<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="30" unit="altchapter"/>  Proinde quidam Lucanus magnus eorum in carmine declamator, <lb/>
            credo et ipse diu quaerens siue per suas cogitationes <lb n="5"/>
            siue per suorum libros, quisnam esset Iudaeorum deus, et, <lb/>
            quia non pie quaerebat, non inueniens, maluit tamen incertum <lb/>
            deum, quem non inueniebat, quam nullum deum dicere, cuius <lb/>
            tam magna documenta sentiebat. ait enim: <lb/>
            et dedita sacris<lb n="10"/>
            incerti Iudaea dei. <lb/>
            et nondum deus iste sanctus et uerus deus Israhel, nondum <lb/>
            per Christi nomen tanta in omnibus gentibus fecerat, quanta <lb/>
            usque in hodiernum diem post Lucani tempora consecuta sunt. <lb/>
            nunc uero quis tam durus non flectatur? quis tam torpidus<lb n="15"/>
            non ignescat, cum impletur quod scriptum est, quia non est <lb/>
            qui se abscondat a calore eius? quando iam clarissima <lb/>
            luce manifestantur quae in eodem psalmo, unde uersiculum <lb/>
            istum commemoraui, tanto ante praedicta sunt? caelorum <lb/>
            enim nomine apostoli Christi significati sunt, quod in eis<lb n="20"/>
            deus praesideret, ut euangelium nuntiarent. iam ergo caeli <lb/>
            enarrauerunt gloriam dei, et opera manuum eius adnuntiauit

<note type="footnote"> 10 Lucan. 2, 592 aq. 16 Ps. 18, 7 21 cf. Ps. 18, 1-7 </note>

<note type="footnote"> 2 liquideque <hi rend="italic">02MQ r</hi> inueniant <hi rend="italic">A&amp;LU</hi> donec eum inueniant <lb/>
            <hi rend="italic">om. L</hi> 4 quidem lucanus <hi rend="italic">H,</hi> luc. quidem <hi rend="italic">r</hi> eorum magnus <hi rend="italic">Y g</hi> <lb/>
            declarator <hi rend="italic">CP,</hi> declamator (-clamator i ras.) <hi rend="italic">0</hi> 7 tamen om. <hi rend="italic">RT</hi> <lb/>
            incertum (deum <hi rend="italic">om.) BT</hi> 8 cuius] quia eius (a <hi rend="italic">del,) H,</hi> qui eius <hi rend="italic">AELU</hi> <lb/>
            9 ait] at <hi rend="italic">AelL</hi> 10 dedit <hi rend="italic">ElLS</hi> 12 nondumj ∗∗∗ <hi rend="italic">(eras</hi>. non) <hi rend="italic">B</hi> 13 per <lb/>
            christi n. t. i. o. g. f. q. usque <hi rend="italic">om. Bl</hi> omn.] hominibua T2 gentibus <lb/>
            <hi rend="italic">om. BT</hi> 14 usque <hi rend="italic">om. RT</hi> diem <hi rend="italic">om. Bl</hi> consequata Bl 15 quis <lb/>
            tam] quisquam <hi rend="italic">C\'P</hi> turpidus (b 8. p <hi rend="italic">(P) CPFQ,</hi> tepidus <hi rend="italic">Y</hi> <foreign xml:lang="grc">πψω</foreign> <lb/>
            <hi rend="italic">pael</hi> 16 ignuscat Cl, ignoscat <hi rend="italic">PFl,</hi> agnoscat <hi rend="italic">DC2Q</hi>. igniscatg 17 iam <lb/>
            <hi rend="italic">om. CP</hi> 18 manifesta Fl psalmo (p 8. <hi rend="italic">I.) B</hi> 19 praedicata <hi rend="italic">BlQ</hi> <lb/>
            21 ut] et <hi rend="italic">BT, om. 01</hi> nuntiarent <hi rend="italic">BtBTD,</hi> adnuntiarent <hi rend="italic">cet., edd</hi>. <lb/>
            22 narrau. <hi rend="italic">L</hi> manum <hi rend="italic">Bl, cf. supra 43, 13</hi> annunciat <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="47"/>
            firmamentum. dies diei eructuauit uerbum, et nox nocti adnuntiauit <lb/>
            scientiam. iam non sunt loquellae neque sermones, <lb/>
            quorum non audiantur uoces eorum. iam in omnem terram <lb/>
            exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. iam <lb/>
            in sole, hoc est in manifestatione, posuit tabernaculum suum, <lb n="5"/>
            quod est ecclesia ipsius, quia, ut hoc faceret, ipse, sicut ibi <lb/>
            sequitur, tamquam sponsus processit de thalamo suo, id est: <lb/>
            coniugatum uerbum carni humanae processit de utero uirginali, <lb/>
            iam exultauit ut gigans et cucurrit uiam, iam a summo caeli <lb/>
            facta est egressio eius et recursus eius usque ad summum <lb n="10"/>
            caeli. et ideo rectissime sequitur uersus, quem paulo ante <lb/>
            commemoraui: et non est qui se abscondat a calore <lb/>
            eius. et adhuc isti fragiles contradictiunculas garrientes <lb/>
            eligunt isto igne sicut stipula in cinerem uerti quam sicut <lb/>
            aurum a sorde purgari, cum et deorum falsorum iam fallacia <lb n="15"/>
            monumenta frustrata sint et illius incerti dei ueracia promissa <lb/>
            certa iam facta sint! 
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="31" unit="altchapter"/> Desinant ergo dicere mali laudatores Christi, qui nolunt   <lb/>
            esse Christiani, quod Christus non docuerit deos eorum deseri <lb/>
            et simulacra confringi. deus enim Israhel, de quo praedictum

