<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Vnde et illud, quod de innupta Paulus apostolus <lb/>
            dixit: ut sit sancta et corpore et spiritu, non sic accipiendum <lb/>
            est, quasi nupta fidelis et casta et secundum scripturas <lb/>
            subdita uiro non sit sancta corpore, sed tantummodo<lb n="10"/>
            spiritu. fieri enim non potest, ut sanctificato spiritu non sit <lb/>
            sanctum etiam corpus, quo sanctificatus utitur spiritus. sed <lb/>
            ne cuiquam nos potius argumentari quam hoc diuino eloquio <lb/>
            probare uideamur, quoniam Petrus Sarram commemoraturus, <lb/>
            sanctae, inquit, mulieres tantummodo, non ait et corpore\',<lb n="15"/>
            illud eiusdem Pauli consideremus, ubi prohibens fornicationes <lb/>
            ait: nescitis quia corpora uestra membra <lb/>
            sunt Christi? tollens ergo membra Christi faciam <lb/>
            membra meretricis? absit. audeat ergo aliquis dicere <lb/>
            membra Christi sancta non esse; aut uero audeat a membris<lb n="20"/>
            Christi fidelium coniugatarum corpora separare. unde etiam <lb/>
            paulo post ait: corpus uestrum templum in uobis est <lb/>
            spiritus sancti, quem habetis a deo, et non estis <lb/>
            uestri? empti enim estis pretio magno. corpus

<note type="footnote">1 I Petro 3, 5 8 1 Cor. 7, 34 17 I Cor. 6, 15 22 I Cor. 6, 19. 20 </note>

<note type="footnote"> 1 euia uiris <hi rend="italic">PjADT</hi> sare T sarae <hi rend="italic">D7X*IZMENbd</hi> oracax <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            si <hi rend="italic">B</hi> 2 quidam <hi rend="italic">C</hi> inquid <hi rend="italic">C</hi> in deum sperabant <hi rend="italic">om. PfHADT <lb/>
            MENX</hi> 3 hornabant <hi rend="italic">Z</hi> uiris suis obsequentes <hi rend="italic">MEN</hi> uiris suis et <lb/>
            obsequentes X 4 sara <hi rend="italic">MENXbd</hi> oboediebat <hi rend="italic">PfHADTMENXhd</hi> <lb/>
            illum] eum <hi rend="italic">PyHDTMENX</hi> eius <hi rend="italic">A</hi> 5 facte <hi rend="italic">B</hi> filie <hi rend="italic">I</hi> 7 qaod <lb/>
            <hi rend="italic">om. PA</hi> 8 <hi rend="italic">et pr. om. B</hi> 11 enim <hi rend="italic">om. T</hi> 12 quod <hi rend="italic">IZ</hi> sanctificato <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            spiritusj xps <hi rend="italic">N</hi> 13 ne cuiquamj ne. inquà <hi rend="italic">B</hi> eloquia <hi rend="italic">E</hi> 14 sacram <lb/>
            sarram <hi rend="italic">D</hi> commemorans <hi rend="italic">PţIZHADTltlENXbd</hi> 16 considemus X <lb/>
            19 membra ipeuibrsi <hi rend="italic">P</hi> 20 non esse sancta <hi rend="italic">D</hi> aut] at <hi rend="italic">A</hi> a om. 7 <lb/>
            21 coniugatorum <hi rend="italic">T</hi> corporum <hi rend="italic">T</hi> 23 quam <hi rend="italic">IZ</hi> 24 emti <hi rend="italic">PH\'</hi> <lb/>
            enim <hi rend="italic">om. HADT</hi> magno pretio <hi rend="italic">VHA</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="313"/>
            fidelium et membra Christi esse dixit et templum spiritus sancti. <lb/>
            ubi profecto utriusque sexus fideles intelleguntur. ibi ergo <lb/>
            sunt nuptae ibi et innuptae; sed distinctae meritis et tamquam <lb/>
            membris membra praelata, quorum tamen neutra sint a corpore <lb/>
            separata. quod igitur de innupta loquens ait: ut sit <lb n="5"/>
            sancta et corpore et spiritu, ampliorem innuptarum et <lb/>
            in corpore et in spiritu sanctificationem intellegi uoluit, non <lb/>
            corpus nuptarum omni sanctificatione priuauit. 
</p></div></div></body></text></TEI>