<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti, earum <lb n="5"/>
            quas ad me scribens tamquam consulendo tractasti, quod ait <lb/>
            apostolus: his autem qui sunt in coniugio praecipio, <lb/>
            non ego. sed dominus, mulierem a uiro non discedere; <lb/>
            quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo <lb/>
            reconciliari; et uir uxorem ne dimittat, utrum ita sit <lb n="10"/>
            accipiendum, ut eam prohibuisse nubere intellegatur, quae <lb/>
            sine causa fornicationis discessit a uiro — id enim sentis an, <lb/>
            sicut ego sensi in eis libris, quos ante plurimos annos <lb/>
            de sermone euangelico scripsi, quem secundum Matthaeum <lb/>
            habuit saluator in monte, illas innuptas manere praeceperit, <lb n="15"/>
            quae a uiris suis ea causa recesserint, quae sola permissa <lb/>
            est, id est fornicationis. uidetur enim tibi tunc a uiro discedentem <lb/>
            feminam nubere non debere, si nulla uiri fornicatione

<note type="footnote"> 7 I Cor. 7, 10, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 Incipit ad Pollentium de adulterinis coniugiis liber primus <hi rend="italic">B, <lb/>
            fol. 61* N</hi> Incipit ad Pollentium de adulterinis coniugiis sci Augustini <lb/>
            <hi rend="italic">fol</hi>. 49* <hi rend="italic">T</hi> Incipit ad Pollentium de adulterinis coniugiis liber I aci <lb/>
            Augustini <hi rend="italic">V, fol. 25* E</hi> Incipit liber primus Aurelii Augustini epi ad <lb/>
            Pollentium de coniugiis adulterinis <hi rend="italic">fol. 1 M</hi> Incipit liber primus beati <lb/>
            Augustini epi de adulterinis coniugiis <hi rend="italic">fol</hi>. 29* <hi rend="italic">R</hi> Incipit ad Pollentium <lb/>
            de adulterinis coniugiis liber primus sci Augustini epi <hi rend="italic">fol. 98* S</hi> 5 polenti <lb/>
            8 harum <hi rend="italic">VEMSN1</hi> arum <hi rend="italic">T1</hi> 6 scribens litterarum (litterarum <lb/>
            <hi rend="italic">a. I. m. 2 add.) T, VEN1</hi> ut ait (ut 8. <hi rend="italic">I. m 2 add.) T</hi> 7 apostoIus <lb/>
            (u <hi rend="italic">ex</hi> o) <hi rend="italic">B</hi> 10 non <hi rend="italic">TlSbd</hi> 14 scribsi B1 matheum (ita <lb/>
            <hi rend="italic">semper) BT, EMNRS</hi> 16 quod C quod <hi rend="italic">C</hi> 18 faeminam <hi rend="italic">(pleruntque <lb/>
            </hi> ae) <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="348"/>
            conpulsa discesserit; nec adtendis, si nullam uir eius causam <lb/>
            fornicationis habuerit, non eam discedentem manere innuptam, <lb/>
            sed omnino discedere non debere. nam utique cui praecipitur, <lb/>
            ut, si a uiro discesserit, innupta permaneat, non discedendi <lb/>
            aufertur licentia, sed nubendi. quod si ita est, datur ergo <lb n="5"/>
            licentia feminis, quae continentes esse uoluerint, nullum maritorum <lb/>
            exspectare consensum, ut, quod dictum est: mulierem <lb/>
            a uiro non discedere, eis praeceptum esse uideatur, quae <lb/>
            possunt eligere non continentiam, sed tale diuortium quo <lb/>
            liceret eis in aliorum nuptias conuenire. proinde quae dilexerint <lb n="10"/>
            nullum desiderare concubitum, nullum ferre conubium, <lb/>
            licebit eis uiros suos etiam sine ulla fornicationis causa relinquere <lb/>
            et innuptas secundum apostolum permanere. et uiri <lb/>
            similiter — quoniam par forma est in utrisque — si conti- <lb/>
            Dentes esse uoluerint, etiam uxoribus non consentientibus <lb n="15"/>
            deserent eas et sine ullis nuptiis permanebunt. tunc enim eis, <lb/>
            ut putas, alia coniugia liceret inquirere, si fornicationis causa <lb/>
            diuortium nasceretur. cum uero ista causa non est, superest <lb/>
            secundum id, quod existimas, ut aut coniux non discedat a <lb/>
            coniuge aut, si discesserit, sine coniugio maneat aut ad pristinum <lb n="20"/>
            coniugium reuertatur. nulla ergo existente causa fornicationis <lb/>
            cuilibet coniugi licebit unum de tribus eligere: aut <lb/>
            non discedere a coniuge aut, si discesserit, sic manere aut, si <lb/>
            non sic manserit, non alterum quaerere, sed priori se reddere. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>