<note type="footnote"> 1 cf. en. in ps. 18, II 6; Eus. eclog. proph. 2, 10 12 Ps. 18, 7 <lb/>
            14 cf. Esai. 47, 14 15 cf. Prou. 17, 3; Sap. 3, 6; Eccli. 2, 5 20 cf. <lb/>
            Deut. 7, 6; Esai. 54, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 eructuat <hi rend="italic">CP,</hi> eructauit <hi rend="italic">T ONM1</hi> y* <hi rend="italic">gr aelm,</hi> eructat w <hi rend="italic">p v</hi> adnuntiauit] <lb/>
            indicauit x, indicat <hi rend="italic">p</hi> p 2 loquille <hi rend="italic">ClP</hi> 4 eziuit <hi rend="italic">edd</hi>. <lb/>
            6 quod est ecclesia] hoc est ecclesiam (ccl. <hi rend="italic">C) CPV</hi> 7 talamo <hi rend="italic">Bl</hi> <lb/>
            9 gigans <hi rend="italic">BRr CPF* ONlMQ HlAWL</hi> (gyg. <hi rend="italic">C,</hi> n <hi rend="italic">eras. FN, exp. HE,<lb/>
             del. A),</hi> gigas <hi rend="italic">cd</hi>. et currit <hi rend="italic">Al,</hi> ad currendam <hi rend="italic">Hlv</hi> 10 egressio <lb/>
            eius facta est <hi rend="italic">V</hi> facta est] <hi rend="italic">om. RTD v,</hi> factus est <hi rend="italic">B</hi> eius pr. J <lb/>
            <hi rend="italic">om. CP</hi> 11 caeli] eius <hi rend="italic">rv</hi> -14 eligont] <hi rend="italic">add</hi>. magis <hi rend="italic">rael</hi> igne] <lb/>
            in genesi <hi rend="italic">A1E1L</hi> istipulam <hi rend="italic">B</hi> 15 cum] quam <hi rend="italic">BlClP,</hi> quom <hi rend="italic">C2,</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">p</hi> iam] tam <hi rend="italic">CPV p</hi> fallatia <hi rend="italic">CPN1,</hi> falacia (-tia JEP) <hi rend="italic">ElL,</hi> <lb/>
            falsa <hi rend="italic">B</hi> 16 munumenta <hi rend="italic">EI,</hi> monim. E2 y, munim. <hi rend="italic">p a,</hi> molimenta r <lb/>
            sunt r neracia <hi rend="italic">om. CF p</hi> 17 certa iam] certata (ta <hi rend="italic">alt. exp. C,</hi> <lb/>
            erat. <hi rend="italic">P) CP,</hi> certa <hi rend="italic">V,</hi> iam <hi rend="italic">r</hi> sunt r 18 designant <hi rend="italic">BlL</hi> ergo <lb/>
            <hi rend="italic">om. Cl</hi> 19 deaeri] desiere <hi rend="italic">ClP</hi> 20 simulacra <hi rend="italic">om. R</hi> fringi 01 </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="48"/>
            est quod deus uniuersae terrae uocabitur, et deus uniuersae <lb/>
            terrae iam uocatur, hoc per prophetas futurum praedixit, hoc <lb/>
            per Christum congruo tempore impleuit. certe enim si iam <lb/>
            deus Israhel deus uniuersae terrae uocatur, necesse est, ut <lb/>
            fiat, quod iussit, quando qui iussit innotuit. quia uero per<lb n="5"/>
            Christum et iri Christo innotuit, ut ecclesia eius per orbem <lb/>
            diffunderetur et per ipsam deus Israhel uniuersae terrae <lb/>
            uocaretur, paulo superius aput eundem prophetam legant <lb/>
            qui uolunt, immo et a me commemoretur. neque enim ita <lb/>
            longum est, ut oporteat praetermitti. dicuntur enim multa de<lb n="10"/>
            praesentia et humilitate et passione Christi et corpore eius. <lb/>
            cui caput est, id est ecclesia eius, cum appellatur tamquam <lb/>
            sterilis, quae non pariebat. per multos enim annos ecclesia. <lb/>
            quae futura erat in omnibus gentibus in filiis suis, hoc est <lb/>
            in sanctis suis, non apparuit nondum Christo adnuntiato per<lb n="15"/>
            euangelistas eis, quibus non est adnuntiatus per prophetas, et <lb/>
            dicitur plures filios desertae futuros quam eius, quae habet <lb/>
            uirum, cum uiri nomine significata est lex uel rex, quem. <lb/>
            accepit primus populus Israhel, nec acceperant gentes legem <lb/>
            eo tempore, quo propheta loquebatur, neque rex Christianorum<lb n="20"/>
            apparuerat adhuc, ei quibus tamen gentibus longe fertilior et <lb/>
            numerosior sanctorum multitudo prouenit. ita ergo dicit Esaias

