<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Deliciae igitur spiritales deliciis carnalibus in <lb n="5"/>
            sancta castitate succedant: lectio, oratio, psalmus, bona cogitatio, <lb/>
            bonorum operum frequentatio, spes futuri saeculi et <lb/>
            cor sursum, atque de his omnibus gratiarum actio patri luminum, <lb/>
            a quo sine ulla dubitatione omne datum optimum <lb/>
            et omne donum perfectum scriptura teste descendit. <lb n="10"/>
            nam quando pro deliciis nuptarum, quas in carne uirorum <lb/>
            habent, aliarum carnalium deliciarum tamquam in solacio usus <lb/>
            adsumitur, quid ego dicam, quae sequantur mala, cum breuiter <lb/>
            apostolus dixerit uiuentem mortuam esse uiduam, quae in <lb/>
            deliciis uiuit? absit autem a uobis, ut diuitiarum cupiditate <lb n="15"/>
            capiamini pro cupiditate nuptiarum et in cordibus uestris <lb/>
            nummus uiri amori succedat. intuentes enim hominum conuersationem <lb/>
            saepe experti sumus in quibusdam lasciuia compressa <lb/>
            creuisse auaritiam. nam sicut in ipsis sensibus corporis <lb/>
            acutius audiunt qui non uident et tangendo multa discernunt <lb n="20"/>
            nec tanta uiuacitate tangunt, qui oculis utuntur — ubi intellegitur <lb/>
            ex uno aditu, id est luminum repressa intentione <lb/>
            sentiendi eam se in alios sensus promptiorem dinoscendi

<note type="footnote"> 9 cf. Iac. 1, 17 14 cf. I Tim. 5, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 spem epe* subtrahnnt <hi rend="italic">D</hi> quae <hi rend="italic">BDbd</hi> amaris <hi rend="italic">IZ</hi> 3 auccendatur <lb/>
            <hi rend="italic">X</hi> contra quamJ cum <hi rend="italic">ex</hi> com <hi rend="italic">H</hi> quam] quam tamen <hi rend="italic">Pr IZ<lb/>
             HADMENXbd</hi> 4 ezoptat <hi rend="italic">IZB</hi> 5 delitiae <hi rend="italic">IZ1</hi> delitii. <hi rend="italic">Dx</hi> 6 succe»dant <lb/>
            T lecto <hi rend="italic">E</hi> 7 frequentio Pl 8 adque <hi rend="italic">01</hi> atque <hi rend="italic">ex</hi> autquft <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            11 diliciis <hi rend="italic">Z</hi> nuptiarum <hi rend="italic">7 AD</hi> carnalibus <hi rend="italic">B</hi> quas] quasi <hi rend="italic">PMENX</hi> <lb/>
            uiuorum habent y uiroe habentium <hi rend="italic">H2MENX</hi> 12 solatium bd 13 asumitur <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 16 capi animi <hi rend="italic">E</hi> 17 nummus] &amp;«»minus <hi rend="italic">N</hi> uiro Pr <lb/>
            amore <hi rend="italic">PyXAME</hi> amorS <hi rend="italic">HB</hi> succendat <hi rend="italic">yB (in, mg</hi>. uiri amori succedatur) <lb/>
            enim] autem <hi rend="italic">MENX</hi> 20 et (t <hi rend="italic">add. m. al.) P</hi> 21 tanta] <lb/>
            tamen <hi rend="italic">AD</hi> uicacitate <hi rend="italic">Pl</hi> uibucitate H1 22 aditu] auditu <hi rend="italic">AD</hi> <lb/>
            23 sentiendo <hi rend="italic">PjHADMENX</hi> se <hi rend="italic">om. P.(HADMENX</hi> alio <hi rend="italic">HB2</hi> <lb/>
            promtiore <hi rend="italic">PH</hi> promptiore <hi rend="italic">fADMEXN</hi> disnoscendi <hi rend="italic">D</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Seet. V pars III. </note>

