Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti, earum quas ad me scribens tamquam consulendo tractasti, quod ait apostolus: his autem qui sunt in coniugio praecipio, non ego. sed dominus, mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari; et uir uxorem ne dimittat, utrum ita sit accipiendum, ut eam prohibuisse nubere intellegatur, quae sine causa fornicationis discessit a uiro — id enim sentis an, sicut ego sensi in eis libris, quos ante plurimos annos de sermone euangelico scripsi, quem secundum Matthaeum habuit saluator in monte, illas innuptas manere praeceperit, quae a uiris suis ea causa recesserint, quae sola permissa est, id est fornicationis. uidetur enim tibi tunc a uiro discedentem feminam nubere non debere, si nulla uiri fornicatione 7 I Cor. 7, 10, 11 2 Incipit ad Pollentium de adulterinis coniugiis liber primus B, fol. 61* N Incipit ad Pollentium de adulterinis coniugiis sci Augustini fol . 49* T Incipit ad Pollentium de adulterinis coniugiis liber I aci Augustini V, fol. 25* E Incipit liber primus Aurelii Augustini epi ad Pollentium de coniugiis adulterinis fol. 1 M Incipit liber primus beati Augustini epi de adulterinis coniugiis fol . 29* R Incipit ad Pollentium de adulterinis coniugiis liber primus sci Augustini epi fol. 98* S 5 polenti 8 harum VEMSN1 arum T1 6 scribens litterarum (litterarum a. I. m. 2 add.) T, VEN1 ut ait (ut 8. I. m 2 add.) T 7 apostoIus (u ex o) B 10 non TlSbd 14 scribsi B1 matheum (ita semper) BT, EMNRS 16 quod C quod C 18 faeminam (pleruntque ae) B conpulsa discesserit; nec adtendis, si nullam uir eius causam fornicationis habuerit, non eam discedentem manere innuptam, sed omnino discedere non debere. nam utique cui praecipitur, ut, si a uiro discesserit, innupta permaneat, non discedendi aufertur licentia, sed nubendi. quod si ita est, datur ergo licentia feminis, quae continentes esse uoluerint, nullum maritorum exspectare consensum, ut, quod dictum est: mulierem a uiro non discedere, eis praeceptum esse uideatur, quae possunt eligere non continentiam, sed tale diuortium quo liceret eis in aliorum nuptias conuenire. proinde quae dilexerint nullum desiderare concubitum, nullum ferre conubium, licebit eis uiros suos etiam sine ulla fornicationis causa relinquere et innuptas secundum apostolum permanere. et uiri similiter — quoniam par forma est in utrisque — si conti- Dentes esse uoluerint, etiam uxoribus non consentientibus deserent eas et sine ullis nuptiis permanebunt. tunc enim eis, ut putas, alia coniugia liceret inquirere, si fornicationis causa diuortium nasceretur. cum uero ista causa non est, superest secundum id, quod existimas, ut aut coniux non discedat a coniuge aut, si discesserit, sine coniugio maneat aut ad pristinum coniugium reuertatur. nulla ergo existente causa fornicationis cuilibet coniugi licebit unum de tribus eligere: aut non discedere a coniuge aut, si discesserit, sic manere aut, si non sic manserit, non alterum quaerere, sed priori se reddere. Et ubi est, quod idem apostolus nec ad tempus, ut uacetur orationi, nisi ex consensu uoluit coniuges carnali fraudare inuicem debito? quomodo saluum erit quod ait: 7 I Cor. 7, 10 1 eius uir S 2 ea C 3 cui] i Tl si B7 om. BlVM praecipit- tur BT 6 quod C noluerint Tl 7 expectare EMR 8 quod C 9 possent Vbd diuartiud T 10 liceat E delegerint R 11 nullum ferre conubium om. EMS fere BTYNb 12 etiam] esse C 14 forma par ES par om. BNT1 utrosque BTX 15 et C 16 deserentefts (a exp. nZ . 2) T deserenteas fa s. I. add.) M deserentes C ut putas eis E 19 estimas S existimans C coniunx S 21 fornicationis causa existente T exsistente B propter fornicationes autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque suum uirum habeat. uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier? hoc quomodo uerum erit, nisi quia nolente coniuge non licet coniugi continere? nam si licet mulieri sic dimittere uirum, ut maneat innupta, non uir habet, sed ipsa sui corporis potestatem: quod etiam de uiro intellegitur. deinde cum dictum est: quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari, quomodo dictum intellecturi sumus, nisi prohibitum esse homini dimittere uxorem, si nulla causa fornicationis extiterit? et dictum est quare, ne scilicet faciat eam moechari; utique ideo, quia, etiamsi non ipsa dimiserit, sed dimissa fuerit, erit moecha, si nupserit. Propter hoc ergo tam magnum malum non licet homini dimittere uxorem nisi ex causa fornicationis. tunc enim non ipse dimittendo facit adulteram, sed dimittit adulteram. quid? si ergo dicat: dimitto quidem uxorem meam sine ulla causa fornicationis, sed continens permanebo, ideone dicemus eum inpune fecisse quod fecit? quis hoc dicere audebit, qui uoluntatem domini haec dicentis intellegit? quoniam nec 1 I Cor. 7, 2-4 10 Matth. 