Verba uero, quae ipse posuisti, unde tibi uisum est non moechari eum, qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, obscure quidem posita sunt. unde non miror in eis intellegendis laborare lectorem; sed non sunt in eo sermone domini, qui tunc a me tractabatur, quando illa conscripsi, quae cum legeres te mouerunt. alibi quippe idem Matthaeus ea dominum dixisse narrauit, non cum illum prolixum faceret in monte sermonem, sed cum interrogatus esset a pharisaeis, utrum liceret ex quacumque causa dimittere uxorem. sed quod minus intellegitur apud Matthaeum, apud alios euangelistas intellegi potest. quapropter cum legerimus in euangeliosecundumMatthaeum:quicumque dimiserit uxorem nisi ob fornicationem, aut, quod magis in graeco legitur, 24 Matth, 19, 9 2 causa T alia-fornicationis om. P 3 a om. BB 4 aliamoechatur in mg. T, om. P 6 illud] id in mg. P qui om. P 9 explicatur BT explicat** (corr. m. 2) S 10 quod] quod a. I . S in eo, quod bd 13 tibi om. P 14 eum om. M 16 minor EM in eis intellegendis] intellegendis T in eis (8. I. uoces pos.) intellegendis ł)iş N in intellegendis his M intellegendis his VES labor est VEMS laborare (re s. I.) N lectori VEMS om. P 17 sunt difflcilia YES sunt 4iffłçilią. N 18 conscribsi T scripsi S 19 matheus BTER 20 sed] et P 21 phariseis TEMRS liceret homini P 23 cum om. P legeremus E 25 ob causfi fornicationis T magis] tua P praeter causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur, non debemus continuo putare illum non moechari, qui propter causam fornicationis dimiserit et aliam duxerit, sed adhuc ambigere, donec euangelium secundum alios euangelistas, a quibus hoc narratum est, consulamus. quid? si enim secundum Matthaeum non quidem quod ad hanc rem pertinet dictum est totum, sed ita pars dicta est, ut intellegeretur a parte totum, quod tamquam explanantes Marcus et Lucas, ut clareret plena sententia, totum dicere maluerunt? cum itaque primum non dubitantes uerum esse, quod apud Matthaeum legitur: quicumque dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur, quaesierimus, utrum tantum iste moechetur ducendo alteram uxorem, qui praeter causam fornicationis priorem dimiserit, an omnis, qui dimissa uxore alteram duxerit, ut ibi sit etiam ille qui fornicantem dimiserit, nonne secundum Marcum respondebitur nobis: quid quaeritis, utrum ille sit moechus et ille non sit? quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit. nonne etiam secundum Lucam dicetur nobis: quid ambigitis, utrum ille, qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, non moechetur? omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur. ac per hoc, quoniam fas non est, ut euangelistas quamuis diuersis uerbis de una re loquentes ab uno sensu eademque sententia dissentire dicamus, restat, ut Matthaeum intellegamus a parte totum significare uoluisse, eandem tamen tenuisse sententiam, ut dimittens uxorem et alteram ducens non quidam moechetur, id est qui praeter fornicationem dimiserit, quidam uero non 4 abigere E 6 mattheum aut matheum semper codd . 7 totum oni. P 10 non dubitantes primum R 11 propter TlVEMPbd 13 aliam R 14 fornicationis causam P 16 marchum P 19 alteram VEMNSP 20 ambigis M 22 non om. P moechet et EMSNI mechatur P 23 aliam ducit P 26 a parte totum intellegamus EMNS totam TBl 27 eandemque VE tenuisse om. P 28 quidem PSJSX 29 propter S quidam-dimiserit om. MS moechetur, id est qui propter fornicationem dimiserit, sed omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechari minime dubitetur.