<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Multa sunt autem facienda non iubente lege, <lb/>
            sed libera caritate; et ea sunt in nostris officiis gratiora, <lb/>
            quae cum liceret nobis etiam non inpendere, tamen causa <lb/>
            dilectionis inpendimus. unde prior ipse dominus, cum se tributum <lb/>
            non debere monstrasset, soluit tamen, ne scandalizaret <lb n="25"/>
            eos, quibus ad aeternam salutem gerens hominem consulebat. <lb/>
            iam uero apostolus quemadmodum ista commendet, eius uerba <lb/>
            testantur, ubi dicit: cum enim liber sim ex omnibus,

<note type="footnote"> 8 I Cor. 7, 16 10 I Cor. 7, 14 24 cf. Matth. 17, 24 sqq. <lb/>
            28 I Cor. 9, 19 </note>

<note type="footnote"> 2 quo <hi rend="italic">Pbd</hi> esse <hi rend="italic">om. P</hi> 3 in] no <hi rend="italic">P</hi> 4 quosque B 5 cum <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> 6 uetat dominus <hi rend="italic">VEMRSbd,</hi> (dominua 8. <hi rend="italic">l.) N</hi> ne] n5 P <lb/>
            7 reddet <hi rend="italic">P</hi> redtjidit <hi rend="italic">T</hi> etiam <hi rend="italic">om. P</hi> 9 facias <hi rend="italic">S</hi> aut-facies ut <lb/>
            <hi rend="italic">mg. N</hi> 10 saluum <hi rend="italic">T</hi> 11 infidelis] sanctificatns <hi rend="italic">P</hi> 13 fili <hi rend="italic">M</hi> nunc <lb/>
            <hi rend="italic">-coniuges om. P</hi> 16 cur] <hi rend="italic">cum TIMNI 19 in om. ItS christum Pbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="363"/>
            omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem, <lb/>
            cum paulo superius dixisset: numquid non habemus <lb/>
            licentiam manducandi et bibendi? numquid non <lb/>
            habemus licentiam sororem mulierem circumducendi, <lb/>
            sicut et ceteri apostoli et fratres domini <lb n="5"/>
            et Caephas? an ego solus et Barnabas non habemus <lb/>
            potestatem hoc operandi? quis militat suis <lb/>
            stipendiis umquam? quis plantat uineam et de <lb/>
            fructu eius non edit? quis pascit gregem et de <lb/>
            lacte gregis non percipit? et paulo post, si alii, inquit, <lb n="10"/>
            potestatis uestrae participant, non magis nos? <lb/>
            sed non sumus usi hac potestate, sed omnia toleramus, <lb/>
            ne quod inpedimentum demus euangelio Christi. <lb/>
            deinde post pauca, quae ergo, inquit, mihi merces <lb/>
            erit? ut euangelizans sine sumptu ponam euangelium, <lb n="15"/>
            ut non abutar potestate mea in euangelio. <lb/>
            continuoque subiungit quod paulo ante commemoraui: cum <lb/>
            enim liber sim ex omnibus, omnium me seruum <lb/>
            feci, ut plures lucrifacerem. item alio loco de quibusdam <lb/>
            quae ad escam pertinent, omnia, inquit, mihi licita <lb n="20"/>
            sunt, sed non omnia expediunt; omnia mihi licita <lb/>
            sunt, sed ego sub nullius redigar potestate. esca <lb/>
            uentri et uenter escis, deus autem et hunc et has <lb/>
            euacuabit. item alibi de hoc ipso: omnia licita sunt, <lb/>
            sed non omnia expediunt; omnia licita sunt, sed <lb n="25"/>
            non omnia aedificant. nemo quod suum estquaerat, <lb/>
            sed id quod alterius est. atque ut ostenderet unde

<note type="footnote">2 I Cor. 9, 4—7 10 I Cor. 9, 12 14 I Cor. 9, 18 17 I Cor. <lb/>
            9, 19 20 I Cor. 6, 12. 13 24 I Cor. 10, 23. 24 </note>

<note type="footnote"> 1 senmm me <hi rend="italic">VPbd</hi> 3 licentiam] potestatem <hi rend="italic">22Pbd</hi> 4 circumduci <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            circumducere 8 6 cephas <hi rend="italic">VEMBSPbd</hi> 7 hoc] non <hi rend="italic">YEP</hi> 8 plantauit <lb/>
            <hi rend="italic">VNbd</hi> non de fructu eiua P 9 fructibus <hi rend="italic">T</hi> aedet <hi rend="italic">B</hi> edet <hi rend="italic">TP</hi> <lb/>
            11 nonne <hi rend="italic">B</hi> 12 usi sumus <hi rend="italic">R</hi> usi hac] usu ac <hi rend="italic">N</hi> tolleramua <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            14 quae <hi rend="italic">ex</hi> quare <hi rend="italic">T</hi> mihi inquit P 17 que <hi rend="italic">B</hi> 21 sed-sunt <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            mihi <hi rend="italic">om. V</hi> 22 reddar <hi rend="italic">P</hi> potestatS <hi rend="italic">N</hi> 24 omnia mihi <hi rend="italic">bd</hi> 25 omnia <lb/>
            <hi rend="italic">mihi licita B*bd</hi> 27 id] illud P </note> <lb/>
             
<pb n="364"/>
            loqueretur, omne, inquit, quod in macello uenit, manducate, <lb/>
            nihil interrogantes propter conscientiam. et tamen <lb/>
            alibi dicit: non manducabo carnem in aeternum, <lb/>
            ut non fratrem meum scandalizem, itemque alibi: <lb/>
            omnia quidem munda, sed malum est homini qui per<lb n="5"/>
            offensionem manducat. quod est \'omnia licita sunt\', <lb/>
            ipsum est \'omnia quidem munda&gt;; et quod est sed non <lb/>
            omnia expediunt\', ipsum est (sed malum est homini qui <lb/>
            per offensionem manducat\\ ita ostendit ea quae licita <lb/>
            sunt, id est nullo praecepto domini prohibentur, sicut expedit,<lb n="10"/>
            potius esse tractanda non praescripto legis, sed consilio caritatis. <lb/>
            haec sunt, quae amplius erogantur saucio, qui curandus ad stabulum <lb/>
            Samaritani illius miseratione perductus est. et ideo dicuntur <lb/>
            non a domino praecipi, quamuis domino moneantur offerri, <lb/>
            ut tanto intellegantur esse gratiora, quanto magis ostenduntur <lb n="15"/>
            indebita. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>