<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quispiam dicturus est mihi aliud esse secundum <lb/>
            hominem uiuere, aliud secundum carnem uiuere: quia uidelicet<lb n="10"/>
            homo rationalis creatura est et in eo rationalis est animus, <lb/>
            quo distat a pecore; caro autem est infirma et terrena <lb/>
            pars hominis et ideo secundum eam uiuere uitiosum est. <lb/>
            propter quod ille, qui secundum hominem uiuit, non utique <lb/>
            secundum carnem, sed potius secundum eam partem<lb n="15"/>
            hominis uiuit, qua homo est, hoc est secundum spiritum <lb/>
            mentis, quo pecoribus praeeminet. uerum haec disputatio <lb/>
            ualet fortassis aliquid in scholis philosophorum; nos autem <lb/>
            ut intellegamus apostolum Christi, libri christiani quemadmodum <lb/>
            loqui soleant debemus aduertere. fides certe omnium <lb n="20"/>
            nostrum est, ut Christus ueniret, hominem a uerbo dei <lb/>
            adsumptum, non utique sine anima rationali, sicut quidam

<note type="footnote"> 1 Hier. 17, 5 7 Rom. 8, 13 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ne] et non <hi rend="italic">RB2</hi> 2 homineip <hi rend="italic">T</hi> 3 est bQiPQ <hi rend="italic">A</hi> ipse homo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            7 sensus est <hi rend="italic">MADChBCXlid</hi> contremiscat <hi rend="italic">BWChtCXRd</hi> audiant <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> audii <hi rend="italic">C</hi> inquam omnes <hi rend="italic">DX</hi> 10 uiuere <hi rend="italic">om. JfADChBCXRd</hi> <lb/>
            uiuere <hi rend="italic">fin. om. R</hi> homo uidelicet <hi rend="italic">MADChBCXRd</hi> 11 est creatura <lb/>
            <hi rend="italic">DX</hi> 12 qui <hi rend="italic">Ch</hi> est <hi rend="italic">om. C</hi> infima <hi rend="italic">d</hi> 13 uitiosum-uiuit <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            16 quia <hi rend="italic">T</hi> spiritam <hi rend="italic">om. Dl</hi> 17 praeeminet pecoribus <hi rend="italic">D</hi> praeminet <lb/>
            pecoribus <hi rend="italic">X</hi> praeeminetur <hi rend="italic">T</hi> praeminet <hi rend="italic">ChBCR</hi> 18 aliquid forte <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            scolis <hi rend="italic">TMDCX</hi> 19 uti <hi rend="italic">T</hi> quemammodum <hi rend="italic">ACh</hi> 20 omnino <lb/>
            omnium <hi rend="italic">X</hi> 21 nostrum sps est <hi rend="italic">AChX</hi> ut xps ueniret <hi rend="italic">TBR:</hi> ut xps <lb/>
            uenerit (w <hi rend="italic">ras. m. 2) D</hi> uixit autem et ipse X xpm uere <hi rend="italic">M</hi> viąęręţ <lb/>
            <hi rend="italic">(s. I. m</hi>. 2 credamus) <hi rend="italic">Ch</hi> uiueret <hi rend="italic">A</hi> quibus xps uiuere est <hi rend="italic">Cbd</hi> et hominem <lb/>
            <hi rend="italic">TACh</hi> secundum hominem X et ho <hi rend="italic">(spat. uac.) D</hi> 22 rationabili <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="153"/>
            haeretici uolunt, et tamen legimus: uerbum caro factum <lb/>
            est et habitauit in nobis. quid hic caro intellegenda est <lb/>
            nisi homo? et uidebit omnis caro salutare dei, quid <lb/>
            potest intellegi nisi omnis homo? ad te omnis caro ueniet, <lb/>
            quid est nisi omnis homo? dedisti ei potestatem omnis <lb n="5"/>
            carnis, quid est nisi omnis hominis? ex operibus legis <lb/>
            non iustificabitur omnis caro, quid est nisi nullus iustificabitur <lb/>