<note type="footnote"> 22 </note> <lb/>
             
<pb n="338"/>
            acumine exerere, tamquam ex altero conetur inplere, quod negatur <lb/>
            in altero — ita etiam saepe carnalis cupiditas a concumbendi <lb/>
            uoluptate cohibita maioribus uiribus in pecuniae se porrigit <lb/>
            adpetitum et illinc auersa huc se inpetu ardentiore conuertit. <lb/>
            in uobis autem amor diuitiarum simul frigescat cum amore<lb n="5"/>
            nuptiarum, et pius usus rerum, quas possidetis, ad spiritales <lb/>
            delicias conferatur, et liberalitas uestra magis ferueat adiuuandis <lb/>
            egenis quam ditandis auaris. in thesaurum quippe caelestem <lb/>
            non mittuntur dona cupidorum, sed elemosynae pauperum, <lb/>
            quae in inmensum modum orationes adiuuant uiduarum. <lb n="10"/>
            ieiunia quoque ac uigiliae, in quantum ualetudinem non perturbant, <lb/>
            si orando, psallendo, legendo et in lege dei meditando <lb/>
            insumantur, in delicias spiritales etiam ipsa quae uidentur <lb/>
            laboriosa uertuntur. nullo enim modo sunt onerosi labores <lb/>
            amantium, sed etiam ipsi delectant, sicut uenantium, aucupantium,<lb n="15"/>
            piscantium, uindemiantium, negotiantium, ludo aliquo <lb/>
            sese oblectantium. interest ergo quid ametur. nam in eo, quod <lb/>
            amatur, aut non laboratur aut et labor amatur. et uide, quam <lb/>
            pudendum et dolendum sit, si delectat labor, ut fera capiatur. <lb/>
            ut cupa et sacculus inpleatur, ut pila iaciatur, et non delectat. <lb n="20"/>
            ut deus adquiratur. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="22" unit="altchapter"/> In omnibus sane spiritalibus deliciis, quibus

