<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>Romani tamen, qui non Saturno, sed Ioui Capitolium condiderunt,   <lb/>
            uel aliae nationes, quae Iouem praecipue supra ceteros <lb n="10"/>
            deos colendum esse putauerunt, non hoc quod isti senserunt. <lb/>
            qui secundum istam suam nouam opinionem et summas arces, <lb/>
            si quicquam in his rebus potestatis habuissent, Saturno potius <lb/>
            dedicarent et mathematicos uel genethliacos maxime delerent, <lb/>
            qui Saturnum, quem sapientum effectorem isti dicerent, maleficum <lb n="15"/>
            deum inter alia sidera constituerent. quae opinio tantum <lb/>
            contra illos in animis humanis praeualuit, ut nec nominare <lb/>
            illum uelint, senem potius quam Saturnum appellantes, tam <lb/>
            timida superstitione, ut iam Carthaginienses paene uico suo <lb/>
            nomen mutauerint \'uicum senis\' crebrius quam \'uicum Saturni* <lb n="20"/>
            appellantes.

<note type="footnote"> 1 cf. de ciu. d. 7, 23; Eus. praep. eu. 15, 34 9 cf. Varr. r. diu. <lb/>
            1, 58 a (p. 163) 15 cf. Sern. ad Verg. Aen. 4, 92; 610; Ge. 1, 385; <lb/>
            2, 406; cf. de doctr. chr. 2, 21, 32; de diu. qu. oct. tr. 45; coni. 7, 6, <lb/>
            8; ep. 55, 7, 12; 246, 2; en. in ps. 61, n. 23; 140, n. 9; de gen. ad <lb/>
            litt. 2, 17, 35 </note>

<note type="footnote"> 1 quendam <hi rend="italic">ElL</hi> 2 unumquoque <hi rend="italic">BlAtEIL,</hi> unumquotque <hi rend="italic">CPI</hi> <lb/>
            4 conperto <hi rend="italic">bis</hi> F* <hi rend="italic">prael</hi> reuelli <hi rend="italic">Hlg,</hi> repelli <hi rend="italic">N</hi> 5 falsa] uera non <lb/>
            <hi rend="italic">Fp</hi> (non <hi rend="italic">8. I. F)</hi> homines <hi rend="italic">AE1ael</hi> eos <hi rend="italic">ael</hi> 9 ioue <hi rend="italic">CPl</hi> 10 praecipuae <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> supra] sub <hi rend="italic">Bl,</hi> super <hi rend="italic">T</hi> 11 putauerant <hi rend="italic">CP</hi> hoc <hi rend="italic">om. p</hi> <lb/>
            12 raam <hi rend="italic">om. r</hi> artes <hi rend="italic">V</hi> <foreign xml:lang="grc">πχ</foreign> <hi rend="italic">pael</hi> 13 quicquam <hi rend="italic">(c 8. I.) B</hi> 14 gen- <lb/>
            ∗∗liacos Bt, gentheliacos <hi rend="italic">B2,</hi> genechliacos <hi rend="italic">0,</hi> gene..cbliacos IP, geneathl. <lb/>
            <hi rend="italic">N1,</hi> genetalicos <hi rend="italic">AlELS</hi> 15 sapientem <hi rend="italic">B2O1,</hi> sapientium <hi rend="italic">Q</hi> effectnrem <lb/>
            <hi rend="italic">CP</hi> dicunt <hi rend="italic">AELS a</hi> 16 talia <hi rend="italic">B</hi> constituerunt <hi rend="italic">BxBl</hi> 19 iam] etiam <lb/>
            <hi rend="italic">Dra,</hi> quam <hi rend="italic">B</hi> carthaginenses <hi rend="italic">(chartag. RD,</hi> cart. <hi rend="italic">T) RTlD,</hi> cartaginienBes <lb/>
            (-sis <hi rend="italic">A1) T7 V AEL</hi> 20 mutauerunt <hi rend="italic">p g</hi> </note>