            homo? quod idem apostolus alibi manifestius exprimens, <lb/>
            non, inquit, iustificabitur homo ex operibus <lb/>
            legis. Corinthios quoque increpat dicens: nonne carnales <lb n="10"/>
            estis et secundum hominem ambulatis? cum carnales <lb/>
            eos dixisset, non ait \'secundum carnem ambulatis&gt;, sed: <lb/>
            secundum hominem, quia et hoc quid uoluit intellegi nisi <lb/>
            secundum carnem? nam utique si culpabiliter quidem secundum <lb/>
            carnem, laudabiliter autem secundum hominem ambularetur, <lb n="15"/>
            id est uiueretur, non exprobrans diceret: secundum <lb/>
            hominem ambulatis. agnoscat homo obprobrium, mutet <lb/>
            propositum, uitet interitum. audi, homo; noli secundum hominem <lb/>
            ambulare, sed secundum eum, qui fecit hominem; ab <lb/>
            eo, qui fecit te, noli deficere nec ad te. homo enim dicebat, <lb n="20"/>
            qui tamen non secundum hominem uiuebat: non quia idonei <lb/>
            sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobismet <lb/>
            ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est. uide, si secundum <lb/>
            hominem uiuebat, qui ueraciter ista dicebat. admonens <lb/>
            ergo apostolus hominem, ne uiuat secundum hominem,

<note type="footnote"> 1 loh. 1, 14 8 Luc. 3, 6 4 Ps. 64, 3 5 Ioh. 17, 2 6 Rom. <lb/>
            3, 20 9 Gal. 2, 16 10 I Cor. 3, 3 21 II Cor. 3, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 et habitauit in nobis <hi rend="italic">om. MADChBCXRbd</hi> 4 ad-homo <hi rend="italic">om. ACh,<lb/>
             in mg. M</hi> 5 omnis <hi rend="italic">pr. om. It</hi> 6 nisi om. <hi rend="italic">T</hi> 7 earo-iustificabitnr <lb/>
            <hi rend="italic">om. Ch</hi> 8 exprimens manifestius <hi rend="italic">Cd</hi> 10 chorintheos <hi rend="italic">Bl</hi> 11 hominem] <lb/>
            carnem <hi rend="italic">T</hi> 12 dixisset] appellat C 14 nam] quia <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            16 exprobans <hi rend="italic">T om. R</hi> 17 agnoscat] audiat <hi rend="italic">R</hi> opprobrium <hi rend="italic">DBChd</hi> <lb/>
            18 ambulare secundum hominem <hi rend="italic">MADChBCXEd</hi> 20 nec] hec <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            te o homo <hi rend="italic">C</hi> 22 aliquid cogitare <hi rend="italic">T</hi> 24 ista ueraciter <hi rend="italic">DX</hi> am- <lb/>
            <hi rend="italic">monens ADChX</hi> 25 <hi rend="italic">fin</hi>. hominem non hominem <hi rend="italic">TJtfAChBXB</hi> hominem <lb/>
            noie hominem <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="154"/>
            hominem deo reddit. qui autem uiuit non secundum hominem, <lb/>
            sed secundum deum, profecto non uiuit etiam secundum se <lb/>
            ipsum, quia homo est et ipse. sed ideo dicitur etiam secundum <lb/>
            carnem uiuere, cum ita uiuit, quia et carne sola nominata <lb/>
            intellegitur homo, quod iam ostendimus. sicut sola anima<lb n="5"/>
            nominata intellegitur homo; unde dictum est: omnis anima <lb/>
            sublimioribus potestatibus subdita sit, id est omnis <lb/>
            homo, et: septuaginta quinque animae descenderunt <lb/>
            in Aegyptum cum Iacob, id est septuaginta quinque <lb/>
            homines. noli ergo uiuere secundum te ipsum, o homo; inde<lb n="10"/>
            perieras, sed quaesitus es. noli, inquam, uiuere secundum te <lb/>
