Sunt et hi, qui eo modo in excusatione peccatorum suorum accusant deum, ut dicant ei placere peccata. nam si displicerent, inquiunt, nullo modo ea fieri omnipotentissima utique potestate permitteret. quasi uero inpunita peccata esse permiserit etiam in eis, quos a supplicio sempiterno remissione liberat peccatorum. nullus quippe debitae grauioris poenae accipit ueniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam debebat, soluerit poenam; atque ita inpertitur largitas misericordiae, ut non relinquatur etiam iustitia disciplinae. nam et peccatum, quod inultum uidetur, habet pedisequam poenam suam, ut nemo de admisso nisi aut amaritudine doleat aut caecitate non doleat. sicut ergo tu dicis: cur permittit ista, si displicent? ita ego dico: cur punit ista, si placent? ac per hoc sicut ego confiteor, quod omnino ista non fierent, nisi ab omnipotente permitterentur, ita tu confitere facienda non esse. quae a iusto puniantur, ut non faciendo quae punit mereamur ab eo discere cur permittit esse quae puniat. perfectorum est enim, sicut scriptum est, solidus cibus, in quo hi, qui bene profecerunt, iam intellegunt ad omnipotentiam dei potius id pertinuisse, ut ex libero arbitrio uoluntatis uenientia mala esse permitteret. tam quippe est omnipotens bonitas eius, ut etiam de malis possit facere bona, siue 19 Hebr. 5, 14 1 est om. Ch er. in A CQmmytot>i]i9 contaminabilis T et corruptibilis in mg. m. 2 T 3 liii MACOh alii DX om. bd in er. in D ezcasatiooe R 4 ut] et C 6 deus impunita peccata C peccata deus impunita d impunita esse peccata D 7 remissio non B Tt remissio AMDChR 8 peccatorum non liberat R 10 debeat ADCh debuit C impartitur Dd 12 inultum] multum TM pedis sequam A pedissequam DChCXRd 18 amisso TMAChB deleat C 14 non doleapt T 17 ta om. T 20 enim om. T sicut scriptum est sequitur post cibus in C 21 hii MADChB perfecerunt C 22 id] idS ACh pertenuisse B 23 tam] tanta MCXd 24 eius bonitas CXRd facere bona possit R facere possit MADChB ignoscendo siue sanando siue ad utilitates piorum coaptando atque uertendo siue etiam iustissime uindicando. omnia namque ista bona sunt et deo bono atque omnipotente dignissima nec tamen fiunt nisi de malis. quid igitur melius, quid omnipotentius eo, qui cum mali nihil faciat, bene etiam de malis facit? clamant ad eum qui male fecerunt: dimitte nobis debita nostra: exaudit, ignoscit. nocuerunt sua mala peccantibus: subuenit eorum medeturque languoribus. saeuiunt suorum hostes: de illorum saeuitia facit martyres. postremo etiam condemnat eos, quos damnatione iudicat dignos: sua licet illi mala patiantur, facit tamen ille quod bonum est. non potest enim bonum non esse, quod iustum est; et utique sicuti iniustum est peccatum, ita iustum est peccati supplicium. Non autem potestas deo defuit talem facere hominem, qui peccare non posset; sed maluit eum talem facere, cui adiaceret peccare, si uellet, non peccare, si nollet, hoc prohibens, illud praecipiens: ut prius illi esset bonum meritum non peccare et postea iustum praemium non posse peccare. nam etiam tales sanctos suos in fine facturus est, qui omnino peccare non possint. tales habet quippe etiam nunc angelos suos, quos in illo sic amamus, ut de nullo eorum ne peccando fiat diabolus formidemus: quod de nemine homine iusto in huius uitae mortalitate praesumimus. tales autem omnes futuros in illius uitae inmortalitate confidimus; omnipotens 6 Matth. 6, 12 2 iudicando Ch 3 omnipotenti DCX 4 nisi om. Ch 6 mala fecerunt MADChBCXH 7 exaudi»t T et ignoscit A 8 langoribus MD1 9 snorum] eorum Ch 10 eos etiam condempnat DX dampnatione Ch dignos iudicat DX 11 illa TMACh isti C 12 bonum om. Ch 13 sicut CRd sa..tis (s fin. s. I.) M sicuti in om . JR est iustum B iniustum-ita om. TA peccatum-eat om. MDChXB peccanti R 14 supplicium (< > in mg. m. 2) X 17 nec X 18 esset illi C 22 suos om. C sicut T enim deus, qui operatur etiam bona de nostris malis, qualia dabit bona, cum liberauerit ab omnibus malis? multa de bono usu mali copiosius possunt et subtilius disputari; sed neque hoc isto sermone suscepimus et eius nimia uitanda est longitudo.