<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Quid huic contradicam nisi: apostolum non bene <lb/>
            intellegis? neque enim ille praecepisset, si a uiro discesserit, <lb n="25"/>
            innuptam manere mulierem, nisi eam, cui discedere licuisset, illa <lb/>
            una uidelicet causa, quae ibi propterea tacita est, quia notissima

<note type="footnote"> 14 I Cor. 7, 10. 11 </note>

<note type="footnote"> 1 quasij que sit P 2 placuit <hi rend="italic">ZPMPCbd</hi> 4 uult non dominus P <lb/>
            5 nisi quod] non quidem P 7 unde ille P dampnetur <hi rend="italic">(semper</hi> p) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            10 nolite-consensu <hi rend="italic">om. TVESC,</hi> in <hi rend="italic">mg. add. N</hi> 13 audio apostolum <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            16 ecce-reconciliari <hi rend="italic">om. P</hi> ecce inquis <hi rend="italic">VEMNlC</hi> ecce inquit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            18 suo <hi rend="italic">om. RC</hi> inquit <hi rend="italic">om. ES</hi> 20 e duobus unum <hi rend="italic">P</hi> in horum <lb/>
            autem <hi rend="italic">S</hi> 24 apostolo <hi rend="italic">M</hi> 26 manere innuptam <hi rend="italic">ES</hi> permanere <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            ni Tl ea <hi rend="italic">N</hi> 27 causa scilicet P quae] quoniam C quaemagister <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="352"/>
            est, hoc est fornicationis. hanc enim solam deus magister <lb/>
            excepit, cum de dimittenda loqueretur uxore, deditque intellegi <lb/>
            talem formam etiam a uiro esse seruandam, quoniam non solum <lb/>
            mulier non habet potestatem corporis sui, sed uir; sed <lb/>
            similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed<lb n="5"/>
            mulier. cum ergo tuum maritum arguere de fornicatione <lb/>
            non possis, quomodo te putas quod ab eo discedis non <lb/>
            nubendo excusare, a quo tibi non licet omnino discedere? <lb/>
            cum haec a nobis mulier audierit, puto, quod nolis eam <lb/>
            sic respondere, ut dicat propterea se manere innuptam, quia<lb n="10"/>
            sine ulla uiri fornicatione discessit; nam si ille fornicatus <lb/>
            esset, non solum sibi discedere, uerum etiam nubere licuisset. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>