<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Sed inter id, quod inlicitum est et ideo non <lb n="10"/>
            expedit, atque id, quod licitum est nec tamen expedit, quid <lb/>
            intersit, aliqua uniuersali regula definire difficile est. citius <lb/>
            enim quisque dixerit: omne quod fieri non expedit, peccatum <lb/>
            est; omne autem peccatum inlicitum est. omne ergo quod <lb/>
            non expedit, inlicitum est. et ubi erunt illa, quae licita esse, <lb n="15"/>
            sed non expedire apostolus dixit, si omne quod non expedit, <lb/>
            licitum non est? quapropter quia uerum dixisse apostolum <lb/>
            dubitare non possumus et aliqua peccata esse licita dicere <lb/>
            non audemus, restat, ut dicamus fieri aliquid, quod non expediat, <lb/>
            et tamen, si licitum est, non esse peccatum, quamuis <lb n="20"/>
            quoniam non expedit, non sit utique faciendum. quodsi absurdum <lb/>
            uidetur, ut aliquid fiat quod non expedit et dicatur <lb/>
            peccasse qui fecerit, intellegendum est hoc ex consuetudine <lb/>
            sermonis absurdum: quae ita late patet, ut etiam iumenta, <lb/>
            quamuis sint rationis expertia, tamen plerumque dicamus <lb n="25"/>
            debere uapulare cum peccant; peccare autem proprie non est <lb/>
            nisi eius, qui utitur rationali uoluntatis arbitrio, quod in <lb/>
            omnibus mortalibus animantibus nonnisi homini est

<note rend="script" type="footnote"> 1 ei <hi rend="italic">om. P</hi> 3 qųę licita ŞQI}ţ <hi rend="italic">N</hi> licita <hi rend="italic">MPbd</hi> 4 uero] autem <hi rend="italic">VPbd</hi> <lb/>
            licita <hi rend="italic">T</hi> 5 <hi rend="italic">alt</hi>. est a. <hi rend="italic">I. T om. M</hi> 6 xpi sanguine <hi rend="italic">TR</hi> 8 non <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            licet <hi rend="italic">er. in V</hi> 9 dicimus <hi rend="italic">B</hi> 11 <hi rend="italic">jd N</hi> est <hi rend="italic">om. S</hi> 12 diffinire <hi rend="italic">TEMR</hi> <lb/>
            17 qu»apropter <hi rend="italic">N</hi> 18 licita esse <hi rend="italic">R</hi> 20 esse] est <hi rend="italic">R</hi> 21 expediat <hi rend="italic">R<lb/>
             22 supra</hi> aliud <hi rend="italic">ser</hi>. aliquid <hi rend="italic">S</hi> 23 non peccasse <hi rend="italic">VEMNRSPbd</hi> quid <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            ex] ei <hi rend="italic">BTR</hi> consuetudini <hi rend="italic">BR</hi> conauetudinis <hi rend="italic">T</hi> 25 experta <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            26 proprium <hi rend="italic">R</hi> 27 quae <hi rend="italic">T</hi> nali-ornnibus <hi rend="italic">om. E</hi> uoluptatis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            28 hourinig <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="366"/>
            diuinitus adtributum. sed aliud est, cum proprie loquimur, aliud, <lb/>
            cum uerba ex aliis rebus transferendo uel abutendo mutuamur. <lb/>
            </p></div></div></div></body></text></TEI>