<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>In hoc tam magno proelio, in quo uiuit homo sub <lb n="15"/>
            gratia et, cum bene pugnat adiutus, exultat in domino cum <lb/>
            tremore, non desunt tamen etiam strenuis bellatoribus et <lb/>
            operum carnis quamuis inuictis mortificatoribus aliqua uulnera <lb/>
            peccatorum, propter quae sananda cotidie ueraciter dicant: <lb/>
            dimitte nobis debita nostra, contra eadem uitia et contra <lb n="20"/>
            diabolum principem regemque uitiorum multo uigilantius et <lb/>
            acrius ipsa oratione certantes, ne aliquid ualeant mortiferae <lb/>
            suggestiones eius, quibus instigat insuper peccatorem ad sua

<note type="footnote"> 4 Rom. 6, 14 7 Rom. 8, 13 10 Rom. 8, 14 cf. Ps. 2, 11 <lb/>
            20 Matth. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 ne forte <hi rend="italic">post</hi> audissemus <hi rend="italic">leg. in T</hi> forte <hi rend="italic">DXd</hi> 4 sed <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            5 non tibi <hi rend="italic">T B</hi> tibi peccatum non dominetur <hi rend="italic">R</hi> non dominetur tibi <lb/>
            peccatum <hi rend="italic">D</hi> non <hi rend="italic">om. M</hi> 6 ne] ut <hi rend="italic">D</hi> tibi inde (inde s. <hi rend="italic">l.) T</hi> <lb/>
            audi..muB <hi rend="italic">B</hi> 7 carnis <hi rend="italic">ex</hi> carnes <hi rend="italic">M</hi> 8 quamsi <hi rend="italic">M</hi> qua.ei <hi rend="italic">TB</hi> 9 ista] <lb/>
            ita <hi rend="italic">C</hi> 10 uiuificante <hi rend="italic">R</hi> mortificantes aperimus <hi rend="italic">T</hi> illico <hi rend="italic">Chd</hi> quodquod <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 11 hii <hi rend="italic">B</hi> 13 frenemur <hi rend="italic">T</hi> 15 tam magno hoc <hi rend="italic">DCh</hi> <lb/>
            16 exsultat <hi rend="italic">BXBd</hi> 17 non tamen etiam desunt <hi rend="italic">DX</hi> strenuis etiam <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            ignicti? <hi rend="italic">(s. I</hi>. strenuis) <hi rend="italic">T</hi> strennuis <hi rend="italic">C</hi> 18 opera. (a in <hi rend="italic">ras.) Ch</hi> <lb/>
            19 propter <hi rend="italic">om. MACh</hi> sanando <hi rend="italic">C</hi> cottidie <hi rend="italic">TAChBC</hi> 20 uita Ax <lb/>
            21 et uitiorum regem <hi rend="italic">DX</hi> 22 ualeant aliquid <hi rend="italic">MADChBCXRd</hi> <lb/>
            23 sugestiones <hi rend="italic">Ch</hi> ad] ab <hi rend="italic">TAXB</hi> ad <hi rend="italic">s. l. D er. in M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="156"/>
            excusanda potius quam accusanda peccata, ac sic illa uulnera <lb/>
            non modo non sanentur, uerum etiam, etsi mortifera non <lb/>
            erant, grauiter et letaliter infligantur. et hic ergo cautiore opus <lb/>
            est continentia, qua cohibeatur superbus hominis adpetitus, <lb/>
            quo placet sibi et non uult culpabilis inueniri dedignaturque,<lb n="5"/>
            cum peccat, conuinci quod ipse peccauerit, non salubri humilitate <lb/>
            suscipiens accusationem sui, sed excusationem potius <lb/>
            ruinosa elatione conquirens. ad hanc superbiam cohercendam <lb/>
            continentiam petiuit a domino ille, cuius superius uerba iam <lb/>
            posui et, sicut potui, commendaui. namque cum dixisset:<lb n="10"/>
            pone, domine, custodiam ori meo et ostium continentiae <lb/>
            circum labia mea. ne declines cor meum in uerba <lb/>
            maligna, unde hoc diceret euidentius explicans, ad excusandas <lb/>
            excusationes, inquit, in peccatis. quid enim <lb/>
            malignius his uerbis, quibus malus malum se neget, etiam<lb n="15"/>
            de opere malo conuictus quod negare non ualeat? et quoniam <lb/>
            factum non potest tegere nec bene factum potest dicere et a <lb/>
            se factum uidet patere, quaerit in alium referre quod fecit, <lb/>
            tamquam inde posset auferre quod meruit. nolens se esse <lb/>
            reum addit potius ad reatum et sua excusando non accusando<lb n="20"/>
            peccata ignorat non se poenam remouere, sed ueniam. apud <lb/>
            homines enim iudices, quoniam falli possunt, quacumque <lb/>
            uelut purgare fallacia quod perperam factum est prodesse <lb/>
            aliquid uidetur ad tempus; apud deum autem, qui falli non <lb/>
            potest, non est adhibenda fallax defensio, sed uerax confessio <lb n="25"/>
            peccatorum.