<note type="footnote"> 11 cf. Esai. 54, 1; Gal. 4, 27 14 cf. Cypr. test. 1, 20 17 cf. <lb/>
            Esai. 54, 1 22 cf. Cypr. test. 1, 23 </note>

<note type="footnote"> 2 futurum] nenturum <hi rend="italic">V</hi> 3 implebit <hi rend="italic">B</hi> iam] idem <hi rend="italic">D r</hi> 4 est <lb/>
            <hi rend="italic">-8. l. E</hi> r 5 qui] que <hi rend="italic">ElL,</hi> quod <hi rend="italic">AU</hi> 6 christo] christum <hi rend="italic">PF p</hi> <lb/>
            horbem <hi rend="italic">Bl</hi> 7 disfunderetur <hi rend="italic">B</hi> 9 et] etiam <hi rend="italic">g</hi> a <hi rend="italic">eras. A</hi> me <lb/>
            <hi rend="italic">om. dEL</hi> a me <hi rend="italic">om. g,</hi> ab illis <hi rend="italic">E2,</hi> ab illo <hi rend="italic">E3</hi> commemorentur <hi rend="italic">QE1 y g</hi> <lb/>
            enim <hi rend="italic">om. AEL</hi> y 10 de] et de <hi rend="italic">g</hi> 12 cui] cuius 02 ecclesia <hi rend="italic">BlF,</hi> <lb/>
            declesia <hi rend="italic">01,</hi> de ecclesia <hi rend="italic">cet., edd.,</hi> cum] quam <hi rend="italic">Bl</hi> 15 christus <hi rend="italic">CP</hi> <lb/>
            adnuntiato p. e. e. q. n. est <hi rend="italic">om. CPF1</hi> 16 adnuntiatus] <hi rend="italic">add</hi>. est <lb/>
            <hi rend="italic">s. I. C2</hi> 17 filias d. futuras <hi rend="italic">Y</hi> futurus <hi rend="italic">ClP</hi> quam (a 8. <hi rend="italic">I.) B</hi> <lb/>
            18 cum] cuius <hi rend="italic">pram</hi> 19 <hi rend="italic">acceperunt Bl g</hi> 20 eo tempore legem <lb/>
            (-ge <hi rend="italic">ClP) CPV</hi> quod <hi rend="italic">Bl AlExL propbetae loquebantur rae neque] <lb/>
            add</hi>. enim <hi rend="italic">Y</hi> 21 apparuit OQ <hi rend="italic">HAEL</hi> 7 adhuc] <hi rend="italic">add</hi>. gentibus <hi rend="italic">ONMQ <lb/>
            H raelm</hi> 22 numerosior] nuerior <hi rend="italic">BI,</hi> uberior <hi rend="italic">BTD</hi> ita] ideo <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="49"/>
            incipiens ab humilitate Christi et se postea conuertens ad <lb/>
            adloquendam ecclesiam usque ad eum uersum, quem commemorauimus, <lb/>
            ubi ait: et qui eruit te ipse deus Israhel <lb/>
            uniuersae terrae uocabitur:
</p><p>"Ecce, inquit, in intellectu erit puer meus et exaltabitur <lb n="5"/>
            et honorificabitur uehementer. "quomodo <lb/>
            multi mirabuntur super te, sic tamen et inhonesta <lb/>
            uidebitur ab hominibus species tua et honor tuus <lb/>
            ab hominibus. "ita enim mirabuntur gentes multae <lb/>
            super eum et continebunt reges os suum, quoniam <lb n="10"/>
            quibus non est nuntiatum de illo uidebunt et qui <lb/>
            non audierunt intellegent. 
</p><p>\'Domine, quis credidit auditui nostro? et bracchium <lb/>
            domini cui reuelatum est? \'nuntiauimus <lb/>
            coram illo ut puer, ut radix in terra sitienti; non <lb n="15"/>
            est species illi neque honor. et uidimus illum, et <lb/>
            non habuit speciem neque decorem; \'sed uultus <lb/>
            eius abiectus et deformis positio eius ab omnibus <lb/>
            hominibus. homo in plaga et qui sciat ferre infirmitates, <lb/>
            propter quod et auertit se facies eius, <lb n="20"/>
            iniuriata est nec magni aestimata est. 
</p><p>*Hic infirmitates nostras portat et pro nobis in <lb/>
            doloribus est. et nos existimauimus illum in

