<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Nam et illud, quod etiam secundum Lucam sequitur: <lb/>
            qui dimissam a uiro ducit, moechatur, quomodo . <lb n="5"/>
            est uerum? quomodo moechatur, nisi quia illa, quam duxit, <lb/>
            eo uiuente, a quo dimissa est, adhuc uxor aliena est? si enim <lb/>
            iam suae, non alienae miscetur uxori, utique non moechatur; <lb/>
            moechatur autem. aliena est ergo cui miscetur. porro si aliena <lb/>
            est, hoc est eius, a quo dimissa est, etiamsi propter fornicationis <lb n="10"/>
            causam dimissa est, nondum dimittentis uxor esse <lb/>
            cessauit. si autem illius esse cessauit, iam huius est, cui <lb/>
            alteri nupsit; et si huius est, non moechus iudicandus est, <lb/>
            sed maritus. sed quia non eum maritum dicit scriptura, sed <lb/>
            moechum, adhuc illa illius erit, a quo etiam causa fornicationis <lb n="15"/>
            abiecta est. et ideo quamcumque etiam ipse illa dimissa <lb/>
            ducit uxorem, quia cum alieno marito concumbit, adultera est. <lb/>
            unde autem fieri potest, ut adulter etiam ipse non sit, quem <lb/>
            constat adulterare quam duxit?. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>