<note type="footnote"> 1 ex.erere <hi rend="italic">Z</hi> exercere <hi rend="italic">N</hi> 2 a* <hi rend="italic">I</hi> concombendi Bx 3 uoluptateadpetitum <lb/>
            <hi rend="italic">om. I</hi> porrigat <hi rend="italic">A</hi> 4 illip?g <hi rend="italic">(exp. m 2) B illic</hi> r aduersa <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> ba.c <hi rend="italic">1</hi> hac <hi rend="italic">Z</hi> se <hi rend="italic">om. PyHADMENX</hi> appetitu (ti <lb/>
            <hi rend="italic">8. l.) li</hi> conuertitnr <hi rend="italic">H</hi> 6 qua <hi rend="italic">B</hi> 7 delitias <hi rend="italic">A</hi> dilicias y et] <lb/>
            ut <hi rend="italic">PiHADMENXbd</hi> nestri <hi rend="italic">B</hi> nostra <hi rend="italic">N</hi> in adiuuandis <hi rend="italic">D</hi> 8 thensaurum <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> thesauros (os <hi rend="italic">in ras.) A</hi> tesauros <hi rend="italic">D</hi> thensarum Hl celestes <lb/>
            <hi rend="italic">AD</hi> caeleste <hi rend="italic">Pr H</hi> 9 aelemosinae <hi rend="italic">CB</hi> elemosynae <hi rend="italic">IZH</hi> aelimosinae <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> elemosinae <hi rend="italic">PfDEMN</hi> elemosine <hi rend="italic">X</hi> pauperorum <hi rend="italic">C</hi> 10 quae <lb/>
            <hi rend="italic">er. A</hi> adiubant <hi rend="italic">Cx</hi> 11 ualitudinem <hi rend="italic">flZHABDMENX</hi> 12 domini <lb/>
            <hi rend="italic">MEXN</hi> 13 insumatur <hi rend="italic">CIZB1</hi> sumantur <hi rend="italic">PaHADMENX</hi> ipsa <hi rend="italic">om</hi>. Pl <lb/>
            uidentur (ui s. <hi rend="italic">l.) D</hi> dentur <hi rend="italic">A</hi> 14 modo enim <hi rend="italic">Pr HAMENXbd</hi> modo <lb/>
            sunt enim <hi rend="italic">D</hi> 15 animantium <hi rend="italic">Z</hi> a..mantium <hi rend="italic">1</hi> 16 piscantium <hi rend="italic">om. <lb/>
             CIZB</hi> se aliquo <hi rend="italic">N</hi> 17 se <hi rend="italic">PaHAMEX</hi> in eo] ideo <hi rend="italic">A</hi> in ea Hl <lb/>
            19 si] di P1 diu <hi rend="italic">yADMNXP*</hi> rapiatur <hi rend="italic">N</hi> 20 s§culus <hi rend="italic">I</hi> saculus <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            pilaciatur <hi rend="italic">H</hi> 22 diliciis <hi rend="italic">H</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="339"/>
            fruuntur innuptae, sancta earum conuersatio cauta etiam debet <lb/>
            esse, ne forte, cum mala uita non sit per lasciuiam, mala sit <lb/>
            fama per neglegentiam. nec audiendi sunt siue uiri sancti siue <lb/>
            feminae, quando reprehensa in aliquo neglegentia sua, per <lb/>
            quam fit, ut in malam ueniant suspicionem, unde suam uitam <lb n="5"/>
            longe abesse sciunt, dicunt sibi coram deo sufficere conscientiam, <lb/>
            existimationem hominum non inprudenter solum, uerum <lb/>
            etiam crudeliter contemnentes, cum occidunt animas aliorum, <lb/>
            siue blasphemantium uiam dei, quibus secundum suam suspicionem <lb/>
            quasi turpis quae casta est displicet uita sanctorum, <lb n="10"/>
            uel etiam cum excusatione imitantium non quod uident, sed <lb/>
            quod putant. proinde quisquis a criminibus flagitiorum atque <lb/>
            facinorum uitam suam custodit, sibi bene facit; quisquis autem <lb/>
            etiam famam, et in alios misericors est. nobis enim necessaria <lb/>
            est uita nostra, aliis fama uestra. et utique etiam quod aliis <lb n="15"/>
            ministramus misericorditer ad salutem, ad nostram quoque <lb/>
            redundat utilitatem. unde non frustra apostolus, prouidemus, <lb/>
            inquit, bona non solum coram deo, uerum etiam <lb/>
            coram hominibus; item dicit: placete omnibus per <lb/>
            omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo, non <lb n="20"/>
            quaerens quod mihi utile est sed quod multis, ut <lb/>
            salui fiant. in quadam etiam exhortatione dicit: de cetero, <lb/>
            fratres, quaecumque sunt uera, quaecumque sancta, <lb/>
            quaecumque iusta, quaecumque casta,

<note type="footnote">17 II Cor. 8, 21 19 I Cor. 10, 33 22 Phil. 4, 8. 9 </note>

<note type="footnote"> 1 innuptaram (arum <hi rend="italic">in ras.) A</hi> sanctarum ea <hi rend="italic">CIZB1</hi> sanctarum <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            sancta eorum <hi rend="italic">HMENX sancta A</hi> 2 ne] no <hi rend="italic">Hl</hi> lasciuia 6n 3 neglegenciam <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> sanctij siue sancti <hi rend="italic">N</hi> 4 repraehensa <hi rend="italic">C</hi> 5 uitam <lb/>
            suam <hi rend="italic">NX</hi> 7 eiistimatione <hi rend="italic">C1</hi> solum inprudenter <hi rend="italic">D</hi> 8 continentes <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 9 plasphcmantium <hi rend="italic">DX</hi> suspitionem T 11 uel] siue <hi rend="italic">JPyfl <lb/>
            ADMNEXbd</hi> non quod non uident <hi rend="italic">D</hi> 12 a—quisquis <hi rend="italic">om. I</hi> <lb/>
            atque <hi rend="italic">om</hi>. Pl 14 etiam om. y fama <hi rend="italic">ME</hi> et in] et <hi rend="italic">CZX</hi> etjftrri <lb/>
            in <hi rend="italic">B</hi> ad <hi rend="italic">IZ1</hi> 15 utque P1 17 prouideamus <hi rend="italic">D</hi> 18 uerum] sed <hi rend="italic">NX</hi> <lb/>
            21 utili <hi rend="italic">H</hi> 22 exortatione <hi rend="italic">.A</hi> 23 sunt uera quaecumque <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            sunt sancta <hi rend="italic">BN</hi> 24 quaecumque carissima <hi rend="italic">om. MEX</hi> </note>