<note type="footnote"> 11 Ps. 140. 3. 4 </note>

<note type="footnote"> 1 accusanda <hi rend="italic">ex</hi> excusanda <hi rend="italic">A</hi> 2 non <hi rend="italic">pr. om. T</hi> sanantur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            erunt <hi rend="italic">A</hi> laetaliter <hi rend="italic">BR</hi> loetaliter <hi rend="italic">TA</hi> infliguntur <hi rend="italic">R</hi> 5 <hi rend="italic">quod A</hi> <lb/>
            8 coercendam <hi rend="italic">TBCd</hi> 10 potuit; <hi rend="italic">B</hi> 11 hostium <hi rend="italic">D</hi> 12 declines inquit <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 13 malicie <hi rend="italic">C</hi> euidenter <hi rend="italic">R</hi> 14 inquit excusationes <lb/>
            <hi rend="italic">MADBCXRd</hi> 15 negat <hi rend="italic">BCd</hi> 18 petere <hi rend="italic">T</hi> ali.m (a. * <hi rend="italic">add</hi>. u) <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            19 possit <hi rend="italic">ADChCXRd</hi> auferri <hi rend="italic">D</hi> nolensque <hi rend="italic">DX</hi> nolens enim <lb/>
            (enim a. <hi rend="italic">I.) M</hi> 20 non accusando <hi rend="italic">om. C</hi> 23 fallacia purgare <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            24 aliquid <hi rend="italic">om. R</hi> apud <hi rend="italic">om. C</hi> 25 uera <hi rend="italic">MADChX</hi> </note> 
<pb n="157"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Et alii quidem, qui sua consueuerunt excusare peccata, <lb/>
            fato se ad peccandum queruntur inpelli, tamquam hoc decreuerint <lb/>
            sidera et caelum prius talia decernendo peccauerit, ut <lb/>
            homo postea talia committendo peccaret; alii fortunae malunt <lb/>
            inputare, quod peccant: qui omnia fortuitis casibus agitari <lb n="5"/>
            putant nec tamen hoc se fortuita temeritate, sed perspecta <lb/>
            ratione sapere atque asseuerare contendunt. qualis ergo dementia <lb/>
            est disputationes suas rationi tribuere et actiones <lb/>
            suas casibus subiugare? alii totum, quod male faciunt, in <lb/>
            diabolum referunt nec uolunt cum illo habere uel partem, <lb n="10"/>
            cum illum sibi occultis suggestionibus mala suasisse suspicari <lb/>
            possint, se autem illis suggestionibus, undecumque fuerint, <lb/>
            consensisse dubitare non possint. sunt etiam, qui excusationem <lb/>
            suam extendunt in accusationem dei, diuino iudicio miseri, <lb/>
            suo autem furore blasphemi. etenim aduersus eum ex contrario <lb n="15"/>
            principio inducunt mali substantiam rebellantem, cui non <lb/>
            potuisset resistere, nisi substantiae naturaeque suae partem <lb/>
            eidem rebellanti contaminandam corrumpendamque miscuisset <lb/>
            tunc peccare dicunt, quando natura mali praeualet naturae <lb/>
            dei. haec Manichaeorum est inmundissima insania, quorum <lb n="20"/>
            machinamenta diabolica facillime ueritas indubitata subuertit, <lb/>
            quae dei naturam incontaminabilem atque incorruptibilem con- <lb/>
            fitetur. quid autem flagitiosae contaminationis et corruptionis <lb/>
            de istis merito non creditur, a quibus deus, qui summe atque

<note rend="script" type="footnote"> 2 quaeruntur <hi rend="italic">TAB</hi> 3 talia prius <hi rend="italic">T</hi> decernendo-talia <hi rend="italic">om. <lb/>
             TMADChBXJR</hi> peccare <hi rend="italic">C</hi> ut] et <hi rend="italic">C</hi> 4 committenda <hi rend="italic">Ch</hi> peccare <lb/>
            <hi rend="italic">TMAChBCXR</hi> 5 qui omnia] qm <hi rend="italic">MAChCX</hi> qm oia (oia <hi rend="italic">8. I.) D</hi> <lb/>
            putant agitari X 6 perspecta] perfecta <hi rend="italic">Ch</hi> 7 adaeuerare <hi rend="italic">MA</hi> <lb/>
            8 actionibus snia <hi rend="italic">C</hi> 11 sugestionibus <hi rend="italic">Ch</hi> mala <hi rend="italic">om. MADChBB</hi> <lb/>
            12 possunt <hi rend="italic">TMDBXR</hi> illius <hi rend="italic">DCX</hi> illi <hi rend="italic">ChB</hi> 13 possunt <hi rend="italic">MDXR</hi> <lb/>
            15 furori <hi rend="italic">C</hi> 17 potaissent <hi rend="italic">BR</hi> potuisse <hi rend="italic">Ch</hi> potuerit <hi rend="italic">C</hi> 18 rebellante <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> rebellandi <hi rend="italic">DIChX</hi> miscuisse <hi rend="italic">AChB</hi> 19 se peccare <hi rend="italic">Cd</hi> <lb/>
            mala <hi rend="italic">ACh om. T</hi> dei naturae <hi rend="italic">C</hi> naturae (ae <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> a) <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            22 iiKQipmytebilS incontaminabilem <hi rend="italic">T</hi> incommutabilem (s, <hi rend="italic">l. m. 2</hi> incontaminabilem) <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 24 qui <hi rend="italic">om. MACh</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="158"/>
            incomparabiliter bonus est, contaminabilis et corruptibilis <lb/>
            creditur? 
</p></div></div></body></text></TEI>