<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>De uirtute animae, quae continentia nominatur, satis <lb/>
            conuenienter et digne disputare difficile est; sed exiguitatem <lb/>
            nostram sub tanti ponderis sarcina ille, cuius haec uirtus <lb n="5"/>
            magnum munus est, adiuuabit. nam qui eam donat continentibus <lb/>
            fidelibus suis, ipse dat sermonem de illa loquentibus ministris <lb/>
            suis. denique de re tanta quod ipse dederit locuturi dei <lb/>
            donum esse continentiam primum dicimus et probamus. in <lb/>
            libro Sapientiae scriptum habemus, nisi deus det, continentem <lb n="10"/>
            esse neminem posse; dominus de ipsa maiore et gloriosiore <lb/>
            continentia, quae coniugali uinculo continetur, ait: non <lb/>
            omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est. <lb/>
            et quoniam ipsa quoque castitas coniugalis nisi contineatur <lb/>
            ab inlicito concubitu, non potest custodiri, utrumque apostolus <lb n="15"/>
            dei donum esse praedicauit, cum de uita utraque, id est et <lb/>
            coniugali et ea, quae est sine coniugio, loqueretur dicens: <lb/>
            uellem omnes homines sic esse sicut me ipsum;

<note type="footnote">10 Sap. 8, 21 12 Matth. 19, 11 18 I Cor. 7, 7 </note>

<note type="footnote">2 Incipit tractatus sancti Augustini epi de continentia <hi rend="italic">T</hi> Incipit <lb/>
            tractatus beati Augustini de continentia <hi rend="italic">fol</hi>. 69* <hi rend="italic">M, A</hi> Incipit liber sci <lb/>
            Aaguatini epi de continentia <hi rend="italic">fol. 105* D</hi> Incipit tractatus sci Augustini <lb/>
            de continentia <hi rend="italic">Ch</hi> Incipit liber Augustini epi de continentia anim$ <lb/>
            <hi rend="italic">fol</hi>. 92P <hi rend="italic">C</hi> Incipit liber eiusdem de continentia <hi rend="italic">fol. 90* X</hi> Incipit tractatus <lb/>
            eiusdem de continentia <hi rend="italic">fol</hi>. 197b <hi rend="italic">R</hi> 6 est munus <hi rend="italic">C</hi> 8 tanta <lb/>
            in <hi rend="italic">mg. tII. 2 Å</hi> 9 esse primum dicimus continentiam <hi rend="italic">R</hi> dicimus <lb/>
            4iciipv9 <hi rend="italic">T</hi> 10 scribtum <hi rend="italic">TBX</hi> dederit <hi rend="italic">DX</hi> 11 neminem esse <hi rend="italic">Ch <lb/>
            dominus autem DXd 12 quae TBC: qaa MADChBXd a coniugali d</hi> <lb/>
            coniugale uinculum <hi rend="italic">D2</hi> non continetur <hi rend="italic">C</hi> contemnitur <hi rend="italic">DJ</hi> 14 quoque <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> nisi <hi rend="italic">legitur in DX*</hi> 16 donum dei <hi rend="italic">MADChBCXRd</hi> 18 memet <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="142"/>
            sed unusquisque proprium donum habet a deo, <lb/>
            alius sic, alius autem sic. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Et ne in sola inferiorum partium carnis libidine continentia <lb/>
            necessaria uideatur a domino speranda, etiam in <lb/>
            psalmo canitur: pone, domine, custodiam ori meo et<lb n="5"/>
            ostium continentiae circum labia mea. in hoc autem <lb/>
            diuini eloquii testimonio si os intellegamus, sicut intellegere <lb/>
            debemus, ibi posita continentia quantum sit dei munus agnoscimus. <lb/>
            parum est quippe os corporis continere, ne aliquid <lb/>
            inde quod non expedit per sonum uocis erumpat; intus est<lb n="10"/>
            os cordis, ubi sibi custodiam et ostium continentiae poni <lb/>
            desiderauit a domino, qui uerba illa dixit nobisque dicenda <lb/>
            conscripsit. multa enim corporis ore non dicimus et corde <lb/>
            clamamus; nullum autem procedit rei alicuius ex ore corporis <lb/>
            uerbum, cuius est in corde silentium. inde igitur quod non<lb n="15"/>
            emanat, foris non sonat; quod uero emanat inde, si malum <lb/>
            est, etsi non moueat linguam, inquinat animam. ibi ergo <lb/>
            ponenda est continentia, ubi et tacentium loquitur conscientia. <lb/>
            fit enim per ostium continentiae, ut inde non exeat, quod <lb/>
            etiam clausis labiis carnis uitam polluat cogitantis. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Denique ut apertius os interius, quod per illa uerba <lb/>
            significauit, ostenderet, cum dixisset: pone, domine, custodiam <lb/>
            ori meo et ostium continentiae circum labia <lb/>
            mea, continuo subdidit: ne declines cor meum in uerba <lb/>
            maligna. declinatio cordis quid est nisi consensio? nondum <lb n="25"/>
            enim dixit, quisquis in corde occurrentibus suggestionibus <lb/>
            quorumque uisorum nulla cordis declinatione consensit. si