<note type="footnote"> 3* </note> 
<pb n="36"/>
            
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="24" unit="altchapter"/>  Notum est ergo, quid colere conuincantur et quid colorare <lb/>
            conentur adoratores simulacrorum. uerum et ab istis nouiciis <lb/>
            Saturni interpretatoribus requirendum est, quid de deo sentiant <lb/>
            Hebraeorum. etiam ipsis enim placuit omnes deos cum gentibus <lb/>
            colere, cum eos superbos puderet pro peccatorum remissione<lb n="5"/>
            humilari sub Christo. quid ergo sentiunt de deo Israhel? quem <lb/>
            si non colunt, non omnes deos colunt, si autem colunt, non <lb/>
            colunt sicut se coli iussit, quia et alios colunt, quos coli ille <lb/>
            prohibuit. per eos enim uates ista prohibuit, per quos haec <lb/>
            ipsa, quae nunc a Christianis eorum simulacra patiuntur, futura<lb n="10"/>
            praedixit. siue enim angeli ad illos prophetas missi sint, qui <lb/>
            eis deum omnium creatorem unum uerum deum, cui uniuersa <lb/>
            subiecta sunt, et per sensibilium rerum congruam speciem <lb/>
            figurate ostenderent et quemadmodum se coli praeciperet indicarent, <lb/>
            siue aliquorum in eis mentes per spiritum sanctum<lb n="15"/>
            ita sublimatae sint, ut eo uisu ea uiderent quo et ipsi angeli <lb/>
            uident, constat tamen eos illi deo seruisse, qui alios deos <lb/>
            coli prohibuit, seruisse autem fide pietatis in regno et sacerdotio <lb/>
            reipublicae suae et Christum uenturum regem ac sacerdotem <lb/>
            significantibus sacris. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="25" unit="altchapter"/>  Porro autem in dis gentium, quos isti dum colere nolunt <lb/>
            illum qui cum istis coli non potest colere nolunt, dicant, <lb/>
            quid causae est, ut nullus eorum inueniatur qui alterum coli

<note type="footnote"> , 6 cf. supra c. 21, 29 21 cf. Varr. r. diu. p. 128; 176 </note>

<note type="footnote"> 1 uincantur <hi rend="italic">AXEL</hi> colorare] colere <hi rend="italic">D rael</hi> 2 nouitiis <hi rend="italic">RTN</hi> <lb/>
            3 de <hi rend="italic">om. Bl</hi> 4 enim <hi rend="italic">om. F p</hi> 5 superbe <hi rend="italic">p</hi> peccatorum] <hi rend="italic">add</hi>. suorum <lb/>
            <hi rend="italic">RD ONMQ raelm</hi> 6 humilari <hi rend="italic">B,</hi> se humiliari <hi rend="italic">RT,</hi> humiliari cet. <lb/>
            sentiant <hi rend="italic">C1H1 r</hi> 8 aej ipse se <hi rend="italic">V</hi> iussit coli r (coli <hi rend="italic">alt. <lb/>
             om.)</hi> ille <hi rend="italic">MI,</hi> ille coli <hi rend="italic">RTD,</hi> coli ipse r 11 misiBsint <hi rend="italic">CP,</hi> missi sunt <lb/>
            <hi rend="italic">ONMQ ELU y t\'</hi> 12 deum uerum <hi rend="italic">N</hi> 13 rerum senaib. r 14 figuratur <lb/>
            <hi rend="italic">CP,</hi> figuratum <hi rend="italic">V</hi> praeciperent (n <hi rend="italic">eras. P) CP</hi> 16 sublimute <hi rend="italic">Bl</hi> <lb/>
            sunt <hi rend="italic">Q</hi> 17 eos] illos <hi rend="italic">p</hi> 18 coli <hi rend="italic">om. PF</hi> fidei <hi rend="italic">g</hi> 19 regem <hi rend="italic">Bl<lb/>
             CPF MQ pgr,</hi> durum regem <hi rend="italic">B2,</hi> et uerum r. <hi rend="italic">V,</hi> uerum regem <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            ac] et <hi rend="italic">p</hi> 21 in] <hi rend="italic">om. Clp,</hi> hi N, hii (i <hi rend="italic">alt. exp.) V</hi> dis] di N1, <lb/>
            dii <hi rend="italic">VN*</hi> colere] cole <hi rend="italic">Clp,</hi> coli <hi rend="italic">F p</hi> 22 istia] eis <hi rend="italic">CPVF pg</hi> <lb/>
            potet Clt putet (7JP 23 quid. <hi rend="italic">B,</hi> quod <hi rend="italic">Ql,</hi> que <hi rend="italic">Qs</hi> causa <hi rend="italic">CPF Q</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="37"/>
            prohibeat, cum eos in diuersis officiis muneribusque constituant <lb/>
            et rebus ad quemque proprie pertinentibus praesides uelint. <lb/>
            si enim Iuppiter non prohibet Saturnum coli, quia non est <lb/>
            ille homo, qui illum hominem patrem de regno expulit, sed <lb/>
            aut caeli corpus aut spiritus implens caelum et terram, et <lb n="5"/>
            ideo non potest prohibere coli mentem supernam, ei qua <lb/>
            dicitur emanasse, si ea ratione nec Saturnus Iouem coli prohibet, <lb/>
            quia non ab eo rebellante superatus est sicut ille a <lb/>
            loue nescio quo, cuius arma fugiens uenit in Italiam, sed <lb/>
            fauet prima mens animae a se genitae, saltem Vulcanus prohiberet <lb n="10"/>
            coli Martem uxoris adulterum, Hercules Iunonem persecutricem <lb/>
            suam. quae ista inter eos est tam foeda consensio, <lb/>
            ut nec Diana uirgo casta coli prohibeat non dicam Venerem <lb/>
            sed Priapum? nam si unus homo et uenator et agricola esseuoluerit, <lb/>
            seruus erit amborum, quibus tamen uel uicina templa <lb n="15"/>
            fabricare erubescit. sed interpretentur Dianam uirtutem quam <lb/>
            uolunt, interpretentur et Priapum fecunditatis deum, ita sane <lb/>
            ut in fetandis feminis pudeat Iunonem talem habere adiutorem, <lb/>
            dicant quod placet, interpretentur quod sapiunt, dum tamen <lb/>
            omnia eorum argumenta perturbet deus Israhel. qui cum illos <lb n="20"/>
            omnes coli prohibuerit et a nullo eorum coli prohibitus sit <lb/>
            eorumque simulacris et sacris euersionem praeceperit, praedixerit, <lb/>
            fecerit, satis ostendit illos falsos adque fallaces et se <lb/>
            esse uerum ac ueracem deum.