            ipsum; si perieras, inuentus es. noli carnis accusare naturam, <lb/>
            quando audis: si secundum carnem uixeritis, moriemini. <lb/>
            sic enim dici potuit et uerissime potuit: si secundum uos <lb/>
            uixeritis, moriemini. nam diabolus non habet carnem et tamen,<lb n="15"/>
            quia secundum se ipsum uiuere uoluit, in ueritate non <lb/>
            stetit. quid ergo mirum, si secundum se ipsum uiuens, cum <lb/>
            loquitur mendacium, de suo loquitur? quod uerum de <lb/>
            illo ueritas dixit. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Cum ergo audis: peccatum uobis non dominabitur,<lb n="20"/>
            noli de te fidere, ut peccatum non dominetur, sed de <lb/>
            illo, cui dicit orans quidam sanctus: itinera mea dirige <lb/>
            secundum uerbum tuum, et non dominetur mihi omnis

<note type="footnote"> 6 Rom. 13, 1 8 Gen. 46, 27 13 Rom. 8, 13 16 Ioh. 8, 44 <lb/>
            20 Rom. 6, 14 22 Ps. 118, 188 </note>

<note type="footnote"> 1 non uiuit <hi rend="italic">MADChBCXHd</hi> 5 quod-homo <hi rend="italic">om. C in mg. M</hi> <lb/>
            6 dictum est] dicitur <hi rend="italic">DX</hi> omnis-est <hi rend="italic">in mg. T</hi> 7 potestatibus <lb/>
            sublimioribus <hi rend="italic">MAChBR</hi> 9 egyptam <hi rend="italic">A</hi> 10 unde <hi rend="italic">C</hi> 12 si] si <lb/>
            inde <hi rend="italic">DX</hi> si qui <hi rend="italic">C</hi> inde <hi rend="italic">Bd</hi> et inuentus <hi rend="italic">DXd</hi> noli-tamen in <lb/>
            <hi rend="italic">mg. m. 2 D</hi> 13 quando] qfli <hi rend="italic">D</hi> si <hi rend="italic">om. TB</hi> 14 sic-moriemini in <lb/>
            <hi rend="italic">mg. add. T om. C</hi> sic] si <hi rend="italic">ChXA</hi>. enim] autem X dici <lb/>
            hoc <hi rend="italic">Ch</hi> uerissime dici potuit <hi rend="italic">D</hi> 16 uoluit uiuere <hi rend="italic">DX</hi> 17 mirum] <lb/>
            uerum <hi rend="italic">MABBCh1</hi> uerius <hi rend="italic">Cb</hi> mirum <hi rend="italic">(in mg</hi>. aliT: quid ergo uerum secundum <lb/>
            se ipsum uiuere sine interpretatione) <hi rend="italic">D</hi> 18 aere <hi rend="italic">C</hi> uerbum <hi rend="italic">M*</hi> <lb/>
            19 dicit <hi rend="italic">Ch</hi> 21 noli.. <hi rend="italic">M</hi> tibi non dominetur <hi rend="italic">DXbd</hi> 22 dixit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            23 et] ut <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="155"/>
            iniquitas. etenim ne fortasse, cum audissemus: peccatum <lb/>
            nobis non dominabitur, nos ipsos extolleremus et uiribus <lb/>
            nostris hoc tribueremus, statim hoc uidit apostolus atque <lb/>
            subiecit: non enim estis sub lege, sed sub gratia. gratia <lb/>
            itaque facit, ut peccatum tibi non dominetur. noli ergo de te <lb n="5"/>
            fidere, ne multo amplius inde tibi dominetur. et cum audimus: <lb/>
            si spiritu actiones carnis mortificaueritis, uiuetis, non <lb/>
            hoc tantum bonum spiritui nostro, quasi per se ipsum possit <lb/>
            ista, tribuamus. nam ne istum carnalem sensum spiritu mortuo <lb/>
            potius quam mortificante saperemus, ilico addidit: quotquot <lb n="10"/>
            enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. itaque ut <lb/>
            spiritu nostro opera carnis mortificemus, spiritu dei agimur, <lb/>
            qui dat continentiam, qua frenemus, domemus, uincamus concupiscentiam. <lb/>