<note type="footnote">22* </note> <lb/>
             
<pb n="340"/>
            quaecumque carissima, quaecumque bonae famae, si qua <lb/>
            uirtus, si qua laus, haec cogitate: quae didicistis <lb/>
            et accepistis et audistis et uidistis in me. cernis, <lb/>
            quemadmodum inter multa, quae exhortando commonuit, non <lb/>
            neglexerit ponere: quaecumquae bonae famae, duobusque<lb n="5"/>
            uerbis cuncta concluserit, ubi ait: si qua uirtus, si qua <lb/>
            laus. ad uirtutem namque pertinent, quae antea memoraui <lb/>
            bona, fama uero ad laudem. puto, quod non laudem hominum <lb/>
            pro magno sumebat apostolus alio loco dicens: mihi autem <lb/>
            minimum est ut a uobis diiudicer aut ab humano<lb n="10"/>
            die, et alibi: si hominibus placerem, Christi seruus <lb/>
            non essem, et iterum: nam gloria nostra haec est, <lb/>
            testimonium conscientiae nostrae. sed illorum duorum, <lb/>
            id est bonae uitae et bonae famae uel, quod breuius dicitur, <lb/>
            uirtutis et laudis, unum propter se ipsum sapientissime retinebat,<lb n="15"/>
            alterum propter alios misericordissime prouidebat. sed <lb/>
            quoniam quantalibet humana cautela suspiciones maleuolentissimas <lb/>
            non potest omni ex parte uitare, ubi pro existimatione <lb/>
            nostra quidquid recte possumus fecerimus, si aliqui de nobis <lb/>
            uel mala fingendo uel male credendo famam nostram decolorare<lb n="20"/>
            conantur, adsit conscientiae solacium planeque etiam <lb/>
            gaudium, quod merces nostra magna est in caelis, etiam <lb/>
            cum dicunt homines mala multa de nobis, pie tamen iusteque <lb/>
            uiuentibus. illa enim merces tamquam stipendium est

<note type="footnote">9 I Cor. 4, 3 11 Gal. 1, 10 12 H Cor. 1, 12 22 cf. Matth. 5,11.12 </note>