<note type="footnote"> 9 cf. Verg. Aen. 8, 320; cf. supra c. 23, 34 14 cf. de ciu. d. 6, <lb/>
            9; 7, 24 </note>

<note type="footnote"> 2 quemcumque (cum <hi rend="italic">s. I. add.)</hi> P, quemcunque <hi rend="italic">p</hi> praesides] <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            esse <hi rend="italic">raelm</hi> 7 si] sic Q 8 habeo (h <hi rend="italic">eras. BN) BBN</hi> rebelante <lb/>
            <hi rend="italic">51</hi> a <hi rend="italic">om. CP</hi> 10 «nlcanus <hi rend="italic">Bl,</hi> uulcanos <hi rend="italic">O,</hi> uult can*8 <hi rend="italic">F (in raa</hi>. u) <lb/>
            11 adulterium <hi rend="italic">B</hi> herculis <hi rend="italic">FQ,</hi> -le 0\' iunonem] io non est <hi rend="italic">ClP</hi> <lb/>
            12 confessio <hi rend="italic">F</hi> 13 dictam <hi rend="italic">CP</hi> (t <hi rend="italic">exp. C)</hi> 14 num <hi rend="italic">CP</hi> uenatur et <lb/>
            agricnla <hi rend="italic">ClP</hi> 15 seraos <hi rend="italic">ClP</hi> erit] esset X r 16 erubiacit C1 <lb/>
            17 faecunditatia <hi rend="italic">B,</hi> foeditatis <hi rend="italic">I</hi> faetandis <hi rend="italic">BI,</hi> secundis <hi rend="italic">B2,</hi> fecundis <lb/>
            <hi rend="italic">BTD</hi> 18 habire <hi rend="italic">ClP</hi> 20 perturbat <hi rend="italic">I</hi> 21 sit] est <hi rend="italic">p</hi> 22 praeciperit <lb/>
            <hi rend="italic">(C1P, om,</hi> p praedixerit] <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">CPV pgl</hi> 23 satis] siuis <lb/>
            CnP, sane <hi rend="italic">C2</hi> </note> 
<pb n="38"/>
            