            </p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>In hoc tam magno proelio, in quo uiuit homo sub <lb n="15"/>
            gratia et, cum bene pugnat adiutus, exultat in domino cum <lb/>
            tremore, non desunt tamen etiam strenuis bellatoribus et <lb/>
            operum carnis quamuis inuictis mortificatoribus aliqua uulnera <lb/>
            peccatorum, propter quae sananda cotidie ueraciter dicant: <lb/>
            dimitte nobis debita nostra, contra eadem uitia et contra <lb n="20"/>
            diabolum principem regemque uitiorum multo uigilantius et <lb/>
            acrius ipsa oratione certantes, ne aliquid ualeant mortiferae <lb/>
            suggestiones eius, quibus instigat insuper peccatorem ad sua

<note type="footnote"> 4 Rom. 6, 14 7 Rom. 8, 13 10 Rom. 8, 14 cf. Ps. 2, 11 <lb/>
            20 Matth. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 ne forte <hi rend="italic">post</hi> audissemus <hi rend="italic">leg. in T</hi> forte <hi rend="italic">DXd</hi> 4 sed <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            5 non tibi <hi rend="italic">T B</hi> tibi peccatum non dominetur <hi rend="italic">R</hi> non dominetur tibi <lb/>
            peccatum <hi rend="italic">D</hi> non <hi rend="italic">om. M</hi> 6 ne] ut <hi rend="italic">D</hi> tibi inde (inde s. <hi rend="italic">l.) T</hi> <lb/>
            audi..muB <hi rend="italic">B</hi> 7 carnis <hi rend="italic">ex</hi> carnes <hi rend="italic">M</hi> 8 quamsi <hi rend="italic">M</hi> qua.ei <hi rend="italic">TB</hi> 9 ista] <lb/>
            ita <hi rend="italic">C</hi> 10 uiuificante <hi rend="italic">R</hi> mortificantes aperimus <hi rend="italic">T</hi> illico <hi rend="italic">Chd</hi> quodquod <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 11 hii <hi rend="italic">B</hi> 13 frenemur <hi rend="italic">T</hi> 15 tam magno hoc <hi rend="italic">DCh</hi> <lb/>
            16 exsultat <hi rend="italic">BXBd</hi> 17 non tamen etiam desunt <hi rend="italic">DX</hi> strenuis etiam <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            ignicti? <hi rend="italic">(s. I</hi>. strenuis) <hi rend="italic">T</hi> strennuis <hi rend="italic">C</hi> 18 opera. (a in <hi rend="italic">ras.) Ch</hi> <lb/>
            19 propter <hi rend="italic">om. MACh</hi> sanando <hi rend="italic">C</hi> cottidie <hi rend="italic">TAChBC</hi> 20 uita Ax <lb/>
            21 et uitiorum regem <hi rend="italic">DX</hi> 22 ualeant aliquid <hi rend="italic">MADChBCXRd</hi> <lb/>
            23 sugestiones <hi rend="italic">Ch</hi> ad] ab <hi rend="italic">TAXB</hi> ad <hi rend="italic">s. l. D er. in M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="156"/>
            excusanda potius quam accusanda peccata, ac sic illa uulnera <lb/>
            non modo non sanentur, uerum etiam, etsi mortifera non <lb/>
            erant, grauiter et letaliter infligantur. et hic ergo cautiore opus <lb/>
            est continentia, qua cohibeatur superbus hominis adpetitus, <lb/>
            quo placet sibi et non uult culpabilis inueniri dedignaturque,<lb n="5"/>
            cum peccat, conuinci quod ipse peccauerit, non salubri humilitate <lb/>
            suscipiens accusationem sui, sed excusationem potius <lb/>
            ruinosa elatione conquirens. ad hanc superbiam cohercendam <lb/>
            continentiam petiuit a domino ille, cuius superius uerba iam <lb/>
            posui et, sicut potui, commendaui. namque cum dixisset:<lb n="10"/>
            pone, domine, custodiam ori meo et ostium continentiae <lb/>
            circum labia mea. ne declines cor meum in uerba <lb/>
