<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Verba uero, quae ipse posuisti, unde tibi uisum <lb/>
            est non moechari eum, qui propter causam fornicationis uxorem <lb/>
            dimiserit et aliam duxerit, obscure quidem posita sunt. <lb n="15"/>
            unde non miror in eis intellegendis laborare lectorem; sed <lb/>
            non sunt in eo sermone domini, qui tunc a me tractabatur, <lb/>
            quando illa conscripsi, quae cum legeres te mouerunt. alibi <lb/>
            quippe idem Matthaeus ea dominum dixisse narrauit, non cum <lb/>
            illum prolixum faceret in monte sermonem, sed cum interrogatus <lb n="20"/>
            esset a pharisaeis, utrum liceret ex quacumque causa dimittere <lb/>
            uxorem. sed quod minus intellegitur apud Matthaeum, apud alios <lb/>
            euangelistas intellegi potest. quapropter cum legerimus in euangeliosecundumMatthaeum:quicumque <lb/>
            dimiserit uxorem <lb/>
            nisi ob fornicationem, aut, quod magis in graeco legitur,

<note type="footnote"> 24 Matth, 19, 9 </note>

<note type="footnote"> 2 causa <hi rend="italic">T</hi> alia-fornicationis <hi rend="italic">om. P</hi> 3 a <hi rend="italic">om. BB</hi> 4 aliamoechatur <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. T, om. P</hi> 6 illud] id <hi rend="italic">in mg. P</hi> qui <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            9 explicatur <hi rend="italic">BT</hi> explicat** <hi rend="italic">(corr. m. 2) S</hi> 10 quod] quod a. <hi rend="italic">I</hi>. S in <lb/>
            eo, quod <hi rend="italic">bd</hi> 13 tibi <hi rend="italic">om. P</hi> 14 eum <hi rend="italic">om. M</hi> 16 minor <hi rend="italic">EM</hi> <lb/>
            in eis intellegendis] intellegendis <hi rend="italic">T</hi> in eis <hi rend="italic">(8. I. uoces pos.)</hi> intellegendis <lb/>
            ł)iş <hi rend="italic">N</hi> in intellegendis his <hi rend="italic">M</hi> intellegendis his <hi rend="italic">VES</hi> labor est <hi rend="italic">VEMS</hi> <lb/>
            laborare (re s. <hi rend="italic">I.) N</hi> lectori <hi rend="italic">VEMS om. P</hi> 17 sunt difflcilia <hi rend="italic">YES</hi> <lb/>
            sunt 4iffłçilią. <hi rend="italic">N</hi> 18 conscribsi <hi rend="italic">T</hi> scripsi <hi rend="italic">S</hi> 19 matheus <hi rend="italic">BTER</hi> <lb/>
            20 sed] et P 21 phariseis <hi rend="italic">TEMRS</hi> liceret homini <hi rend="italic">P</hi> 23 cum <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> legeremus <hi rend="italic">E</hi> 25 ob causfi fornicationis <hi rend="italic">T</hi> magis] tua P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="360"/>
            praeter causam fornicationis et aliam duxerit, <lb/>
            moechatur, non debemus continuo putare illum non moechari, <lb/>
            qui propter causam fornicationis dimiserit et aliam duxerit, sed <lb/>
            adhuc ambigere, donec euangelium secundum alios euangelistas, <lb/>
            a quibus hoc narratum est, consulamus. quid? si enim secundum<lb n="5"/>
            Matthaeum non quidem quod ad hanc rem pertinet <lb/>
            dictum est totum, sed ita pars dicta est, ut intellegeretur a <lb/>
            parte totum, quod tamquam explanantes Marcus et Lucas, ut <lb/>
            clareret plena sententia, totum dicere maluerunt? cum itaque <lb/>
            primum non dubitantes uerum esse, quod apud Matthaeum<lb n="10"/>
            legitur: quicumque dimiserit uxorem suam praeter <lb/>
            causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur, <lb/>
            quaesierimus, utrum tantum iste moechetur ducendo alteram <lb/>
            uxorem, qui praeter causam fornicationis priorem dimiserit, <lb/>
            an omnis, qui dimissa uxore alteram duxerit, ut ibi sit etiam<lb n="15"/>
            ille qui fornicantem dimiserit, nonne secundum Marcum respondebitur <lb/>
            nobis: quid quaeritis, utrum ille sit moechus et <lb/>
            ille non sit? quicumque dimiserit uxorem suam et <lb/>
            aliam duxerit, adulterium committit. nonne etiam <lb/>
            secundum Lucam dicetur nobis: quid ambigitis, utrum ille, <lb n="20"/>
            qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam <lb/>
            duxerit, non moechetur? omnis qui dimittit uxorem <lb/>
            suam et ducit alteram moechatur. ac per hoc, quoniam <lb/>
            fas non est, ut euangelistas quamuis diuersis uerbis de una <lb/>
            re loquentes ab uno sensu eademque sententia dissentire<lb n="25"/>
            dicamus, restat, ut Matthaeum intellegamus a parte totum <lb/>
            significare uoluisse, eandem tamen tenuisse sententiam, ut <lb/>
            dimittens uxorem et alteram ducens non quidam moechetur, <lb/>
            id est qui praeter fornicationem dimiserit, quidam uero non

<note type="footnote"> 4 abigere <hi rend="italic">E</hi> 6 mattheum <hi rend="italic">aut</hi> matheum <hi rend="italic">semper codd</hi>. 7 totum <lb/>
            <hi rend="italic">oni. P</hi> 10 non dubitantes primum <hi rend="italic">R</hi> 11 propter <hi rend="italic">TlVEMPbd</hi> <lb/>
            13 aliam <hi rend="italic">R</hi> 14 fornicationis causam <hi rend="italic">P</hi> 16 marchum <hi rend="italic">P</hi> 19 alteram <lb/>
            <hi rend="italic">VEMNSP</hi> 20 ambigis <hi rend="italic">M</hi> 22 non <hi rend="italic">om. P</hi> moechet et <hi rend="italic">EMSNI</hi> <lb/>
            mechatur P 23 aliam ducit <hi rend="italic">P</hi> 26 a parte totum intellegamus <hi rend="italic">EMNS</hi> <lb/>
            totam <hi rend="italic">TBl</hi> 27 eandemque <hi rend="italic">VE</hi> tenuisse <hi rend="italic">om. P</hi> 28 quidem <hi rend="italic">PSJSX</hi> <lb/>
            29 propter <hi rend="italic">S</hi> quidam-dimiserit <hi rend="italic">om. MS</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="361"/>
            moechetur, id est qui propter fornicationem dimiserit, sed <lb/>
            omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechari <lb/>
            minime dubitetur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>