<note type="footnote"> 5 Ps. 140, 3 22 Ps. 140, 3. 4 </note>

<note type="footnote"> 3 parcium <hi rend="italic">M</hi> 4 uideretur <hi rend="italic">MADChE CXRd</hi> 6 hofltium <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            circum <hi rend="italic">om. C</hi> labiis meis <hi rend="italic">C</hi> 7 os] oflis <hi rend="italic">C</hi> 10 08 est <hi rend="italic">DX</hi> est <lb/>
            enim <hi rend="italic">d</hi> 11 hostium <hi rend="italic">TDX</hi> 13 conscribsit <hi rend="italic">T</hi> corda <hi rend="italic">M</hi> 14 damemus <lb/>
            (a. e <hi rend="italic">add</hi>. a) <hi rend="italic">A</hi> proced..it <hi rend="italic">M</hi> ex] et <hi rend="italic">M</hi> 16 sonat] sunt <hi rend="italic">MAX</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">X</hi> sonat <hi rend="italic">in ras. D</hi> 17 ibi est D 18 est <hi rend="italic">om. DC</hi> 19 non <lb/>
            inde <hi rend="italic">MADChBXSd</hi> non exinde <hi rend="italic">C</hi> 20 gj uitam <hi rend="italic">T</hi> 22 Qstiyw <lb/>
            custodiam <hi rend="italic">T</hi> 23 hostium <hi rend="italic">D</hi> 24 nec <hi rend="italic">B</hi> non <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="143"/>
            autem consensit, iam corde dixit, etiamsi ore non sonuit; <lb/>
            etiamsi manu uel qualibet corporis parte non fecit, quod <lb/>
            tamen cogitatione faciendum sibi esse iam statuit, diuinis <lb/>
            legibus reus quamuis humanis absconditus sensibus uerbo in <lb/>
            corde dicto nullo facto per corpus admisso. nequaquam uero <lb n="5"/>
            membrum foris mouisset in facto, cuius facti initium non <lb/>
            intus praecessisset in uerbo. neque enim mendaciter scriptum <lb/>
            est: initium omnis operis uerbum. multa quippe homines <lb/>
            faciunt ore clauso, quieta lingua, uoce frenata; sed tamen <lb/>
            nihil agunt corporis opere, quod non prius dixerint in corde. <lb n="10"/>
            ac per hoc quoniam multa sunt peccata in interioribus dictis, <lb/>
            quae non sunt in exterioribus factis, nulla sunt autem in <lb/>
            exterioribus factis, quae non praecedant in interioribus dictis: <lb/>
            erit ab utrisque puritas innocentiae, si circum interiora labia <lb/>
            ponatur ostium continentiae.. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Propter quod etiam ipse ore proprio dominus ait: mundate <lb/>
            quae intus sunt, et quae foris sunt munda <lb/>
            erunt. itemque alio loco cum iudaeorum stultiloquia refutaret, <lb/>
            quia calumniabantur discipulis eius non lotis manibus manducantibus, <lb/>
            non quod intrat in os, inquit, coinquinat <lb n="20"/>
            hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat <lb/>
            hominem. quae sententia si tota de ore corporis accipiatur, <lb/>
            absurda est. neque enim quem non coinquinat cibus, coinquinat <lb/>
            uomitus. cibus quippe in os intrat, uomitus ex ore <lb/>
            procedit. sed procul dubio priora uerba pertinent ad os carnis,