            maligna, unde hoc diceret euidentius explicans, ad excusandas <lb/>
            excusationes, inquit, in peccatis. quid enim <lb/>
            malignius his uerbis, quibus malus malum se neget, etiam<lb n="15"/>
            de opere malo conuictus quod negare non ualeat? et quoniam <lb/>
            factum non potest tegere nec bene factum potest dicere et a <lb/>
            se factum uidet patere, quaerit in alium referre quod fecit, <lb/>
            tamquam inde posset auferre quod meruit. nolens se esse <lb/>
            reum addit potius ad reatum et sua excusando non accusando<lb n="20"/>
            peccata ignorat non se poenam remouere, sed ueniam. apud <lb/>
            homines enim iudices, quoniam falli possunt, quacumque <lb/>
            uelut purgare fallacia quod perperam factum est prodesse <lb/>
            aliquid uidetur ad tempus; apud deum autem, qui falli non <lb/>
            potest, non est adhibenda fallax defensio, sed uerax confessio <lb n="25"/>
            peccatorum.

<note type="footnote"> 11 Ps. 140. 3. 4 </note>

<note type="footnote"> 1 accusanda <hi rend="italic">ex</hi> excusanda <hi rend="italic">A</hi> 2 non <hi rend="italic">pr. om. T</hi> sanantur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            erunt <hi rend="italic">A</hi> laetaliter <hi rend="italic">BR</hi> loetaliter <hi rend="italic">TA</hi> infliguntur <hi rend="italic">R</hi> 5 <hi rend="italic">quod A</hi> <lb/>
            8 coercendam <hi rend="italic">TBCd</hi> 10 potuit; <hi rend="italic">B</hi> 11 hostium <hi rend="italic">D</hi> 12 declines inquit <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 13 malicie <hi rend="italic">C</hi> euidenter <hi rend="italic">R</hi> 14 inquit excusationes <lb/>
            <hi rend="italic">MADBCXRd</hi> 15 negat <hi rend="italic">BCd</hi> 18 petere <hi rend="italic">T</hi> ali.m (a. * <hi rend="italic">add</hi>. u) <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            19 possit <hi rend="italic">ADChCXRd</hi> auferri <hi rend="italic">D</hi> nolensque <hi rend="italic">DX</hi> nolens enim <lb/>
            (enim a. <hi rend="italic">I.) M</hi> 20 non accusando <hi rend="italic">om. C</hi> 23 fallacia purgare <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            24 aliquid <hi rend="italic">om. R</hi> apud <hi rend="italic">om. C</hi> 25 uera <hi rend="italic">MADChX</hi> </note> 
<pb n="157"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Et alii quidem, qui sua consueuerunt excusare peccata, <lb/>
            fato se ad peccandum queruntur inpelli, tamquam hoc decreuerint <lb/>
            sidera et caelum prius talia decernendo peccauerit, ut <lb/>
            homo postea talia committendo peccaret; alii fortunae malunt <lb/>
            inputare, quod peccant: qui omnia fortuitis casibus agitari <lb n="5"/>
            putant nec tamen hoc se fortuita temeritate, sed perspecta <lb/>
            ratione sapere atque asseuerare contendunt. qualis ergo dementia <lb/>
            est disputationes suas rationi tribuere et actiones <lb/>
            suas casibus subiugare? alii totum, quod male faciunt, in <lb/>
            diabolum referunt nec uolunt cum illo habere uel partem, <lb n="10"/>
            cum illum sibi occultis suggestionibus mala suasisse suspicari <lb/>
            possint, se autem illis suggestionibus, undecumque fuerint, <lb/>
            consensisse dubitare non possint. sunt etiam, qui excusationem <lb/>
            suam extendunt in accusationem dei, diuino iudicio miseri, <lb/>