<note type="footnote">1 cf. Ens. eclog. proph. 4, 27 3 *Esai. 54, 5 5 *Esai. 52. <lb/>
            13-15; cf. de ciu. d. 18, 29 13 *Esai. 53, 1-12 28 cf. Matth. 8, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 ad <hi rend="italic">ClP</hi> ab hnmilitatem <hi rend="italic">F,</hi> ab humanitate <hi rend="italic">ael</hi> ad <hi rend="italic">om. AEIL</hi> <lb/>
            2 loquendam <hi rend="italic">F</hi> 3 ipse] ipse est <hi rend="italic">Q</hi> 5 in intellectu erit <hi rend="italic">BRTD <lb/>
            2PMQ</hi> HS2 X <hi rend="italic">graelm,</hi> intellectum erit <hi rend="italic">ClPO a,</hi> intellectu erit <hi rend="italic">VNl<lb/>
             AELS1</hi> <foreign xml:lang="grc">ϒω</foreign>, intellectam intellegit <hi rend="italic">F,</hi> intellectum intelliget <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign> <hi rend="italic">p,</hi> intelleget <lb/>
            C (ouvaaet) 7 inhonestam <hi rend="italic">CP</hi> 8. <hi rend="italic">hominibus pr.]</hi> omnibus <lb/>
            <hi rend="italic">FN1, <foreign xml:lang="grc">χψω</foreign> praelm</hi> tuus <hi rend="italic">om. e I</hi> 11 illo] eo <hi rend="italic">g</hi> uiderant <lb/>
            <hi rend="italic">H</hi> 13 credit <hi rend="italic">H</hi> 14 rebellatum <hi rend="italic">Bl</hi> nuntiabimus <hi rend="italic">B</hi> 15 ut <lb/>
            alt.] et <hi rend="italic">V AELU g</hi> 18 omnibus <hi rend="italic">om. RT HAEL T g,</hi> »omnibus <hi rend="italic">(eras</hi>. <lb/>
            h) <hi rend="italic">F,</hi> hominibus <hi rend="italic">Q</hi> 19 plaga] flagella <hi rend="italic">HAELU a-f ae</hi> quis (a <hi rend="italic">eras. <lb/>
             A, exp. E) AEL g</hi> 20 et <hi rend="italic">om. p</hi> 21 magna <hi rend="italic">Nl,</hi> magis <hi rend="italic">p</hi> etistinata <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> est <hi rend="italic">om. Y</hi> 22 inflrmitatis 01 23 aestimauimus (-bimus <hi rend="italic">D) <lb/>
            STD r</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXIII Auf. Sect. III para 4. </note>

<note type="footnote"> 4 </note> <lb/>
             
<pb n="50"/>
            doloribus esse et in plaga et in poena. ipse autem <lb/>
            uulneratus est propter peccata nostra et infirmatus <lb/>
            est propter iniquitates nostras. eruditio <lb/>
            pacis nostrae in eum, liuore eius sanati sumus. <lb/>
            "omnes ut oues errauimus et dominus tradidit<lb n="5"/>
            ilium pro peccatis nostris. et ipse quoniam male <lb/>
            tractatus est, non aperuit os; ut ouis ad immolandum <lb/>
            ductus est, et ut agnus ante eum qui se <lb/>
            tonderet fuit sine uoce, sic non aperuit os suum. 
</p><p>In humilitate sublatum est iudicium eius. generationem<lb n="10"/>
            eius quis enarrabit? quoniam tolletur <lb/>
            de terra uita eius. ab iniquitatibus populi mei <lb/>
            ductus est ad mortem. sepulturam ergo malos propter <lb/>
            sepulturam eius et diuites propter mortem eius, <lb/>
            ob hoc quod iniquitatem non fecerit nec dolum in<lb n="15"/>
            ore suo. dominus uult purgare illum de plaga. si <lb/>
            dederitis uos ob delicta uestra animam uestram, <lb/>
            uidebitis semen longissimae uitae. et uult dominus <lb/>
            auferre a doloribus animam eius, "ostendere <lb/>
            illi lucem et figurare per sensum, iustificare<lb n="20"/>
            iustum bene seruientem pluribus, et peccata illorum <lb/>
            ipse sustinebit. "propterea ipse hereditabit <lb/>
            complures et fortium partietur spolia, propter <lb/>
            quod tradita est ad mortem anima eius et inter <lb/>
            iniquos aestimata est, et ipse peccata multorum <lb n="25"/>
            sustineuit et propter iniquitates eorum traditus est.