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>  . <lb/>
            Istos autem iam paucos deorum multorum falsorumque <lb/>
            cultores quia non miretur nolle obtemperare illi, de quo cum <lb/>
            ab eis quaeritur quisnam deus sit, quodlibet opinando respondeant, <lb/>
            deum tamen esse negare non audent, quia si negent, <lb/>
            operibus eius et praedictis adque conpletis facillime conuincuntur?<lb n="5"/>
            neque enim ea dico, quae liberum sibi putant <lb/>
            esse non credere, quia ipse in principio fecit caelum et terram <lb/>
            et omnia quae in eis sunt, neque illa nimis antiqua, quod <lb/>
            Enoch transtulit; quod impios diluuio deleuit, quod Noe <lb/>
            iustum domumque eius per lignum inde liberauit ab Abraham<lb n="10"/>
            in hominibus facta eius exordior. huic enim facta est per <lb/>
            angelicum oraculum manifesta promissio, quam nunc uidemus <lb/>
            impleri. huic quippe dictum est: in semine tuo benedicentur <lb/>
            omnes gentes, ex cuius semine populus Israhel, <lb/>
            unde uirgo Maria, quae peperit Christum, in quo benedici <lb n="15"/>
            omnes gentes audeant iam negare, si possunt. haec promissio <lb/>
            facta est etiam ad Isaac filium Abrahae, haec et ad Iacob <lb/>
            nepotem Abrahae, qui etiam Israhel appellatus est, ex quo <lb/>
            uniuersus populus et propagatus et nominatus est, uthuius <lb/>
            populi deus appellaretur deus Israhel, non quod ipse <lb n="20"/>
            non sit deus omnium gentium siue nescientium siue iam <lb/>
            scientium, sed quia in isto populo uoluit manifestius

<note type="footnote"> 7 cf. Gen. 1, 1 9 cf. ib. 5, 24; Eccli. 44, 16; Hebr. 11, 5 10 cf. <lb/>
            Gen. 7, 1-8. 20; Sap. 10, 4; I Petro 3, 20 13 *Gen. 22, 18 17 cf. <lb/>
            ib. 26, 4 18 cf. ib. 28, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 paucos] <hi rend="italic">add</hi>. esse <hi rend="italic">E2</hi> y 2 optemperare <hi rend="italic">B, owt. AlEL</hi> r illij <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. autem r de quo cuin] de quocumque <hi rend="italic">HAlEL</hi> r 3 sit dens <hi rend="italic">AELU<lb/>
             r raelm</hi> quolibet <hi rend="italic">g</hi> respondeant <hi rend="italic">BRTD A2U1 g,</hi> dent <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            4 tamen <hi rend="italic">om. r</hi> audeant <hi rend="italic">D</hi> 6 ea dico om. <hi rend="italic">AlEL</hi> 7 ipse <hi rend="italic">om. p</hi> <lb/>
            8 neque] ne <hi rend="italic">AYEIL,</hi> nec E1 r animis <hi rend="italic">AlElL,</hi> minue <hi rend="italic">p</hi> 9 enoc <lb/>
            <hi rend="italic">BRT F ON</hi> . deliuit <hi rend="italic">(Jl</hi> 10 liberauerit <hi rend="italic">pl</hi> ab <hi rend="italic">om. BRTiD PVF1 <lb/>
            OlNl A1LS1 ae</hi> abraae <hi rend="italic">a e</hi> 11 facta eius in hominibus <hi rend="italic">V p</hi> facta <lb/>
            eius] domum r 13 inplera <hi rend="italic">B</hi> huic quippe] illi enim <hi rend="italic">V</hi> 14 gentes] <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">τὰ ε̌ϑνη</foreign> <hi rend="italic">(owi</hi>. <foreign xml:lang="grc">τη̄ς ϒη̄ς</foreign> <hi rend="italic">cod. Alex. Gen. 22,18, cf. supra 20, 7</hi> populum <lb/>
            <hi rend="italic">CPF</hi> 15 benedici. <hi rend="italic">(eras</hi>. t) A, benedicuntur <hi rend="italic">p,</hi> -centur <hi rend="italic">g</hi> 16 poosaunt <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            17 haec <hi rend="italic">(alt.) om. CP</hi> et <hi rend="italic">om. N rael</hi> 19 populus <hi rend="italic">BIDM.,</hi> ille populus <lb/>
            <hi rend="italic">cet., edd</hi>. 20 deus <hi rend="italic">pr.]</hi> dei <hi rend="italic">C</hi> 22 scientum C apparare <hi rend="italic">CP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="39"/>
            apparere uirtutem promissorum suorum. ille enim populus <lb/>
            primo in Aegypto multiplicatus et de illa seruitute per <lb/>
            Moysen in multis signis portentisque liberatus debellatis <lb/>
            plurimis gentibus terram etiam promissionis accepit, in qua <lb/>
            regnauit per reges suos de tribu Iuda exortos. qui ludas unus <lb n="5"/>
            fuit ex duodecim filiis Israhel nepotis Abrahae. adque inde <lb/>
            Iudaei cognominati multa ipso deo adiuuante fecerunt, multa <lb/>
            pro peccatis suis ipso flagellante perpessi sunt, donec ueniret <lb/>
            semen, cui promissum est, in quo benedicerentur omnes gentes <lb/>
            et patrum suorum simulacra sponte confringerent. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="26" unit="altchapter"/>  Neque enim temporibus christianis, sed tanto ante praedictum   <lb/>
            est quod per Christianos impletur. ipsi Iudaei qui remanserunt <lb/>
            inimici nominis Christi, de quorum etiam futura perfidia in <lb/>
            illis propheticis litteris tacitum non est, ipsi habent et legunt <lb/>
            prophetam dicentem: domine deus meus et refugium <lb n="15"/>
            meum in die malorum, ad te gentes uenient ab extremo <lb/>
            terrae et dicent: uere mendacia coluerunt <lb/>
            patres nostri simulacra et non est in illis utilitas. <lb/>
            ecce nunc fit, ecce nunc gentes ab extremo terrae ueniunt ad <lb/>
            Christum ista dicentes et simulacra frangentes. et hoc enim <lb n="20"/>
            magnum est, quod deus praestitit ecclesiae suae ubique diffusae. <lb/>
            ut gens Iudaea merito debellata et dispersa per terras, ne a <lb/>
            nobis haec conposita putarentur, codices prophetarum nostrorum <lb/>
            ubique portaret et inimica fidei nostrae testis fieret ueritatis