            suo autem furore blasphemi. etenim aduersus eum ex contrario <lb n="15"/>
            principio inducunt mali substantiam rebellantem, cui non <lb/>
            potuisset resistere, nisi substantiae naturaeque suae partem <lb/>
            eidem rebellanti contaminandam corrumpendamque miscuisset <lb/>
            tunc peccare dicunt, quando natura mali praeualet naturae <lb/>
            dei. haec Manichaeorum est inmundissima insania, quorum <lb n="20"/>
            machinamenta diabolica facillime ueritas indubitata subuertit, <lb/>
            quae dei naturam incontaminabilem atque incorruptibilem con- <lb/>
            fitetur. quid autem flagitiosae contaminationis et corruptionis <lb/>
            de istis merito non creditur, a quibus deus, qui summe atque

<note rend="script" type="footnote"> 2 quaeruntur <hi rend="italic">TAB</hi> 3 talia prius <hi rend="italic">T</hi> decernendo-talia <hi rend="italic">om. <lb/>
             TMADChBXJR</hi> peccare <hi rend="italic">C</hi> ut] et <hi rend="italic">C</hi> 4 committenda <hi rend="italic">Ch</hi> peccare <lb/>
            <hi rend="italic">TMAChBCXR</hi> 5 qui omnia] qm <hi rend="italic">MAChCX</hi> qm oia (oia <hi rend="italic">8. I.) D</hi> <lb/>
            putant agitari X 6 perspecta] perfecta <hi rend="italic">Ch</hi> 7 adaeuerare <hi rend="italic">MA</hi> <lb/>
            8 actionibus snia <hi rend="italic">C</hi> 11 sugestionibus <hi rend="italic">Ch</hi> mala <hi rend="italic">om. MADChBB</hi> <lb/>
            12 possunt <hi rend="italic">TMDBXR</hi> illius <hi rend="italic">DCX</hi> illi <hi rend="italic">ChB</hi> 13 possunt <hi rend="italic">MDXR</hi> <lb/>
            15 furori <hi rend="italic">C</hi> 17 potaissent <hi rend="italic">BR</hi> potuisse <hi rend="italic">Ch</hi> potuerit <hi rend="italic">C</hi> 18 rebellante <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> rebellandi <hi rend="italic">DIChX</hi> miscuisse <hi rend="italic">AChB</hi> 19 se peccare <hi rend="italic">Cd</hi> <lb/>
            mala <hi rend="italic">ACh om. T</hi> dei naturae <hi rend="italic">C</hi> naturae (ae <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> a) <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            22 iiKQipmytebilS incontaminabilem <hi rend="italic">T</hi> incommutabilem (s, <hi rend="italic">l. m. 2</hi> incontaminabilem) <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 24 qui <hi rend="italic">om. MACh</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="158"/>
            incomparabiliter bonus est, contaminabilis et corruptibilis <lb/>
            creditur? 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Sunt et hi, qui eo modo in excusatione peccatorum <lb/>
            suorum accusant deum, ut dicant ei placere peccata. nam si <lb/>
            displicerent, inquiunt, nullo modo ea fieri omnipotentissima<lb n="5"/>
            utique potestate permitteret. quasi uero inpunita peccata esse <lb/>
            permiserit etiam in eis, quos a supplicio sempiterno remissione <lb/>
            liberat peccatorum. nullus quippe debitae grauioris poenae <lb/>
            accipit ueniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam <lb/>
            debebat, soluerit poenam; atque ita inpertitur largitas misericordiae,<lb n="10"/>
            ut non relinquatur etiam iustitia disciplinae. nam et <lb/>
            peccatum, quod inultum uidetur, habet pedisequam poenam <lb/>
            suam, ut nemo de admisso nisi aut amaritudine doleat aut <lb/>
            caecitate non doleat. sicut ergo tu dicis: cur permittit ista, <lb/>