<note type="footnote"> 4 sancti <hi rend="italic">B</hi> 5 omnes] <hi rend="italic">CJdd</hi>. qui <hi rend="italic">HAEL</hi> y, <hi rend="italic">add</hi>. quasi <hi rend="italic">g</hi> errabimus <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 9 sum <hi rend="italic">B1</hi> 10 «blatum <hi rend="italic">Bl</hi> iudicium eius aublatam est <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            11 enarrauit <hi rend="italic">B Q HElL,</hi> ennarrauit <hi rend="italic">Ml,</hi> ennarrabit CP1 13 est <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            malus <hi rend="italic">B</hi> pro sepultura <hi rend="italic">RTD r</hi> 14 diuitem <hi rend="italic">B</hi> pro morte <hi rend="italic">JRTD <lb/>
            MQ r</hi> 15 fecerint <hi rend="italic">ElL</hi> in <hi rend="italic">om. CPVF1 HAEL</hi> y, <hi rend="italic">exp. B1</hi> 19 a <lb/>
            doloribua <hi rend="italic">om. CPF p</hi> eius] <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">p</hi> 20 ct <hi rend="italic">om. p</hi> iustificari <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 ipse <hi rend="italic">pr.] om. V,</hi> ille <hi rend="italic">p</hi> hereditauit <hi rend="italic">BMX</hi> 23 cumplurea <hi rend="italic">CXP,</hi> <lb/>
            cum pluribus <hi rend="italic">C2,</hi> plures <hi rend="italic">V</hi> patietur <hi rend="italic">01 AlEL</hi> 26 austineoit <hi rend="italic">Engelbrecht, <lb/>
            </hi> sustinebit <hi rend="italic">BlRTJD,</hi> sustenuit <hi rend="italic">ElL,</hi> sustinuit <hi rend="italic">cet., edd</hi>. iniqu. <lb/>
            eor.] peccata illorum <hi rend="italic">p</hi> </note> 
<pb n="51"/>
            
</p><p>\'Delectare sterilia, quae non paris, exsulta et <lb/>
            clama, quae non parturis, quoniam multi filii <lb/>
            desertae magis quam eius quae habet uirum. dixit <lb/>
            enim dominus. \'dilata locum tabernaculi tui et <lb/>
            aulas tuas confige; non est, quod parcas. porrige <lb n="5"/>
            longius funiculos et palos ualidos constitue. <lb/>
            etiam adque etiam in dextram adque sinistram <lb/>
            partem extende. semen enim tuum hereditabit <lb/>
            gentes, et ciuitates quae desertae erant inhabitabis. <lb/>
            non est, quod metuas, praeualebis enim, nec <lb n="10"/>
            erubescas, quod detestabilis fueris. confusionem <lb/>
            enim in perpetuum obliuisceris. ignominiae uiduitatis <lb/>
            tuae non eris memor, \'quoniam ego sum dominus <lb/>
            qui facio te, dominus nomen ei, et qui eruit <lb/>
            te ipse deus Israhel uniuersae terrae uocabitur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p>Quid contra hanc eaidentiam expressionemque rerum et   <lb/>
            praedictarum et impletarum dici potest? si de Christi diuinitate <lb/>
            discipulos eius putant esse mentitos, numquid de Christi <lb/>
            passione dubitabunt? resurrexisse non solent credere; at illa <lb/>
            omnia ab hominibus humana perpessum etiam libenter credunt, <lb n="20"/>
            quia hominem tantummodo credi uolunt. ille itaque <lb/>
            sicut ouis ad immolandum ductus, ille inter iniquos deputatus,

<note type="footnote"> 1 *Esai. 54, 1-5 21 cf. Esai. 53, 7 et Matth. 26, 63; Act. 8, 32 <lb/>
            et 33 22 cf. Esai. 53, 12 et Marc. 15, 28; Luc. 22, 37 </note>

<note type="footnote"> 1 dilatare C2, laetare <hi rend="italic">epiat. 105, 4, 15; de ciu. d. 18, 29; Cypr. test. 1, 20</hi> <lb/>
            isterilis <hi rend="italic">B,</hi> sterelis <hi rend="italic">C\'NHL</hi> pares <hi rend="italic">Cl</hi> exsulta <hi rend="italic">BR Q,</hi> exulta <hi rend="italic">T CF NM<lb/>
             HAEL,</hi> et exulta <hi rend="italic">0,</hi> exalta <hi rend="italic">r,</hi> erumpe <hi rend="italic">ep. 105</hi> 2 exclama <hi rend="italic">R</hi> quoniam]<lb/>
             quia <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χψω</foreign> edd. v (Gal. 4, 27)</hi> 3 habit 01 4 enim] antem <hi rend="italic">V</hi> deus <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            5 auleas tuas C2, aules <hi rend="italic">t. F1,</hi> clauos tuos <hi rend="italic">D* (cf. v), caulas</hi> tuas <hi rend="italic">a ael,</hi> <lb/>
            aalaeas t. <hi rend="italic">epist. 105,</hi> aulaearum tuarum <hi rend="italic">de ctu. d. 18, 29</hi> configo <hi rend="italic">CtP,</hi> <lb/>
            confringe <hi rend="italic">0</hi> 6 funioulus <hi rend="italic">Bl,</hi> f. tuos <hi rend="italic">g v</hi> et <hi rend="italic">om. p</hi> constituae <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            confirma <hi rend="italic">ep. 93,</hi> 9, 29; <hi rend="italic">105, 4, 15;</hi> conforta <hi rend="italic">de ciu. d. 18, 29;</hi> consolida <lb/>
            v 7 dexteram <hi rend="italic">CPV NQ edd</hi>. sinistram] in sin. <hi rend="italic">ONMQ <lb/>
            HE</hi> r <hi rend="italic">r,</hi> ad laeuam o (<foreign xml:lang="grc">εἰς</foreign> ta <foreign xml:lang="grc">άριιστερά</foreign> <hi rend="italic">Alex. Sin.)</hi> 8 hereditauit <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            10 nec] ne I 11 confusione. <hi rend="italic">M,</hi> -ne <hi rend="italic">AL</hi> 18 quia <hi rend="italic">CPF pg</hi> sum <lb/>
            OHi. m <hi rend="italic">15 iarahel] add. deus N2 rael 19 at om. RTD</hi> 20 etiam] <lb/>
            etiam cum <hi rend="italic">B2</hi> 22 oues <hi rend="italic">CPlElL</hi> </note>