<note type="footnote">16 cf. Maith. 23, 26 20 Matth. 15, 11 </note>

<note type="footnote">2 qualibet] qua <hi rend="italic">MACh</hi> aliqua <hi rend="italic">C</hi> quod tamen] fecit tamen quod <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            3 esse sibi <hi rend="italic">C</hi> 4 sensibus absconditus <hi rend="italic">d</hi> 5 amisso <hi rend="italic">TMAChB</hi> 6 mouisset] <lb/>
            misisset <hi rend="italic">Ch</hi> 8 ominis <hi rend="italic">T</hi> omnes homines <hi rend="italic">C</hi> 10 nichil <lb/>
            <hi rend="italic">(semper fere</hi> ch) <hi rend="italic">CR</hi> in om. <hi rend="italic">C</hi> 11 quoniam <hi rend="italic">om. C</hi> 12 autem <lb/>
            <hi rend="italic">om. AChC</hi> 13 procedant <hi rend="italic">MX</hi> praecedunt <hi rend="italic">Ch</hi> in] de <hi rend="italic">DX</hi> exterioribus <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> 15 hostium <hi rend="italic">D</hi> 16 ait] dicit <hi rend="italic">C</hi> 19 calumpniabantur <hi rend="italic">DC</hi> <lb/>
            22 accipiatur (alt. a s. <hi rend="italic">I.) T</hi> 23 absurdyip (8. yqi <hi rend="italic">add</hi>. a) <hi rend="italic">T</hi> absurdissima<lb/>
             <hi rend="italic">DX</hi> inquinat <hi rend="italic">T</hi> quoinquinat <hi rend="italic">M</hi> quoinquinat <hi rend="italic">M</hi> 24 uomitus <lb/>
            autem ex <hi rend="italic">DX</hi> 25 priora] propria <hi rend="italic">ACh</hi> ad os carnis pertinent <lb/>
            <hi rend="italic">(hoc ordine in mg.) T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="144"/>
            ubi ait: non quod intrat in os, coinquinat hominem; <lb/>
            posteriora uero ad os cordis, ubi ait: sed quod procedit <lb/>
            ex ore, hoc coinquinat hominem. denique cum ab illo <lb/>
            apostolus Petrus ueluti parabolae huius expositionem exquireret, <lb/>
            ille respondit: adhuc et uos sine intellectu estis? <lb n="5"/>
            non intellegitis, quia omne quod in os intrat, in <lb/>
            uentrem uadit et in secessum emittitur? hic certe <lb/>
            in quod intrat cibus os carnis agnoscimus. in his uero, quae <lb/>
            adiungit, ut agnosceremus os cordis, non sequeretur nostri <lb/>
            tarditas cordis, nisi et cum tardis ambulare ueritas dignaretur. <lb n="10"/>
            ait enim: quae autem de ore procedunt, de corde <lb/>
            exeunt, tamquam diceret: cum audis de ore, de corde <lb/>
            intellege. utrumque dico; sed alterum ex altero expono. habet <lb/>
            os interius homo interior, et hoc discernit auris interior; de <lb/>
            hoc ore quae procedunt, de corde exeunt, et ea coinquinant <lb n="15"/>
            hominem. deinde iam relicti oris nomine, quod potest et de <lb/>
            corpore intellegi, apertius quid dicat ostendit. de corde enim <lb/>
            exeunt, inquit, cogitationes malae, homicidia, adulteria, <lb/>
            fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. <lb/>
            haec sunt quae coinquinant hominem. nihil est certe<lb n="20"/>
            istorum malorum, quae perpetrari etiam membris corporis <lb/>
            possunt, quod cogitatio non antecedat mala et coinquinet <lb/>
            hominem, etiamsi aliquid inpediat, ne subsequantur opera <lb/>
            flagitiosa et facinorosa membrorum. si enim potestas non

