<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Illud ergo, quod dominus non quidem in sermone <lb/>
            ipso, qui exponebatur a nobis, sed tamen alibi ait: quicumque <lb/>
            dimiserit uxorem suam nisi ex causa fornicationis <lb/>
            et aliam duxerit, moechatur, si hoc modo intellegendum <lb/>
            est, ut quicumque causa fornicationis . dimiserit <lb n="5"/>
            et aliam duxerit, non moechetur, non uidetur in hac causa <lb/>
            par forma esse mariti et uxoris, quandoquidem mulier, etiamsi <lb/>
            causa fornicationis discesserit a uiro et alii nupserit, moechatur, <lb/>
            uir autem, si eadem causa uxorem\' dimiserit et aliam <lb/>
            duxerit, non moechatur. at si par forma est in utroque, uterque <lb n="10"/>
            moechatur. si se alteri iunxerit, etiam cum se a fornicante <lb/>
            disiunxerit. parem uero esse formam in hac causa uiri atque <lb/>
            mulieris, ibi ostendit apostolus — quod saepe commemorandum <lb/>
            est — ubi, cum dixisset: uxor non habet potestatem <lb/>
            corporis sui, sed uir, adiecit atque ait: similiter <lb n="15"/>
            et uir non habet potestatem corporis sui, sed <lb/>
            mulier. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>