<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Quapropter hoc primum oportet ut noueris, bono, quod <lb n="20"/>
            elegisti, non damnari secundas nuptias, sed inferius honorari. <lb/>
            nam sicut bonum sanctae uirginitatis, quod elegit filia tua, <lb/>
            non damnat unas nuptias tuas, sic nec uiduitas tua cuiusquam <lb/>
            secundas. hinc enim maxime Cataphrygarum ac Nouatianorum

<note type="footnote"> 11 I Cor. 7, 39. 40 </note>

<note type="footnote"> 1 fidem xpi <hi rend="italic">MENX</hi> illud] aliud <hi rend="italic">PyADME</hi> alius <hi rend="italic">H</hi> 2 modicum <lb/>
            <hi rend="italic">X</hi> 3 aliquatinns <hi rend="italic">D om. MENX</hi> 4 malum hoc <hi rend="italic">T</hi> sit <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            5 enim <hi rend="italic">om</hi>. y quod <hi rend="italic">om</hi>. N 8 in <hi rend="italic">om. PyHDTMENX</hi> 9 coniugium <lb/>
            X coniugii <hi rend="italic">N</hi> 12 uir eius <hi rend="italic">om. X</hi> 14 permanserit (man s. <hi rend="italic">I. <lb/>
            m. 2) B</hi> 15 ortendit (dit s. <hi rend="italic">I.) P</hi> 17 in scripturarum <hi rend="italic">X</hi> 18 non <lb/>
            <hi rend="italic">om. D</hi> 19 beatiorem annam X 20 bonG <hi rend="italic">B</hi> 21 darnnari-non <lb/>
            <hi rend="italic">om. CBIZ</hi> damnaris X damnail Y 22 tua] sua <hi rend="italic">A</hi> 23 dampnat <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            unas] §ecundas y tuaa <hi rend="italic">om</hi>. y cuiusdam <hi rend="italic">EX</hi> 24 enim] ergo N <lb/>
            catafrigarum <hi rend="italic">P(HABDTMENXI</hi> ac] et <hi rend="italic">PABENX</hi> nouacianorum <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> nauatiecorum <hi rend="italic">M</hi> nouitionorum 2J1 </note> <lb/>
             
<pb n="310"/>
            haereses tumuerunt, quas buccis sonantibus, non sapientibus <lb/>
            etiam Tertullianus inflauit, dum secundas nuptias tamquam <lb/>
            inlicitas maledico dente concidit, quas omnino licitas apostolus <lb/>
            sobria mente concedit. ab hac sanitate doctrinae nullius indocti, <lb/>
            nullius docti disputatione mouearis; nec ita extollas bonum<lb n="5"/>
            tuum, ut quod malum non est, tamquam malum crimineris <lb/>
            alienum, sed tanto magis gaude tuo bono, quanto magis uides <lb/>
            non tantum illo deuitari mala, sed quaedam bona etiam superari. <lb/>
            mala sunt enim adulterium uel fornicatio. 
</p><p><milestone n="5" unit="altchapter"/>Ab his autem inlicitis ualde longe est, quae uoti libertate<lb n="10"/>
            se obstrinxit et sibi etiam licita ne licerent non imperio <lb/>
            legis, sed consilio caritatis effecit. et bonum est pudicitia <lb/>
            coniugalis, sed melius bonum est continentia uidualis. hoc <lb/>
            ergo melius illius boni submissione honoratur, non illud bonum <lb/>
            melioris huius laude damnatur. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>