<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Ideo etiam cum moneret coniugatos, ne debito carnalis <lb/>
            commixtionis fraudarent inuicem et per hoc alter eorum <lb/>
            negato sibi debito coniugali per intemperantiam suam temptatus <lb/>
            a satana in fornicationem prolaberetur, hoc autem dico, <lb/>
            inquit, secundum ueniam, non secundum imperium. <lb n="20"/>
            uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum: <lb/>
            sed unusquisque proprium donum habet a deo, <lb/>
            alius sic, alius quidem sic. 
</p><p><milestone n="4" unit="altchapter"/>Vides etiam coniugalem pudicitiam et tori christiani

<note type="footnote"> 3 I Cor. 6, 15 10 Rom. 12, 4-6 19 I Cor. 7, 6. 7 </note><note type="footnote"> 1 reliosarum <hi rend="italic">X</hi> hic <hi rend="italic">Pr HAD</hi> 2 de <hi rend="italic">om. D</hi> fugienda <hi rend="italic">DS</hi> fu.genda <lb/>
            X fornicationg <hi rend="italic">Ds</hi> 3 inquid <hi rend="italic">I</hi> 4 xpi sunt X 5 fidelis <lb/>
            Jis <hi rend="italic">semier.) X</hi> ipsa <hi rend="italic">om</hi>. Bl 6 bontl <hi rend="italic">B</hi> quia <hi rend="italic">N est om. PjA <lb/>
            DTMNX</hi> in <hi rend="italic">E</hi> bonum est <hi rend="italic">H</hi> 7 hoc <hi rend="italic">AH</hi> liaijc <hi rend="italic">B</hi> agatur <hi rend="italic">DBl</hi> <lb/>
            10 membra multa <hi rend="italic">N</hi> membra <hi rend="italic">om. E</hi> 12 habet <hi rend="italic">A</hi> 16 cum <lb/>
            uioneret] comoneret <hi rend="italic">A</hi> 17 conmixtionis Y frauderet <hi rend="italic">T</hi> frauderent <hi rend="italic">EX</hi> <lb/>
            alter eorum) alterorum <hi rend="italic">PHAiDl</hi> alterutrorum <hi rend="italic">MENX</hi> 18 temtatus P <lb/>
            temptante. (n s. <hi rend="italic">l.) H</hi> 19 a <hi rend="italic">om. H</hi> sathana <hi rend="italic">T</hi> prolaberentur <lb/>
            (n <hi rend="italic">s. l.) H</hi> 20 inquid <hi rend="italic">C</hi> 21 esse <hi rend="italic">om. PA</hi> 22 habet a deo donum <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            habet donum <hi rend="italic">P.(ADTMENX</hi> a] ex <hi rend="italic">X</hi> 23 alius quidem sic alins <lb/>
            uero sic <hi rend="italic">Zlul</hi> alius sic alius sic <hi rend="italic">X</hi> 24 christiani] xpi <hi rend="italic">PjHÅ om. MESX</hi> </note><lb/><pb n="309"/>
            matrimonialem fidem donum esse et hoc a deo, ut illud, quod <lb/>
            ultra liberorum procreandorum necessitatem modum concumbendi <lb/>
            aliquatenus concupiscentia carnalis excedit, non nuptiarum <lb/>
            sit hoc malum, sed ueniale sit propter nuptiarum bonum. <lb/>
            non enim de coniugio, quod copulatur liberorum procreandorum <lb n="5"/>
            causa et fide pudicitiae coniugalis et indissolubili, <lb/>
            quamdiu ambo uiuunt, matrimonii sacramento, quae omnia <lb/>
            bona sunt. sed de illo inmodico carnis usu, qui in infirmitate <lb/>
            coniugum agnoscitur et interuentu boni nuptialis ignoscitur, <lb/>
            ait apostolus: secundum ueniam dico, non secundum <lb n="10"/>
            imperium. item cum dicit: mulier alligata est, quamdiu <lb/>
            uir eius uiuit; quodsi mortuus fuerit uir eius, <lb/>
            liberata est: cui uult nubat, tantum in domino. <lb/>
            beatior autem erit, si sic permanserit secundum <lb/>
            meum consilium, satis ostendit beatam esse in domino <lb n="15"/>
            etiam post mortem uiri iterum nubentem fidelem, sed in <lb/>
            eodem domino uiduam beatiorem: hoc est, ut scripturarum <lb/>
            non tantum uerbis, uerum etiam exemplis loquar, beatam esse <lb/>
            Ruth, sed Annam beatiorem. 
</p></div></div></body></text></TEI>