Sane potest monere, quomodo Iohannes dicat non in Galilaea, sed iuxta Iordanen primo Andream secutum fuisse dominum cum alio, cuius nomen tacetur, deinde Petrum ab illo nomen accepisse, tertio Philippum uocatum, ut eum sequeretur. ceteri autem tres euangelistae de piscatione uocatos eos dicunt satis inter se conuenienter, maxime Mattheus et Marcus. nam Lucas Andream non nominat, qui tamen intellegitur in ea naui fuisse secundum Matthei et Marci narrationem, qui breuiter hoc perstringunt, quemadmodum gestum sit, quod Lucas apertius explicauit commemorans ibi etiam miraculum super captura piscium et quod ex ipsa naui dominus prius fuerit locutus ad turbas. hoc etiam uidetur distare quod tantum Petro a domino dictum commemorat ex hoc iam homines eris capiens, quod illi ambobus fratribus dictum esse narrarunt. sed potuit utique prius hoc Petro dici, cum 4 cf. Marc. 16-31 9 cf. Ioh. 1, 35-44 13 cf. Matth. 4, 18; cf. Marc. 1, 16 15 cf. Luc. o, 1-11 21 Luc. 5, 10 2 langnrem T1, langorem \'PC 2 illam BRTD CP ONMQ pgr, eum cet. 4 quae] quam AEILU 5 circairet B F HAEL, iret 0 6 socro CP, aocrus Q 8 uocaaeret (ue s. I.) C, uocauerit P 9 iohannis ClP galileam CP 10 iordanen VF ONQ H, iordannen CP, iordannem B, iordanem cet . primum CPV sequitum Bl, sequutum B1 ON foisse BRT, esse cet., edd . 18 de piscationem Bl nocatos (om . eos) HÃELSU, eos uocatoa CPY 14 dicant E2 Yn M - conuenientes EPU1 T 16 narrationibus CP 17 quemammodum B ON ait] sic Bl 18 explicuit BT commemorant sibi AelLU 19 capturam BT ClP ex om. B, de 8. l. B3 22 heminis EL illi] add . scilicet matth. et marcus rael 23 narrauerunt CP, narrant p dici] dictum esse r de capta ingenti multitudine piscium miraretur, quod Lucas insinuauit, et ambobus postea, quod illi duo commemorauerunt. illud ergo quod de Iohanne diximus diligenter considerandum est; non enim parua repugnantia putari potest, cum et locorum plurimum intersit et temporis et ipsius uocationis. nam si iuxta Iordanen, antequam Iesus isset in Galilaeam, ad testimonium Iohannis baptistae secuti sunt eum duo, quorum erat unus Andreas, qui fratrem suum Simonem continuo ad- . duxit ad legum, quando et nomen ut Petrus uocaretur accepit, quomodo ab aliis euangelistis dicitur, quod eos in Galilaea piscantes inuenerit adque ad discipulatum uocauerit, nisi quia intellegendum est non sic eos uidisse tunc dominum iuxta Iordanen, ut ei iam inseparabiliter cohaererent, sed tantum cognouisse quis esset eumque miratos ad propria remeasse? Nam et in Cana Galilaeae cum fecisset de aqua uinum, dicit idem Iohannes, quod crediderint in eum discipuli eius. quod ita narrat: et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi. uocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. qui utique si tunc in eum crediderunt, sicut paulo post dicit, nondum erant discipuli, cum ad nuptias uocati sunt. sed illo more locutionis hoc dictum est, quo loquimur, cum dicimus 17 ♦Ioh. 2, 1 et 2 2 insinuat r 4 parum r. p. possnnt r 5 et ante ippius om. JRD r 6 iordanen YF ON, iordannen CP, iordannem B, -8*nem Et -anem cet . issit C1P, esset B p galilea L p 8 symonem T CPV N AES p 9 iesum] dum N 11 ad] nt Bl 12 uidiBset B tunc otn . Q 13 iordanen PYF ONQ AEU, iordannen C, iordannem B, iordanem cet . ei iam] etiam HAELSU r inhererent Q 14 cognouissesi B miratus CP, mirato sed L propriam B 15 et om. E1 p cana Hl m, channes Bl, chana B2TD V M2Q U yx edd. praet. m, chanaan R M\'; canan H2.A2, cana. F, om. AXELS galilea. (eras . e) E, galilea S 16 crediderunt p r 17 tertia T L gv 18 cana JlIA m, canan F R2Al, chana TD Y М2Q x edd. praet. m, chanan (n fiR. eras. BE) B CP ONM1 ELS, chanaan B 19 est om. BlBD nunptias B 20 qui] quia CP, quod H 22 quo] quod B ClP HA2E\'L, qui Ml loquitur Bl apostolum Paulum in Tarso Ciliciae natum, neque enim tunc iam erat apostolus. ita discipulos Christi inuitatos ad nuptias cum audimus, non iam discipulos, sed qui futuri erant discipuli intellegere debemus. iam enim utique discipuli Christi erant, quando ista narrata adque conscripta sunt, et ideo sic de illis locutus est temporum praeteritorum narrator. Quod autem dicit idem Iohannes: post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus, incertum est, utrum iam illi adhaeserant etiam Petrus et Andreas et filii Zebedaei. Mattheus enim primo narrat, quod uenerit et habitauerit in Capharnaum, et postea, quod eos de nauibus piscantes uocauerit, iste autem, quod cum illo Capharnaum uenerint discipuli eius. an forte Mattheus quod praetermiserat recapitulauit, quia non ait ipse (post hoc ambulans iuxta mare Galilaeae uidit duos fratres\', sed sine ulla consequentis temporis differentia: ambulans autem, inquit, iuxta mare Galilaeae uidit duos fratres, et cetera? proinde fieri potest, ut postea narrauerit non quod postea factum erat, sed quod prius praetermiserat, ut cum illo intellegantur uenisse Capharnaum, quo Iohannes dicit et ipsum et matrem et discipulos eius uenisse. an potius alii discipuli fuerunt, sicut eum iam Philippus sequebatur, quem sic 1 cf. Act. 22, 3 7 Ioh. 2, 12 II cf. Matth. 