<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Deliciae igitur spiritales deliciis carnalibus in <lb n="5"/>
            sancta castitate succedant: lectio, oratio, psalmus, bona cogitatio, <lb/>
            bonorum operum frequentatio, spes futuri saeculi et <lb/>
            cor sursum, atque de his omnibus gratiarum actio patri luminum, <lb/>
            a quo sine ulla dubitatione omne datum optimum <lb/>
            et omne donum perfectum scriptura teste descendit. <lb n="10"/>
            nam quando pro deliciis nuptarum, quas in carne uirorum <lb/>
            habent, aliarum carnalium deliciarum tamquam in solacio usus <lb/>
            adsumitur, quid ego dicam, quae sequantur mala, cum breuiter <lb/>
            apostolus dixerit uiuentem mortuam esse uiduam, quae in <lb/>
            deliciis uiuit? absit autem a uobis, ut diuitiarum cupiditate <lb n="15"/>
            capiamini pro cupiditate nuptiarum et in cordibus uestris <lb/>
            nummus uiri amori succedat. intuentes enim hominum conuersationem <lb/>
            saepe experti sumus in quibusdam lasciuia compressa <lb/>
            creuisse auaritiam. nam sicut in ipsis sensibus corporis <lb/>
            acutius audiunt qui non uident et tangendo multa discernunt <lb n="20"/>
            nec tanta uiuacitate tangunt, qui oculis utuntur — ubi intellegitur <lb/>
            ex uno aditu, id est luminum repressa intentione <lb/>
            sentiendi eam se in alios sensus promptiorem dinoscendi

<note type="footnote"> 9 cf. Iac. 1, 17 14 cf. I Tim. 5, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 spem epe* subtrahnnt <hi rend="italic">D</hi> quae <hi rend="italic">BDbd</hi> amaris <hi rend="italic">IZ</hi> 3 auccendatur <lb/>
            <hi rend="italic">X</hi> contra quamJ cum <hi rend="italic">ex</hi> com <hi rend="italic">H</hi> quam] quam tamen <hi rend="italic">Pr IZ<lb/>
             HADMENXbd</hi> 4 ezoptat <hi rend="italic">IZB</hi> 5 delitiae <hi rend="italic">IZ1</hi> delitii. <hi rend="italic">Dx</hi> 6 succe»dant <lb/>
            T lecto <hi rend="italic">E</hi> 7 frequentio Pl 8 adque <hi rend="italic">01</hi> atque <hi rend="italic">ex</hi> autquft <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            11 diliciis <hi rend="italic">Z</hi> nuptiarum <hi rend="italic">7 AD</hi> carnalibus <hi rend="italic">B</hi> quas] quasi <hi rend="italic">PMENX</hi> <lb/>
            uiuorum habent y uiroe habentium <hi rend="italic">H2MENX</hi> 12 solatium bd 13 asumitur <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 16 capi animi <hi rend="italic">E</hi> 17 nummus] &amp;«»minus <hi rend="italic">N</hi> uiro Pr <lb/>
            amore <hi rend="italic">PyXAME</hi> amorS <hi rend="italic">HB</hi> succendat <hi rend="italic">yB (in, mg</hi>. uiri amori succedatur) <lb/>
            enim] autem <hi rend="italic">MENX</hi> 20 et (t <hi rend="italic">add. m. al.) P</hi> 21 tanta] <lb/>
            tamen <hi rend="italic">AD</hi> uicacitate <hi rend="italic">Pl</hi> uibucitate H1 22 aditu] auditu <hi rend="italic">AD</hi> <lb/>
            23 sentiendo <hi rend="italic">PjHADMENX</hi> se <hi rend="italic">om. P.(HADMENX</hi> alio <hi rend="italic">HB2</hi> <lb/>
            promtiore <hi rend="italic">PH</hi> promptiore <hi rend="italic">fADMEXN</hi> disnoscendi <hi rend="italic">D</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Seet. V pars III. </note>

<note type="footnote"> 22 </note> <lb/>
             
<pb n="338"/>
            acumine exerere, tamquam ex altero conetur inplere, quod negatur <lb/>
            in altero — ita etiam saepe carnalis cupiditas a concumbendi <lb/>
            uoluptate cohibita maioribus uiribus in pecuniae se porrigit <lb/>
            adpetitum et illinc auersa huc se inpetu ardentiore conuertit. <lb/>
            in uobis autem amor diuitiarum simul frigescat cum amore<lb n="5"/>
            nuptiarum, et pius usus rerum, quas possidetis, ad spiritales <lb/>
            delicias conferatur, et liberalitas uestra magis ferueat adiuuandis <lb/>
            egenis quam ditandis auaris. in thesaurum quippe caelestem <lb/>
            non mittuntur dona cupidorum, sed elemosynae pauperum, <lb/>
            quae in inmensum modum orationes adiuuant uiduarum. <lb n="10"/>
            ieiunia quoque ac uigiliae, in quantum ualetudinem non perturbant, <lb/>
            si orando, psallendo, legendo et in lege dei meditando <lb/>
            insumantur, in delicias spiritales etiam ipsa quae uidentur <lb/>
            laboriosa uertuntur. nullo enim modo sunt onerosi labores <lb/>
            amantium, sed etiam ipsi delectant, sicut uenantium, aucupantium,<lb n="15"/>
            piscantium, uindemiantium, negotiantium, ludo aliquo <lb/>
            sese oblectantium. interest ergo quid ametur. nam in eo, quod <lb/>
            amatur, aut non laboratur aut et labor amatur. et uide, quam <lb/>
            pudendum et dolendum sit, si delectat labor, ut fera capiatur. <lb/>
            ut cupa et sacculus inpleatur, ut pila iaciatur, et non delectat. <lb n="20"/>
            ut deus adquiratur. 
</p></div></div></body></text></TEI>