<note type="footnote"> 3 cf. Exod. 1,7 8 cf. Gal. 3, 19 10 cf. Ezech. 6, 4; Os. 10, 2 <lb/>
            15 *Hierem. 16, 19; cf. de ciu. d. 18, 83; Euseb. demo eu. 2, 3 24 cf. <lb/>
            en. in ps. 40, n. 14; 56, n. 9; ep. 137, 16; serm. 200, 2, 3; 202, 3, 3: <lb/>
            c. Faust. 12, 23 </note>

<note type="footnote"> 1 promissionum suarum <hi rend="italic">BTD r</hi> 3 mosen <hi rend="italic">BXM</hi> 4 repromissionis <lb/>
            <hi rend="italic">CPVF pg 5 exortus BC 6 XII M nepotibus H2, pronepotis D,</hi> <lb/>
            pronepos <hi rend="italic">r</hi> 7 adiubante <hi rend="italic">Bl</hi> 8 suis <hi rend="italic">om. W e</hi> ipso. <hi rend="italic">B,</hi> ipso deo <lb/>
            <hi rend="italic">prael</hi> 9 promissum est] repromissum est <hi rend="italic">D r</hi>. promiserat b (<foreign xml:lang="grc">έπήϒϒςλτι</foreign>) <lb/>
            benedicentur <hi rend="italic">Bl</hi> 10 et] que Q, <hi rend="italic">om. r</hi> 12 a cristianis <hi rend="italic">g</hi> 14 habent <lb/>
            eet <hi rend="italic">B</hi> 21 est <hi rend="italic">t. l, H7</hi> praestetit <hi rend="italic">ClP</hi> 22 iudaica Q debellatal <lb/>
            deleta <hi rend="italic">BlD</hi> (in <hi rend="italic">mg. r a)</hi> ne] nec <hi rend="italic">MQ AE1L</hi> 23 prophetarum <lb/>
            nostrorum <hi rend="italic">BRTD CPVF MQ H1A2S pgrael,</hi> prophetiaram nostrarum <lb/>
            <hi rend="italic">ON H*AlELU</hi> T m 24 portarent <hi rend="italic">Ba</hi> inimici <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="40"/>
            nostrae. quomodo ergo discipuli Christi docuerunt quod a <lb/>
            Christo non didicerunt, sicut stulti desipiendo iactitant, ut <lb/>
            deorum gentilium et simulacrorum superstitio deleretur? numquid <lb/>
            et illas prophetias, quae nunc leguntur in codicibus <lb/>
            inimicorum Christi, possunt dici finxisse discipuli Christi? <lb n="5"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>