5, 32 1 fornicationes (e add. m. 1 s. exp . i) T fornicationem BC 2 uirum suum Vbd uirum om. N 4 habeat T corpori Bl 5 similiter autem EMSN1 sui corporis S 6 quomodo (quo 8. I. m. 2) T 7 coniuge in mg. add. T contineri M 8 sed ipsa sui er. in M 10 cum] quod NR om. E quodcumque C 11 fornicationis causa TSP mechari MB 12 esset S hominem T2NP hominem non M 13 si] sed P exstiterit BVbd 14 facit C mechari (semper e) EM 15 ideo] idem P qui BlTIN1 quod MP si non etiamsi B 16 moechata TVMS moecha.. N mecha E 18 ex (s. I. m. 1) TN. om. MBS 19 quod C 20 ergo si S dicat ergo P ulla] illa P 21 fornicationis causa S 22 dicerem C audebit dicere S 23 dicentis haec R hoc P continentiae causa dimitti coniugem uoluit, qui solam causam fornicationis excepit. Redeamus igitur ad ipsa apostoli uerba dicentis: his autem, qui sunt in coniugio, praecipio, non ego, sed dominus, uxorem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam, et eum uelut interrogemus et tamquam praesentem quodam modo consulamus: cur dixisti. apostole, quodsi discesserit, manere innuptam? licetne discedere an non licet? si non licet, cur praecipis discedenti. ut maneat innupta? si autem licet, profecto est aliqua causa, qua liceat. haec autem inquisita non inuenitur, nisi quam solam saluator excepit, id est causa fornicationis. ac per hoc non praecipit apostolus mulierem, si discesserit, manere innuptam, nisi quae illa causa discedit a uiro, qua sola ei discedere licitum est a uiro. ubi enim dicitur: praecipio non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam. absit, ut contra hoc praeceptum faciat, quae sic discedit, ut innupta permaneat. nisi ergo illa intellegatur, cui licet discedere — non autem licet nisi uiro fornicante — quomodo iubetur innupta, si discesserit, permanere? quis est, qui dicat: si discesserit mulier a uiro non fornicante, innupta permaneat. cum ei nisi a uiro fornicante discedere omnino non liceat? sensus itaque iste tuus quantum aduersetur uinculo coniugali. ubi dominus nec continentiam uoluit suscipi nisi pari concordia atque consensu, puto quod iam intellegas. Sed rem ipsam paulo apertius proloquamur et 3 I Cor. 7, 10. 11 7 consolamus Tl 9 non] omnino non TAMRSPC si ę.ųţęłP. (supra aateip add . non) N discedere licct P discedenti] dimitti M 12 solam om. VES id est] adest P 13 praecepit YNibd disserit T1 manere om. P 14 illa quae P quod C illa om. S causa om. P discesserit M ei om. C eius P 15 licitum est discedere VBPCbd discedere a uiro licitum est 8 19 a uiro PC 21 non om. M 22 a uiro nisi T 23 tuus iste EMNS 24 deus PC non P parique et concordi C concordique consensu N2 Pbd 26 ipsam rem M loquamur S quod uel loquamur P quasi constituamus ante oculos. ecce placuit continentia mulieri, uiro non placet. discessit ab eo mulier et coepit uiuere continenter, ipsa scilicet casta mansura, sed factura, quod dominus non uult, adulterum uirum: qui cum se non continuerit, alteram quaeret. quid sumus dicturi mulieri, nisi quod dicit ecclesiae sana doctrina? redde debitum uiro, ne, dum tu quaeris unde amplius honoreris, ille unde damnetur inueniat. hoc enim et illi diceremus, si te nolente continere uoluisset. non enim habes potestatem corporis tui, sed ille; sicut nec ille habet potestatem corporis sui, sed tu. nolite inuicem fraudare nisi ex consensu. cum haec atque huius modi plura, quae ad hoc pertineant, dixerimus, placetne tibi, ut nobis mulier ex ista tua ratione respondeat: (ego apostolum audio dicentem: praecipio mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari? ecce discessi, nolo reconciliari uiro, sed innupta permaneo. non enim ait: si discesserit, manere innuptam, donec uiro suo reconcilietur, sed, manere, inquit, innuptam aut uiro suo reconciliari. hoc, inquit, faciat aut illud. unum e duobus eligendum permisit, non autem in horum alterum conpulit. manere innupta eligo ac sic praeceptum inpleo. corripe. argue, increpa, utere qua uolueris seueritate, si nupsero). Quid huic contradicam nisi: apostolum non bene intellegis? neque enim ille praecepisset, si a uiro discesserit, innuptam manere mulierem, nisi eam, cui discedere licuisset, illa una uidelicet causa, quae ibi propterea tacita est, quia notissima 14 I Cor. 7, 10. 11 1 quasij que sit P 2 placuit ZPMPCbd 4 uult non dominus P 5 nisi quod] non quidem P 7 unde ille P dampnetur (semper p) E 10 nolite-consensu om. TVESC, in mg. add. N 13 audio apostolum T 16 ecce-reconciliari om. P ecce inquis VEMNlC ecce inquit S 18 suo om. RC inquit om. ES 20 e duobus unum P in horum autem S 24 apostolo M 26 manere innuptam ES permanere T ni Tl ea N 27 causa scilicet P quae] quoniam C quaemagister om. S est, hoc est fornicationis. hanc enim solam deus magister excepit, cum de dimittenda loqueretur uxore, deditque intellegi talem formam etiam a uiro esse seruandam, quoniam non solum mulier non habet potestatem corporis sui, sed uir; sed similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. cum ergo tuum maritum arguere de fornicatione non possis, quomodo te putas quod ab eo discedis non nubendo excusare, a quo tibi non licet omnino discedere? cum haec a nobis mulier audierit, puto, quod nolis eam sic respondere, ut dicat propterea se manere innuptam, quia sine ulla uiri fornicatione discessit; nam si ille fornicatus esset, non solum sibi discedere, uerum etiam nubere licuisset.