<note type="footnote">5 Matth. 15, 16. 17 11 Matth. 15, 18 17 Matth. 15, 19. 20 </note>

<note type="footnote"> 1 ait <hi rend="italic">om. C</hi> quoinquinat <hi rend="italic">M</hi> 2 posteriora-hominem <hi rend="italic">om. ACh</hi> <lb/>
            uero] autem <hi rend="italic">C</hi> 3 inquinat <hi rend="italic">B</hi> 4 expositionem uelut parabolae <lb/>
            huius <hi rend="italic">JIADChBCXBbà</hi> 5 ille <hi rend="italic">om. D</hi> responderet <hi rend="italic">C</hi> 6 os <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            7 hi <hi rend="italic">A</hi> 9 ut <hi rend="italic">om. B</hi> agnoscimus <hi rend="italic">R</hi> non] ne non <hi rend="italic">TMAChBC</hi> <lb/>
            10 nisi <hi rend="italic">semier</hi>. it. <hi rend="italic">Ch</hi> ueritas ambulare <hi rend="italic">DX</hi> 11 adhuc enim ait <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            enim <hi rend="italic">om. C</hi> procedunt de ore <hi rend="italic">MADChBCXBd</hi> 12 exennt-corde <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 13 utrum quae <hi rend="italic">M</hi> 15 quae <hi rend="italic">om. T ea]</hi> ea que <hi rend="italic">ACh</hi> <lb/>
            16 relicto <hi rend="italic">CBbd</hi> 17 enim <hi rend="italic">om. C</hi> 18 inquid <hi rend="italic">AChC</hi> 20 nichil <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">om. B</hi> 22 possunt (pos <hi rend="italic">add. tn</hi>. 2) <hi rend="italic">A</hi> sunt <hi rend="italic">M</hi> coinquinat ACh <lb/>
            23 non <hi rend="italic">C</hi> 24 et flagitiosa <hi rend="italic">MDX</hi> facinerosa <hi rend="italic">Bl</hi> sarcinerosa <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            enimj enim quia <hi rend="italic">DXbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="145"/>
            datur, uacat manus ab hominis interfectione, numquid ideo <lb/>
            mundum est ab scelere cor homicidae? aut si rem subripere <lb/>
            alienam non ut quis uult potest, numquid ideo in ipsa <lb/>
            uoluntate fur non est? aut si casta est, quam uult adulterare <lb/>
            non castus, ideo eam non est in corde moechatus? aut si <lb n="5"/>
            meretrix non inueniatur in fornice, ideo qui eam quaerit, non <lb/>
            fornicatur in mente? aut si cupienti per mendacium laedere <lb/>
            proximum tempus uel locus desit, ideo falsum testimonium <lb/>
            non ore interiore iam dixit? aut si quisquam homines timens <lb/>
            lingua carnis non audeat sonare blasphemiam, ideo non est <lb n="10"/>
            huius criminis reus, qui dicit in corde suo: non est deus? <lb/>
            ita cetera mala facta hominum, quae nullus agit corporis <lb/>
            motus, quae nescit ullus corporis sensus, reos suos occultos <lb/>
            habent, quos etiam solus inquinat in cogitatione consensus, <lb/>
            id est interioris uerbum malignum. in quod timens ille declinari <lb n="15"/>
            cor suum ostium continentiae circum labia oris huius <lb/>
            poni poscit a domino, quod contineat cor, ne diclinetur in <lb/>
            uerba maligna, contineat autem non sinendo cogitationem <lb/>
            procedere in consensionem; sic enim secundum praeceptum <lb/>
            apostolicum non regnat peccatum in nostro mortali corpore <lb n="20"/>
            neque exhibemus membra nostra arma iniquitatis <lb/>
            peccato. a quo praecepto inplendo alieni sunt utique, qui <lb/>
            ob hoc ad peccandum membra non mouent, quia potestas <lb/>
            nulla permittitur: quae si adsit, protinus ex membrorum uelut <lb/>
            armorum motibus, quis in eis intus regnet, ostendunt. proinde <lb n="25"/>
            quantum in ipsis est, membra sua exhibent arma iniquitatis

