<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Redeamus igitur ad ipsa apostoli uerba dicentis: his <lb/>
            autem, qui sunt in coniugio, praecipio, non ego, sed <lb/>
            dominus, uxorem a uiro non discedere; quodsi discesserit,<lb n="5"/>
            manere innuptam, et eum uelut interrogemus et <lb/>
            tamquam praesentem quodam modo consulamus: cur dixisti. <lb/>
            apostole, quodsi discesserit, manere innuptam? licetne <lb/>
            discedere an non licet? si non licet, cur praecipis discedenti. <lb/>
            ut maneat innupta? si autem licet, profecto est aliqua causa,<lb n="10"/>
            qua liceat. haec autem inquisita non inuenitur, nisi quam <lb/>
            solam saluator excepit, id est causa fornicationis. ac per hoc <lb/>
            non praecipit apostolus mulierem, si discesserit, manere innuptam, <lb/>
            nisi quae illa causa discedit a uiro, qua sola ei <lb/>
            discedere licitum est a uiro. ubi enim dicitur: praecipio<lb n="15"/>
            non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam. <lb/>
            absit, ut contra hoc praeceptum faciat, quae sic discedit, ut <lb/>
            innupta permaneat. nisi ergo illa intellegatur, cui licet discedere <lb/>
            — non autem licet nisi uiro fornicante — quomodo <lb/>
            iubetur innupta, si discesserit, permanere? quis est, qui dicat: <lb n="20"/>
            si discesserit mulier a uiro non fornicante, innupta permaneat. <lb/>
            cum ei nisi a uiro fornicante discedere omnino non liceat? <lb/>
            sensus itaque iste tuus quantum aduersetur uinculo coniugali. <lb/>
            ubi dominus nec continentiam uoluit suscipi nisi pari concordia <lb/>
            atque consensu, puto quod iam intellegas. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>