<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> \'Cur ergo, inquis, interposuit dominus <lb/>
            causam fornicationis et non potius generaliter <lb/>
            ait: quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, <lb n="20"/>
            moechatur, si et ille moechus est, qui dimissa fornicante <lb/>
            muliere alteram ducit?\' credo, quia illud quod <lb/>
            maius est, hoc dominus commendare uoluit. maius enim adulterium <lb/>
            esse quis negat uxore non fornicante dimissa. alteram <lb/>
            ducere, quam si fornicantem quisque dimiserit et tunc alteram <lb n="25"/>
            duxerit? non quia illud adulterium non est, sed quia minus <lb/>
            est, ubi fornicante dimissa altera ducitur. nam simili locutione

<note type="footnote">2 Matth. 19, 9 14 I Cor. 7, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 ipeg (a- <hi rend="italic">l</hi>. ipeo) S a nobis exponebatur <hi rend="italic">P</hi> 3 ex <hi rend="italic">om. B</hi> causa] <lb/>
            ar <lb/>
            conea <hi rend="italic">E</hi> 6 moechatur <hi rend="italic">B</hi> mechatur <hi rend="italic">R</hi> 7 p <hi rend="italic">(вiel) T</hi> 9 dimiserit <lb/>
            uxorem <hi rend="italic">S</hi> 10 at] aut R in utroque] introque <hi rend="italic">B</hi> 14 ubi] nisi <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            18 cur] cum <hi rend="italic">B</hi> 21 si] sed <hi rend="italic">P</hi> 22 duxit <hi rend="italic">B</hi> 23 deus <hi rend="italic">BEMN</hi> coinmemorare <lb/>
            <hi rend="italic">N2Pebd</hi> adulterium enim <hi rend="italic">T</hi> 24 dimissA <hi rend="italic">T</hi> 26 qui <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            illud] et hoc <hi rend="italic">Cbd</hi> 27 nam-356, 16 ducunt <hi rend="italic">om. M</hi> </note>

<note type="footnote">23* </note> <lb/>
             
<pb n="356"/>
            usus etiam apostolus Iacobus ait: scienti igitur bonum <lb/>
            facere et non facienti peccatum est illi. numquid <lb/>
            ideo non peccatum est etiam illi, qui nescit bonum facere et <lb/>
            ideo non facit? utique peccatum est; sed hoc grauius, si <lb/>
            etiam sciat et non faciat, nec illud ideo nullum, quia minus. <lb n="5"/>
            ut ergo eodem modo utrumque dicamus: sicut quicumque <lb/>
            dimiserit uxorem excepta causa fornicationis et aliam duxerit, <lb/>
            moechatur, ita quicumque scit bonum facere et non facit, <lb/>
            peccat. sed quemadmodum hic recte dici non potest: ergo si <lb/>
            nescit, non peccat ■— sunt enim etiam peccata ignorantium,<lb n="10"/>
            quamuis minora quam scientium — ita nec illic recte dici <lb/>
            potest: ergo si causa fornicationis dimiserit et aliam duxerit, <lb/>
            non moechatur; est enim moechatio etiam eorum, qui alias <lb/>
            ducunt relictis propter fornicationem prioribus, sed utique <lb/>
            minor quam eorum, qui non propter fornicationem dimittunt<lb n="15"/>
            et alteras ducunt. potest quippe, sicut dictum est: scienti <lb/>
            bonum facere et non facienti peccatum est illi, <lb/>
            eodem modo et illud dici: dimittenti uxorem sine causa fornicationis <lb/>
            et aliam ducenti moechatio est illi. quemadmodum <lb/>
            igitur si dixerimus: quicumque mulierem a marito praeter <lb n="20"/>
            causam fornicationis dimissam duxerit, moechatur, procul <lb/>
            dubio uerum dicimus nec tamen ideo illum, qui propter causam <lb/>
            fornicationis dimissam duxerit, ab hoc crimine absoluimus, <lb/>
            sed utrosque moechos esse minime dubitamus: ita eum.

<note type="footnote"> 1 Iac. 4, 17 16 Iac. 4, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 iacobus apostolus <hi rend="italic">VENSP</hi> igitur <hi rend="italic">om. R</hi> 2 est <hi rend="italic">om. P</hi> numquid-17 <lb/>
            illi <hi rend="italic">om. VESN1</hi> 3 illi etiam <hi rend="italic">Rbd</hi> iam illi <hi rend="italic">P</hi> illi <hi rend="italic">N</hi> bonum <lb/>
            est <hi rend="italic">P</hi> 4 faciunt <hi rend="italic">T</hi> 5 facit <hi rend="italic">B</hi> ideo illud P 6 utrunque <hi rend="italic">NR</hi> <lb/>
            quicunque <hi rend="italic">R</hi> 8 facere bonum <hi rend="italic">P</hi> 9 quemammodum RI 10 enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> 11 illi <hi rend="italic">TN</hi> 13 eorum etiam <hi rend="italic">Nbd</hi> aliis nubunt <hi rend="italic">P</hi> 16 tW- <lb/>
            <hi rend="italic">culis</hi> potest quippe <hi rend="italic">pergit M</hi> 17 est illi <hi rend="italic">om. P</hi> 18 <hi rend="italic">uoce</hi> eodem <hi rend="italic">pergunt <lb/>
            codd. VESN</hi> eo <hi rend="italic">VENRP</hi> dici poterit <hi rend="italic">VMN28</hi> dimittens <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            fornicationis causa <hi rend="italic">P</hi> 19 alia <hi rend="italic">M</hi> ducens <hi rend="italic">S</hi> moechatua <hi rend="italic">VE</hi> mechatus <lb/>
            <hi rend="italic">MS</hi> illi <hi rend="italic">om. VEMN1</hi> quemammodum <hi rend="italic">B</hi> 21 moechaturduxerit <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. N</hi> 23 ab] ad P crimene P </note> <lb/>
             
<pb n="357"/>
            qui praeter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam <lb/>
            duxerit, moechum pronuntiamus nec ideo tamen eum, qui <lb/>
            propter causam fornicationis dimiserit et alteram duxerit, ab <lb/>
            huius peccati labe defendimus. ambos enim, licet alterum <lb/>
            altero grauius, moechos tamen esse cognoscimus. neque enim <lb n="5"/>
            quisquam ita est absurdus, ut moechum neget esse qui duxerit <lb/>
            eam, quam maritus propter causam fornicationis abiecit, <lb/>
            cum moechum dicat eum, qui duxerit eam, quae praeter <lb/>
            causam fornicationis abiecta est. sicut ergo isti ambo <lb/>
            sunt moechi — unde, cum dicimus: quicumque mulierem <lb n="10"/>
            praeter causam fornicationis a uiro dimissam duxerit, moechatur, <lb/>
            de uno quidem ipsorum dicimus nec tamen ideo <lb/>
            moechari negamus eum, qui eam duxerit, quam propter causam <lb/>
            fornicationis maritus dimiserit — ita, cum ambo sint <lb/>
            moechi, et ille scilicet, qui dimiserit uxorem suam praeter <lb n="15"/>
            causam fornicationis et aliam duxerit, et ille, qui propter <lb/>
            causam fornicationis uxore dimissa se alteri copulauerit, profecto <lb/>
            quando de uno eorum legimus, non ita intellegere <lb/>
            debemus, quasi ex hoc alter moechus negatus sit, quod alter <lb/>
            expressus sit. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>