4, 18; 19 17 *Matth. 4, 18 1 tharso RTD CPF ONQ H p g cilicia (-tia N) R CPF ONtQ AESU v g, litia L 2 nunptias B 3 audi**mus (eras . ui) N, audinimus g 5 narrat ElL utque Bl 6 narratur ClP, narratione r 7 iohannis CP hęc a 8 cafarnaum F 0 AL fratres (om . eius) Jtl 9 mansit r 10 adeserant B H1, adhaeeerunt 01 etiam om. AlU y, iam A2E2L. *** Et 12 cafamaum CPF 0 L 13 cafamaum F ON, in cafamaum CP 16 sed sine-fratres om. B 18 iuxta] iesus iuxta V v uidit] et uidit RT 20 factum fuerat Q 21 cafarnaum CPF N quo] quod BRTD P1V OMl HAelL iohannis CP 22 et ante matrem] e B, et 8. I. A matrem] add . eius AELU oq an] aut N1 potins] post p 23 fuerint B . uocauerat, ut diceret ei: sequere me? quo enim ordine uocati. sint omnes duodecim apostoli, in euangelistarum narrationibus non apparet, quando quidem non tantum ordo uocationis, sed nec ipsa uocatio commemorata est omnium, sed tantum Philippi et Petri et Andreae et filiorum Zebedaei et Matthei publicani, qui etiam Leui uocabatur. singillatim tamen ab eo nomen et primus et solus Petrus accepit. nam filios Zebedaei non singillatim, sed simul ambos appellauit filios tonitrui. Sane animaduertendum est, quod scriptura euangelica et apostolica non solos illos duodecim appellat discipulos eius, sed omnes qui in eum credentes magisterio eius ad regnum caelorum erudiebantur. ex quorum multitudine elegit duodecim, quos et apostolos nominauit, sicut Lucas commemorat. ipse quippe paulo post ait: et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis. non utique diceret turbam discipulorum homines duodecim. aliis quoque scripturarum locis hoc euidenter apparet discipulos eius omnes appellatos qui ab eo discerent quod ad aeternam uitam pertineret. Quaeri autem potest, quomodo binos uocauerit de nauiculis piscatores, primo Petrum et Andream, deinde progressus paululum alios duos filios Zebedaei, sicut narrat Mattheus et Marcus, cum Lucas dicat ambas eorum nauiculas impletas magna illa captura piscium sociosque Petri commemoret Iacobum et Iohannem filios Zebedaei uocatos ad adiuuandum, 1 Ioh. 1, 44 4 cf. Matth. 4, 18-22; 9, 9; Marc. 1, 16-20 2, 14; Luc. 5, 1—11; Ioh. 1, 35—44 7 cf. Ioh. 1, 43 8 cf. Marc. 3, 17 13 cf. Luc. 6, 13—16 14 Luc. 6, 17 _2 sunt TD NM p r omnis ClP 5 et pr. om. V M publicani om. RT r 7 accipit CP 8 sed om. GIP appellabit (apell. EI EL tonitrus M 9 et om. R et-appellat in ras. N 10 solos C\'P c4, solum MQ AXEL y* rael 11 magister*io (eras . t) B 14 post ait] posuit AexLUy post posuit E2 oqf discendens H, deecendentibus Q 17 discipulorom] add . eius EL ay 20 uinos B 21 primum g petro CP andr§an C 22 paulum RI, paulolum CP zebedaei filios CP narrat BRTD H, narrant cet., edd . 25 iohannen CP adiubandum BQ cura retia extrahere plena non possent, simulque miratos tantam multitudinem piscium, quae capta erat, et cum Petro tantum dixisset: noli timere, ex hoc iam homines eris capiens, simul eum tamen subductis ad terram nauibus secutos fuisse. unde intellegendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, nec tunc eos a domino uocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum, quod homines esset capturus. quod non ita dictum est, quasi iam pisces numquam esset capturus; nam et post resurrectionem domini legimus eos esse piscatos. dictum est ergo, quod deinceps capturus esset homines; non dictum est, quod iam non esset capturus pisces. unde datur locus intellegere eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Mattheus et Marcus narrant, quando eos binos uocauit et ipse iussit. ut eum sequerentur, primo duobus Petro et Andreae, deinde aliis duobus filiis Zebedaei. tunc enim non subductis ad terram nauibus tamquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tamquam uocantem ac iubentem, ut sequerentur..