<note type="footnote"> 4x </note> <lb/>
             
<pb n="52"/>
            ille uulneratus propter peccata nostra, cuius liuore sanati <lb/>
            sumus, cuius facies iniuriata. est nec magni aestimata, palmis <lb/>
            caesa et sputis inlita, cuius deformis in cruce positio, ille ab <lb/>
            iniquitatibus populi Israhel ductus ad mortem, ille qui non <lb/>
            habebat speciem neque decorem, quando colaphis percutiebatur, <lb n="5"/>
            quando spinis coronabatur, quando pendens inridebatur, ille <lb/>
            qui, sicut agnus coram tondente non habet uocem, sic non <lb/>
            aperuit os suum, cum ei diceretur ab insultantibus: prophetiza <lb/>
            nobis, Christe. nempe iam exaltatus est, iam <lb/>
            honorificatus est uehementer. nempe iam mirantur gentes<lb n="10"/>
            multae super eum. iam continuerunt reges os suum, quo aduersus <lb/>
            Christianos leges saeuissimas promulgabant. nempe <lb/>
            quibus non est nuntiatum de illo, iam uident, et qui non <lb/>
            audierunt, iam intellegunt. quoniam gentes, quibus non nuntiarunt <lb/>
            prophetae, magis ipsae uident, quam uera nuntiata<lb n="15"/>
            sint per prophetas. et qui non audierunt ipsum Esaiam loquentem, <lb/>
            iam in litteris eius, de quo ista sit locutus, intellegunt. <lb/>
            nam in ipsa gente Iudaeorum quis credidit auditui prophetarum, <lb/>
            aut bracchium domini, quod est ipse Christus, qui per <lb/>
            eos adnuntiabatur, cui reuelatum est, quando manibus suis ea <lb n="20"/>
            scelera in Christo admittebant, quae futura praedixerant prophetae <lb/>
            quos habebant? nempe iam hereditate possidet multos

<note type="footnote"> 1 cf. Esai. 53, 5 a et Rora. 4, 25; 1 Cor. 15, 3 cf. Esai. 53, <lb/>
            5b et Matth. 26, 67; Marc. 14, 65; Luc. 22, 63 et 64; I Petro 2, 22-24: <lb/>
            I Ioh. 3, 5 2 cf. Esai. 53, 3 et Marc. 9, 11; Ioh. 19,18 8 Matth. 28, 68; <lb/>
            cf. Marc. 14, 65; Lnc. 22, 64 9 cf. Esai. 52, 18-15 13 cf. Rom. 15, <lb/>
            16—21 18 cf. Esai. 53, 1 et Ioh. 12, 37 et 88; Bom. 10, 16 </note>

<note type="footnote"> 3 et <hi rend="italic">om. AEL r</hi> in crucis <hi rend="italic">ElL</hi> 5 ispeciem <hi rend="italic">B</hi> 7 tondentem <hi rend="italic">BlD Ml <lb/>
            habebat F2 p grael 9 exultatus ClP 11 continent p regis et legis C1</hi> <lb/>
            quo] quod <hi rend="italic">BD CPF1 ONl HAlEL,</hi> qui <hi rend="italic">U r aeI</hi> 12 promulgabant <lb/>
            <hi rend="italic">(n exp.) C</hi>. prouulgabant <hi rend="italic">ALU1</hi> 14 intellegent <hi rend="italic">BsRTD O1N1M A1E1L</hi> <lb/>
            quia <hi rend="italic">RTD</hi> nuntiarunt <hi rend="italic">B F ONQ,</hi> nuntiauerunt <hi rend="italic">cet.,</hi> annuntiauerunt <hi rend="italic">m</hi> <lb/>
            17 iam] tamen <hi rend="italic">Al</hi> de (om. quo) <hi rend="italic">A1E1L,</hi> unde <hi rend="italic">A2U,</hi> quid de <hi rend="italic">E1;</hi> <lb/>
            18 nam] nam et <hi rend="italic">D F* ONMQ edd</hi>. in <hi rend="italic">om. Bl</hi> 19 christus ipse F <lb/>
            <hi rend="italic">elm</hi> 22 hereditate] in hereditate <hi rend="italic">I</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="53"/>
            et fortium partitur spolia, cum ea quae diabolus et demones <lb/>
            possidebant per ecclesiarum suarum fabricas et quoslibet <lb/>
            necessarios usus illis expulsis proditisque distribuit. 
</p></div><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="32" unit="altchapter"/> Quid ergo ad haec dicunt peruersi laudatores Christi et   <lb/>
            Christianorum obtrectatores? numquid, ut ista per prophetas <lb n="5"/>
            tanto ante praedicerentur, Christus magicis artibus fecit aut <lb/>
            discipuli eius ista finxerunt? numquid, ut delectetur ecclesia <lb/>
            diffusa per gentes quondam sterilis, nunc in pluribus filiis <lb/>
            quam illa synagoga, quae legem siue regem tamquam uirum <lb/>
            acceperat, numquid, ut sic dilatet locum tabernaculi sui omnes <lb n="10"/>
            nationes et linguas occupans, ut longius, quam Romani imperii <lb/>
            iura tenduntur, usque in Persas et Indos aliasque barbaras <lb/>
            gentes funiculos porrigat, ut in dextram per ueros Christianos <lb/>
            et in sinistram per fictos Christianos in tam multis populis <lb/>
            nomen eius extendatur, ut semen eius herodite gentes, ut <lb n="15"/>
            ciuitates, quae a uero dei cultu et a uera religione desertae <lb/>
            fuerant, iam nunc inhabitet, ut non timuerit hominum minas <lb/>
            et furias, quando in sanguine martyrum tamquam honore purpureo <lb/>
            uestiebatur, ut praeualeret tam multis tamque uehementibus <lb/>
            et potentibus persecutoribus suis, ut non erubesceret <lb n="20"/>
            quod detestabilis fuerit, quando magnum erat crimen fieri uel <lb/>
            esse Christianum, ut confusionem in perpetuum obliuiscatur,