<note type="footnote">11 Ps. 13, 1 20 cf. Eoar. 6, 12. 13 </note>

<note type="footnote"/>

<note type="footnote">1 ab <hi rend="italic">8. l. T, A.2ChCd:</hi> ad <hi rend="italic">MAIDBXR</hi> interfectionem <hi rend="italic">MBBXR</hi> <lb/>
            ideo <hi rend="italic">om. ACh</hi> 2 ab scelere] abscedere <hi rend="italic">Ch</hi> 5 eam ideo <hi rend="italic">ACh</hi> eam <lb/>
            <hi rend="italic">om. C cord#e A</hi> mechatus <hi rend="italic">ADChC</hi> 6 fornicae <hi rend="italic">TBl</hi> 8 deest <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            10 non audeat lingna carnis <hi rend="italic">MADChBCXRd</hi> 11 huius <hi rend="italic">om. R</hi> 12 facta <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2 D</hi> nullus <hi rend="italic">8. 1. T om. D</hi> ait <hi rend="italic">TM</hi> 13 ullos <hi rend="italic">MB</hi> <lb/>
            15 interioris] oris interioris <hi rend="italic">d</hi> interioris hominis <hi rend="italic">DChC</hi> quo <hi rend="italic">MAChCD2</hi> <lb/>
            16 horis <hi rend="italic">C</hi> 17 qug <hi rend="italic">MACfxC</hi> 21 exhibebimus <hi rend="italic">DCh</hi> 22 utique <lb/>
            alieni eunt <hi rend="italic">MADChBCXRd</hi> 24 quae si adsit <hi rend="italic">in mg. T</hi> si. <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            assit <hi rend="italic">DC</hi> 25 intus <hi rend="italic">om. R</hi> 26 menbra <hi rend="italic">(sic plerumque) Ch</hi> </note>

<note type="footnote">XXXXI Aug. Sect. V para III. </note>

<note type="footnote"> 10 </note> <lb/>
             
<pb n="146"/>
            peccato, quia hoc uolunt, quod propterea non exhibent, quia <lb/>
            non possunt. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Ac per hoc illa, quae in genitalibus membris pudicitia <lb/>
            refrenatis solet maxime ac proprie continentia nominari, nulla <lb/>
            transgressione uiolatur, si superior continentia, de qua iam diu<lb n="5"/>
            loquimur, in corde seruetur. propterea dominus cum dixisset: <lb/>
            de corde enim exeunt cogitationes malae, deinde quid <lb/>
            pertineat ad cogitationes malas secutus adiunxit: homicidia, <lb/>
            adulteria et cetera. nec dixit omnia; sed quibusdam exempli <lb/>
            gratia nominatis et alia intellegenda commonuit. quorum nihil<lb n="10"/>
            est, quod fieri possit, si mala cogitatio non praecesserit, qua <lb/>
            intus instituitur quod foris agitur; et ex cordis ore procedens <lb/>
            iam coinquinat hominem, etiamsi nulla facultate permissa <lb/>
            foris per membra corporis non agatur. posito igitur ostio <lb/>
            continentiae in ore cordis, unde cuncta exeunt, quae coinquinant<lb n="15"/>
            hominem, si nil tale inde permittatur exire, sequitur <lb/>
            munditia, qua possit iam gaudere conscientia, quamuis nondum <lb/>
            sit illa perfectio, ubi non luctabitur cum uitio continentia. <lb/>
            nunc autem quamdiu caro concupiscit aduersus spiritum <lb/>
            et spiritus aduersus carnem, sat est nobis non consentire M <lb n="20"/>
            malis, quae sentimus in nobis. cum autem fit ista consensio, <lb/>
            tunc exit ex ore cordis quod coinquinat hominem. cum uero <lb/>
            per continentiam consensio non tenetur, malum concupiscentiae <lb/>
            carnalis, contra quod pugnat concupiscentia spiritalis, nocere <lb/>
            non sinitur. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>