<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Ait itaque apostolus, doctor gentium, uas electionis: <lb/>
            dico autem innuptis et uiduis bonum esse illis. <lb/>
            si sic permanserint sicut et ego. haec uerba ita intellegenda<lb n="20"/>
            sunt, ut non existimemus uiduas non oportere innuptas <lb/>
            dici, quia nuptias uidentur expertae; innuptarum enim

<note type="footnote"> 13 Rom. 12, 3 19 I Cor. 7. 8 </note>

<note type="footnote"> 1 per te quoque <hi rend="italic">bd</hi> quodque <hi rend="italic">P</hi> prode essent <hi rend="italic">P</hi> 2 quicquid <lb/>
            <hi rend="italic">IXfABMENX</hi> his X 3 numquaę (s. ? <hi rend="italic">add</hi>. 111) <hi rend="italic">P</hi> uel] <lb/>
            et X 4 prospexeris <hi rend="italic">B</hi> 6 aliorumj eorum 7 8 pertineat <hi rend="italic">AD</hi> <lb/>
            exhortatio (h s. <hi rend="italic">I.) PB</hi> exhortacioni <hi rend="italic">T</hi> 9 exortatione T 10 excite- <lb/>
            <hi rend="italic">tur T 11 ego] ergo PyHADTMNX apud om. MENX</hi> 12 scribtura <lb/>
            <hi rend="italic">(semper</hi> b) <hi rend="italic">CP</hi> 13 regula <hi rend="italic">EX</hi> figet 11 14 ad temperanciam <lb/>
            ut ipse ait <hi rend="italic">T</hi> J5 partitur <hi rend="italic">MENX</hi> 16 ergo <hi rend="italic">om. MNX</hi> aliud <lb/>
            mihi <hi rend="italic">AD</hi> te Otu. <hi rend="italic">PjADTMENX</hi> tibi <hi rend="italic">om</hi>. y exponere doctoris <lb/>
            <hi rend="italic">PyDTMENX</hi> 17 exponere disputare <hi rend="italic">T</hi> et <hi rend="italic">om. PyAxH</hi> iis M <lb/>
            dederit dominus <hi rend="italic">ltfEXN</hi> 19 innubtis <hi rend="italic">(semper</hi> b) <hi rend="italic">C</hi> 20 et <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            itaque <hi rend="italic">lIfEX</hi> itaque uerba X 21 non oportere <hi rend="italic">om. I)</hi> 22 eiperte <lb/>
            <hi rend="italic">xr</hi> expertae <hi rend="italic">(s. 1</hi>. expertas habere) <hi rend="italic">H</hi> in nuptarum <hi rend="italic">M</hi> innupt.arum <lb/>
            X enim] ergo <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="307"/>
            nomine illas significat, quae non sunt nuptiis alligatae, siue <lb/>
            fuerint sine non fuerint. quod alio loco aperit, ubi ait: diuisa <lb/>
            est mulier innupta et uirgo. quando utique et uirginem <lb/>
            adiungit, quid mulierem innuptam nisi uiduam uult intellegi? <lb/>
            unde etiam deinceps uno innuptae nomine professionem utramque <lb n="5"/>
            conplectitur dicens: quae innupta est, sollicita <lb/>
            est ea quae sunt domini, quomodo placeat domino: <lb/>
            quae autem nuptaest, sollicita est quae sunt mundi, <lb/>
            quomodo placeat uiro. innuptam certe non eam tantum <lb/>
            intellegi uoluit, quae numquam nupsit, sed etiam eam, quae <lb n="10"/>
            nuptiarum uinculo per uiduitatem liberata nupta esse destitit: <lb/>
            nam ideo et nuptam non dicit nisi eam quae uirum habet. <lb/>
            non etiam eam, quae habuit et non habet. quapropter uidua <lb/>
            omnis innupta est; sed quia non omnis innupta uidua est — <lb/>
            sunt enim et uirgines — ideo hic utrumque posuit, ubi ait: <lb n="15"/>
            dico autem innuptis et uiduis; tamquam diceret: quod <lb/>
            dico innuptis, non eis solis dico, quae uirgines sunt, sed eis <lb/>
            etiam, quae uiduae sunt, bonum esse illis, si sic permanserint, <lb/>
            sicut et ego. 
</p></div></div></body></text></TEI>