <lb/>
            <hi rend="italic">om. MDChXB</hi> peccanti <hi rend="italic">R</hi> 14 supplicium&lt;ita bonitati iustitia est <lb/>
            pmit1&gt; (&lt; &gt; in <hi rend="italic">mg. m. 2) X</hi> 17 nec X 18 esset illi <hi rend="italic">C</hi> 22 suos <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> sicut <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="160"/>
            enim deus, qui operatur etiam bona de nostris malis, qualia <lb/>
            dabit bona, cum liberauerit ab omnibus malis? multa de bono <lb/>
            usu mali copiosius possunt et subtilius disputari; sed neque <lb/>
            hoc isto sermone suscepimus et eius nimia uitanda est <lb/>
            longitudo. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>