Sed inter id, quod inlicitum est et ideo non expedit, atque id, quod licitum est nec tamen expedit, quid intersit, aliqua uniuersali regula definire difficile est. citius enim quisque dixerit: omne quod fieri non expedit, peccatum est; omne autem peccatum inlicitum est. omne ergo quod non expedit, inlicitum est. et ubi erunt illa, quae licita esse, sed non expedire apostolus dixit, si omne quod non expedit, licitum non est? quapropter quia uerum dixisse apostolum dubitare non possumus et aliqua peccata esse licita dicere non audemus, restat, ut dicamus fieri aliquid, quod non expediat, et tamen, si licitum est, non esse peccatum, quamuis quoniam non expedit, non sit utique faciendum. quodsi absurdum uidetur, ut aliquid fiat quod non expedit et dicatur peccasse qui fecerit, intellegendum est hoc ex consuetudine sermonis absurdum: quae ita late patet, ut etiam iumenta, quamuis sint rationis expertia, tamen plerumque dicamus debere uapulare cum peccant; peccare autem proprie non est nisi eius, qui utitur rationali uoluntatis arbitrio, quod in omnibus mortalibus animantibus nonnisi homini est 1 ei om. P 3 qųę licita ŞQI}ţ N licita MPbd 4 uero] autem VPbd licita T 5 alt . est a. I. T om. M 6 xpi sanguine TR 8 non ante licet er. in V 9 dicimus B 11 jd N est om. S 12 diffinire TEMR 17 qu»apropter N 18 licita esse R 20 esse] est R 21 expediat R 22 supra aliud ser . aliquid S 23 non peccasse VEMNRSPbd quid T ex] ei BTR consuetudini BR conauetudinis T 25 experta M 26 proprium R 27 quae T nali-ornnibus om. E uoluptatis M 28 hourinig T diuinitus adtributum. sed aliud est, cum proprie loquimur, aliud, cum uerba ex aliis rebus transferendo uel abutendo mutuamur.