<note type="footnote"> 1 cf. Esai. 53, 12 2 cf. epiat. 47, 3; en. in ps. 80, n. 4 10 cf. <lb/>
            Esai. 54, 2 . </note>

<note type="footnote"> 1 eam quae B1, eo quem <hi rend="italic">HAE1,</hi> eos quos <hi rend="italic">E*</hi> y 2 suarum] <hi rend="italic">add</hi>. et <lb/>
            <hi rend="italic">Bl</hi> fabricas et] fabricaret Nl, fabricas ad N*, fabricasset <hi rend="italic">0</hi> 8 per- <lb/>
            <hi rend="italic">ditisque p 4 hoc rae dicant p</hi> praeuersi Cl 6 praedicarentur <lb/>
            <hi rend="italic">D CP p</hi> magis <hi rend="italic">EXL</hi> 7 eius <hi rend="italic">om. p</hi> numquid <hi rend="italic">om. p,</hi> numquit <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            dilectetur <hi rend="italic">L,</hi> dilatetur <hi rend="italic">(PPVF</hi> <foreign xml:lang="grc">χψ</foreign> <hi rend="italic">pgrael</hi> 9 Biue regem] uel prophetam <lb/>
            <hi rend="italic">AEL</hi> 10 acciperat <hi rend="italic">C\'lp</hi> dilataret X <hi rend="italic">rael</hi> 11 nationis <hi rend="italic">01</hi> <lb/>
            13 dext*ram P, dexteram <hi rend="italic">pgaelm,</hi> dextra <hi rend="italic">HAEL r</hi> 14 sinistra <hi rend="italic">Clp <lb/>
            HAEL</hi> r per <hi rend="italic">finctos AlElL,</hi> perfectos <hi rend="italic">SlTNl</hi> 15 simen 01 hereditent <lb/>
            g. et ciuitates Q 16 ciuitatis Cl 17 timeret <hi rend="italic">p</hi> hominus <lb/>
            <hi rend="italic">A1E1L1</hi> hominis <hi rend="italic">A2U</hi> 18 sanguinem <hi rend="italic">Ml HElL</hi> 20 erubiscerit <hi rend="italic">C1P,<lb/>
             eruberet A1E1L</hi> 21 uelle esse <hi rend="italic">B1</hi> 22 confusione <hi rend="italic">AE1L</hi> in <lb/>
            pertaum <hi rend="italic">B,</hi> imperpctuum <hi rend="italic">p g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="54"/>
            quia, ubi abundauerat peccatum, superabundauit gratia, ut <lb/>
            ignominiae uiduitatis suae memor non sit, quia paululum <lb/>
            derelicta et obprobriis obiecta tam eminenti gloria reflorescit? <lb/>
            numquid postremo, ut dominus, qui fecit eam et a dominatu <lb/>
            diaboli et demonum eruit eam, ipse deus Israhel uniuersae<lb n="5"/>
            terrae iam uocetur, discipuli Christi finxerunt, quod prophetae, <lb/>
            quorum libri nunc in manibus inimicorum Christi habentur, <lb/>
            tam longe ante quam Christus filius hominis fieret praedixerunt?- <lb/>
            </p></div><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p>  Hinc ergo intellegant, quod ne tardissimis quidem adque<lb n="10"/>
            obtunsissimis obscurum dubiumue relinquitur, hinc, inquam, <lb/>
            intellegant Christi peruersi laudatores et christianae religionis <lb/>
            exsecratores etiam Christi discipulos contra deos eorum ea <lb/>
            didicisse adque docuisse quae doctrina continet Christi, quia <lb/>
            deus Israhel, qui haec omnia, quae isti colere uolunt, abominanda<lb n="15"/>
            adque euertenda in libris prophetarum praecepisse inuenitur, <lb/>
            ipse deus uniuersae terrae, sicut tanto ante promisit, <lb/>
            per Christum et Christi ecclesiam iam uocatur. si enim <lb/>
            Christum mira dementia suspicantur deos eorum coluisse ac <lb/>
            per hos eum tanta potuisse, numquid et deus Israhel deos <lb n="20"/>
            eorum coluit, qui de se per omnes gentes colendo et de illis <lb/>
            abominandis adque euertendis per Christum quod promisit

