Ideo etiam cum moneret coniugatos, ne debito carnalis commixtionis fraudarent inuicem et per hoc alter eorum negato sibi debito coniugali per intemperantiam suam temptatus a satana in fornicationem prolaberetur, hoc autem dico, inquit, secundum ueniam, non secundum imperium. uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a deo, alius sic, alius quidem sic. Vides etiam coniugalem pudicitiam et tori christiani 3 I Cor. 6, 15 10 Rom. 12, 4-6 19 I Cor. 7, 6. 7 1 reliosarum X hic Pr HAD 2 de om. D fugienda DS fu.genda X fornicationg Ds 3 inquid I 4 xpi sunt X 5 fidelis Jis semier.) X ipsa om . Bl 6 bontl B quia N est om. PjA DTMNX in E bonum est H 7 hoc AH liaijc B agatur DBl 10 membra multa N membra om. E 12 habet A 16 cum uioneret] comoneret A 17 conmixtionis Y frauderet T frauderent EX alter eorum) alterorum PHAiDl alterutrorum MENX 18 temtatus P temptante. (n s. l.) H 19 a om. H sathana T prolaberentur (n s. l.) H 20 inquid C 21 esse om. PA 22 habet a deo donum H habet donum P.(ADTMENX a] ex X 23 alius quidem sic alins uero sic Zlul alius sic alius sic X 24 christiani] xpi PjHÅ om. MESX matrimonialem fidem donum esse et hoc a deo, ut illud, quod ultra liberorum procreandorum necessitatem modum concumbendi aliquatenus concupiscentia carnalis excedit, non nuptiarum sit hoc malum, sed ueniale sit propter nuptiarum bonum. non enim de coniugio, quod copulatur liberorum procreandorum causa et fide pudicitiae coniugalis et indissolubili, quamdiu ambo uiuunt, matrimonii sacramento, quae omnia bona sunt. sed de illo inmodico carnis usu, qui in infirmitate coniugum agnoscitur et interuentu boni nuptialis ignoscitur, ait apostolus: secundum ueniam dico, non secundum imperium. item cum dicit: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit; quodsi mortuus fuerit uir eius, liberata est: cui uult nubat, tantum in domino. beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium, satis ostendit beatam esse in domino etiam post mortem uiri iterum nubentem fidelem, sed in eodem domino uiduam beatiorem: hoc est, ut scripturarum non tantum uerbis, uerum etiam exemplis loquar, beatam esse Ruth, sed Annam beatiorem.