<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Non autem — sicut nescio quare tibi uisum est — <lb/>
            cum euangelii secundum Matthaeum uerba proferrem, praetermisi <lb n="15"/>
            quod scriptum est: et aliam duxerit, et sic dixi: <lb/>
            moechatur; sed haec uerba posui, quae in sermone illo <lb/>
            prolixo leguntur, quem dominus habuit in monte; hunc enim <lb/>
            tractandum susceperam. quae uerba illic ita leguntur, ut posui, <lb/>
            id est: quicumque dimiserit uxorem suam excepta <lb n="20"/>
            causa fornicationis, facit eam moechari; et qui <lb/>
            solutam a uiro duxerit, moechatur. ubi etsi nonnulla <lb/>
            exemplaria uerbis diuersis eundem sensum habent interpretatum, <lb/>
            non tamen ab eo quod intellegitur discrepant. alia quippe <lb/>
            habent: quicumque dimiserit, alia: omnis qui

<note type="footnote"> 3 Luc. 16, 18 20 Mattb. 5, 32 </note>

<note type="footnote"> 2 suum <hi rend="italic">om. M</hi> 3 secundum-rnoechatur <hi rend="italic">om. P</hi> 4 alteram ducit <lb/>
            <hi rend="italic">Vbd</hi> 5 quid <hi rend="italic">TVEMNR</hi> qui. <hi rend="italic">S</hi> 7 omnem omnem <hi rend="italic">M</hi> 8 moechare <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            9 qui <hi rend="italic">om. P</hi> ut <hi rend="italic">8. I. m. 1 N, om. BlTVEMS</hi> 10 dubiociwe <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            11 fornicationis causam <hi rend="italic">T</hi> et qui-fomicationis <hi rend="italic">om. BTPS,</hi> in <hi rend="italic">mg. <lb/>
             add. N</hi> 12 dimittjt-quicumque <hi rend="italic">om VE</hi> 14 tibi <hi rend="italic">om. BTVENS</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">om. P est</hi> michi <hi rend="italic">YES</hi> 15 euangelin <hi rend="italic">T</hi> mattheum <hi rend="italic">BMN</hi> <lb/>
            matheum <hi rend="italic">TERS</hi> praetermissa P 16 et aliam-moechatur om. <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            17 haec] ad haec <hi rend="italic">M</hi> ea <hi rend="italic">Pbd</hi> haec <hi rend="italic">exp</hi>. in <hi rend="italic">N, post</hi> uerba <hi rend="italic">poritum in T</hi> <lb/>
            quae posui <hi rend="italic">T</hi> 19 ita <hi rend="italic">om. N</hi> 20 excepto <hi rend="italic">N</hi> 23 interpraetatum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            25 qui dimiserit <hi rend="italic">om. P</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="359"/>
            dimiserit; itemque alia: excepta causa fornicationis, alia: <lb/>
            praeter causam fornicationis, alia: nisi ob causam <lb/>
            fornicationis; item alia: qui solutam a uiro duxerit, <lb/>
            moechatur, alia: qui dimissam a uiro duxerit, moechatur. <lb/>
            ubi puto quod uideas nihil interesse ad unam eandemque <lb n="5"/>
            sententiam. quamuis illud ultimum, id est qui dimissam <lb/>
            a uiro duxerit, moechatur, in eo sermone, <lb/>
            quem dominus fecit in monte, nonnulli codices et graeci et <lb/>
            latini non habeant. credo propterea, quia et ibi explicatus hic <lb/>
            sensus putari potuit, quod superius dictum est: facit eam <lb n="10"/>
            moechari; quomodo enim dimissa fit moecha, nisi fiat qui <lb/>
            eam duxerit moechus? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>