            si displicent? ita ego dico: cur punit ista, si placent? ac per <lb n="15"/>
            hoc sicut ego confiteor, quod omnino ista non fierent, nisi <lb/>
            ab omnipotente permitterentur, ita tu confitere facienda non <lb/>
            esse. quae a iusto puniantur, ut non faciendo quae punit <lb/>
            mereamur ab eo discere cur permittit esse quae puniat. perfectorum <lb/>
            est enim, sicut scriptum est, solidus cibus,<lb n="20"/>
            in quo hi, qui bene profecerunt, iam intellegunt ad omnipotentiam <lb/>
            dei potius id pertinuisse, ut ex libero arbitrio uoluntatis <lb/>
            uenientia mala esse permitteret. tam quippe est omnipotens <lb/>
            bonitas eius, ut etiam de malis possit facere bona, siue

<note type="footnote"> 19 Hebr. 5, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 est <hi rend="italic">om. Ch er. in A</hi> CQmmytot&gt;i]i9 contaminabilis <hi rend="italic">T</hi> et corruptibilis <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. m. 2 T</hi> 3 liii <hi rend="italic">MACOh</hi> alii <hi rend="italic">DX om. bd in er. in D</hi> <lb/>
            ezcasatiooe <hi rend="italic">R</hi> 4 ut] et <hi rend="italic">C</hi> 6 deus impunita peccata <hi rend="italic">C</hi> peccata deus <lb/>
            impunita <hi rend="italic">d</hi> impunita esse peccata <hi rend="italic">D</hi> 7 remissio non <hi rend="italic">B Tt</hi> remissio <lb/>
            <hi rend="italic">AMDChR</hi> 8 peccatorum non liberat <hi rend="italic">R</hi> 10 debeat <hi rend="italic">ADCh</hi> debuit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            impartitur <hi rend="italic">Dd</hi> 12 inultum] multum <hi rend="italic">TM</hi> pedis sequam A pedissequam <lb/>
            <hi rend="italic">DChCXRd</hi> 18 amisso <hi rend="italic">TMAChB</hi> deleat <hi rend="italic">C</hi> 14 non doleapt <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            17 ta <hi rend="italic">om. T</hi> 20 enim <hi rend="italic">om. T</hi> sicut scriptum est <hi rend="italic">sequitur post</hi> cibus <lb/>
            <hi rend="italic">in C</hi> 21 hii <hi rend="italic">MADChB</hi> perfecerunt <hi rend="italic">C</hi> 22 id] idS <hi rend="italic">ACh</hi> pertenuisse <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 23 tam] tanta <hi rend="italic">MCXd</hi> 24 eius bonitas <hi rend="italic">CXRd</hi> facere <lb/>
            bona possit <hi rend="italic">R</hi> facere possit <hi rend="italic">MADChB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="159"/>
            ignoscendo siue sanando siue ad utilitates piorum coaptando <lb/>
            atque uertendo siue etiam iustissime uindicando. omnia namque <lb/>
            ista bona sunt et deo bono atque omnipotente dignissima <lb/>
            nec tamen fiunt nisi de malis. quid igitur melius, quid omnipotentius <lb/>
            eo, qui cum mali nihil faciat, bene etiam de malis <lb n="5"/>
            facit? clamant ad eum qui male fecerunt: dimitte nobis <lb/>
            debita nostra: exaudit, ignoscit. nocuerunt sua mala peccantibus: <lb/>
            subuenit eorum medeturque languoribus. saeuiunt <lb/>
            suorum hostes: de illorum saeuitia facit martyres. postremo <lb/>
            etiam condemnat eos, quos damnatione iudicat dignos: sua <lb n="10"/>
            licet illi mala patiantur, facit tamen ille quod bonum est. <lb/>
            non potest enim bonum non esse, quod iustum est; et <lb/>
            utique sicuti iniustum est peccatum, ita iustum est peccati <lb/>
            supplicium. 
</p></div></div></body></text></TEI>