Quid huic contradicam nisi: apostolum non bene intellegis? neque enim ille praecepisset, si a uiro discesserit, innuptam manere mulierem, nisi eam, cui discedere licuisset, illa una uidelicet causa, quae ibi propterea tacita est, quia notissima 14 I Cor. 7, 10. 11 1 quasij que sit P 2 placuit ZPMPCbd 4 uult non dominus P 5 nisi quod] non quidem P 7 unde ille P dampnetur (semper p) E 10 nolite-consensu om. TVESC, in mg. add. N 13 audio apostolum T 16 ecce-reconciliari om. P ecce inquis VEMNlC ecce inquit S 18 suo om. RC inquit om. ES 20 e duobus unum P in horum autem S 24 apostolo M 26 manere innuptam ES permanere T ni Tl ea N 27 causa scilicet P quae] quoniam C quaemagister om. S est, hoc est fornicationis. hanc enim solam deus magister excepit, cum de dimittenda loqueretur uxore, deditque intellegi talem formam etiam a uiro esse seruandam, quoniam non solum mulier non habet potestatem corporis sui, sed uir; sed similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. cum ergo tuum maritum arguere de fornicatione non possis, quomodo te putas quod ab eo discedis non nubendo excusare, a quo tibi non licet omnino discedere? cum haec a nobis mulier audierit, puto, quod nolis eam sic respondere, ut dicat propterea se manere innuptam, quia sine ulla uiri fornicatione discessit; nam si ille fornicatus esset, non solum sibi discedere, uerum etiam nubere licuisset.