<note type="footnote"> 1 cf. Rom. 5, 20 17 cf. Esai. 54, 5 21 cf. Deut. 7, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 habnndauerat <hi rend="italic">CPV OQ H,</hi> -uerit <hi rend="italic">N,</hi> abnndauerit <hi rend="italic">Fl,</hi> abundauit <lb/>
            <hi rend="italic">RD2F2 p</hi>. habundauit <hi rend="italic">TDl</hi> auperabundabit <hi rend="italic">B,</hi> superhabundauit (-bit <lb/>
            <hi rend="italic">D1) TD CPVF NQ p</hi> gratia] et gratia <hi rend="italic">r ael</hi> 2 ignominia <hi rend="italic">H9E1LU</hi> <lb/>
            uiduaetatis <hi rend="italic">CP,</hi> uiduitans uiduitatia <hi rend="italic">E1L</hi> 3 direlecta <hi rend="italic">01</hi> et <hi rend="italic">om. <lb/>
             CP</hi> obprobriac <hi rend="italic">GIP,</hi> obprobrio <hi rend="italic">C2V m,</hi> obprobrii <hi rend="italic">F,</hi> opprobriis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            subiecta <hi rend="italic">CPVF1 gm</hi> tam <hi rend="italic">om</hi>. Q 4 a domin.] abhominatu <lb/>
            <hi rend="italic">ElL</hi> 5 daemonium <hi rend="italic">B</hi> 6 profaetae JB1 7 quarum <hi rend="italic">B</hi> 8 fierit <lb/>
            <hi rend="italic">ClP</hi> . 10 intellegunt <hi rend="italic">ClP</hi> 11 optunsisBimia <hi rend="italic">M,</hi> obtundissimis <lb/>
            <hi rend="italic">Sl g,</hi> obtusissimis w <hi rend="italic">edd.,</hi> obt. etiam <hi rend="italic">HAELSU</hi> 7 <hi rend="italic">g</hi> dubium ut <hi rend="italic">D,</hi> <lb/>
            dubium <hi rend="italic">p</hi> relinquetur <hi rend="italic">CPF1,</hi> relinquatur D1 16 praecipisse <hi rend="italic">CP</hi> <lb/>
            17 sicut tanto (t <hi rend="italic">med</hi>. s. <hi rend="italic">I.) B,</hi> sicut <hi rend="italic">(om</hi>. tanto) <hi rend="italic">Jf1 pael,</hi> sic <hi rend="italic">(om</hi>. t.) r <lb/>
            18 et] a <hi rend="italic">g</hi> ecclesia <hi rend="italic">AEL g e</hi> 19 chriatum <hi rend="italic">om. AIEL</hi> 20 boc <lb/>
            <hi rend="italic">NzQ</hi> et <hi rend="italic">om. AEL</hi> f <hi rend="italic">rae</hi> 21 de sc per] desuper <hi rend="italic">CP ilIis om. p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="55"/>
            impleuit? ubi sunt di eorum? ubi uaticinia fanaticorum et diuinationes <lb/>
            pythonum? ubi auguria uel auspicia uel haruspicia uel <lb/>
            oracula demonum? cur non profertur ex huius modi antiquis <lb/>
            libris admonitum aliquid et praedictum contra christianam fidem <lb/>
            et contra prophetarum nostrorum expressam iam in omnibus <lb n="5"/>
            gentibus tam perspicuam ueritatem? offendimus, inquiunt. <lb/>
            deos nostros et deseruerunt nos, ideo aduersus nos Christiani <lb/>
            praeualuerunt et humanarum rerum felicitas defessa ac deminuta <lb/>
            dilabitur. hoc sibi certe per Christianos fuisse euenturum <lb/>
            legant ex libris uatum suorum, sed ea legant, ubi si non <lb n="10"/>
            Christus, quia eum deorum suorum uolunt fuisse cultorem, <lb/>
            saltem deus Israhel inprobatus et detestatus sit, quem constat <lb/>
            istorum euersorem. sed numquam hoc proferent, nisi quod <lb/>
            modo forte confiuxerint. quod cum protulerint, apparebit eo <lb/>
            ipso certe, quod tanta res tam ignota profertur, quae utique <lb n="15"/>
            debuit, antequam hoc quod praedictum est accidisset, in <lb/>
            deorum templis omnium gentium recitari, ut praestruerentur <lb/>
            --et praemonerentur qui nunc nolunt esse Christiani. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>