<note type="footnote"> 1 castissima <hi rend="italic">PjH.Â.D om. N</hi> famae bonae <hi rend="italic">IZ</hi> fame <hi rend="italic">fE</hi> 2 hoc A <lb/>
            et didiciqtia <hi rend="italic">PfHADMENXbd</hi> 3 carnis <hi rend="italic">H</hi> 4 quemammodum <hi rend="italic">PH</hi> <lb/>
            exortando <hi rend="italic">AB</hi> 5 bonae <hi rend="italic">om. MEX</hi> 7 namque] quippe 7 perlinet <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> memorauit <hi rend="italic">IZbd</hi> 8 fame <hi rend="italic">AD</hi> 9 apostalus <hi rend="italic">H</hi> in alio <lb/>
            <hi rend="italic">MENX</hi> 10 nobis <hi rend="italic">N</hi> iudicer <hi rend="italic">PjHADMENX</hi> 14 famae ut <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            15 uirtus <hi rend="italic">A</hi> 17 quoniam <hi rend="italic">er. A</hi> inaliuolentissimaa <hi rend="italic">IZH7DMENX</hi> <lb/>
            malinolentis*** <hi rend="italic">A</hi> 18 omnia <hi rend="italic">I</hi> 19 quicquid <hi rend="italic">ADM</hi> aliquid <hi rend="italic">te:rp. <lb/>
            m. 2)</hi> y 20 uel <hi rend="italic">om. Pl</hi> male <hi rend="italic">P AHr MENXb</hi> figendo <hi rend="italic">E</hi> male <lb/>
            <hi rend="italic">om. EX</hi> 21 canantur <hi rend="italic">H</hi> aasit <hi rend="italic">DMENX</hi> planaeque <hi rend="italic">Cl</hi> 22 magna <lb/>
            est merces nostra <hi rend="italic">MENX</hi> et iam <hi rend="italic">H</hi> 24 enim] tamen <hi rend="italic">PfHAD <lb/>
            om. MENX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="341"/>
            militantium per arma iustitiae non solum dextra, uerum et <lb/>
            sinistra, per gloriam scilicet et ignobilitatem, per infamiam <lb/>
            et bonam famam. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="23" unit="altchapter"/> Agite itaque cursum uestrum et perseueranter <lb/>
            currite, ut conprehendatis; et exemplo uitae exhortationisque <lb n="5"/>
            sermone rapite in eundem cursum uestrum quascumque potueritis. <lb/>
            non uos ab hoc studio, quo multas ad imitandum excitatis, <lb/>
            frangat querella uanorum, qui dicunt: quomodo subsistit <lb/>
            genus humanum, si omnes fuerint continentes? quasi propter <lb/>
            aliud retardetur hoc saeculum, nisi ut inpleatur praedestinatus <lb n="10"/>
            numerus ille sanctorum, quo citius inpleto profecto nec terminus <lb/>
            saeculi differetur. nec illud uos retardet ab studio <lb/>
            persuadendi aliis bonum uestrum, si dicatur uobis: cum et <lb/>
            nuptiae bonae sint, quomodo erunt omnia bona in Christi <lb/>
            corpore, et maiora scilicet et minora, si omnes continentiae <lb n="15"/>
            laude atque amore mutentur? primo, quia conando, ut omnes <lb/>
            sint continentes, tunc erunt uel paucae; neque enim omnes <lb/>
            capiunt uerbum hoc. sed quoniam scriptum est: qui potest <lb/>
            capere. capiat, tunc capiunt quae possunt, si nec illis quae <lb/>
            non capiunt taceatur. deinde nec timere debemus, ne forte <lb n="20"/>
            omnes capiant et aliquid de minoribus bonis, id est coniugalis <lb/>
            uitae, Christi desit in corpore. si enim omnes audierint <lb/>
            et omnes ceperint, intellegere debemus hoc ipsum <lb/>
            fuisse praedestinatum, ut coniugalia bona in illorum

<note type="footnote"> 1 II Cor. 6, 7. 8 17 Matth. 19, 11. 12 </note>

<note type="footnote"> 1 dextera <hi rend="italic">fENXbd</hi> et] etiam y om. <hi rend="italic">PHADMENX</hi> 2\' scilicet <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. Y per] et per <hi rend="italic">D</hi> 5 comprehendatis (hendatis <hi rend="italic">add. m. 2) D</hi> <lb/>
            rxempla Df2 exhortationesque <hi rend="italic">PjD</hi> exhortationis*** <hi rend="italic">H</hi> 6 in sermone <lb/>
            <hi rend="italic">PyAW</hi> nostram <hi rend="italic">DAl</hi> 7 ab] ad 01 ob <hi rend="italic">D</hi> 8 querela <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            querela <hi rend="italic">yABDMENXbd</hi> subsistet <hi rend="italic">bd</hi> subsistat <hi rend="italic">B</hi> 10 hoc saeculum <lb/>
            <hi rend="italic">om. CIZB</hi> praedistinatus <hi rend="italic">HA</hi> 12 differatur <hi rend="italic">B</hi> duos Al BUOB <hi rend="italic">A2</hi> <lb/>
            16 laudem atque amorem <hi rend="italic">b</hi> mntentnr] utentur 7 mittentur <hi rend="italic">DNl</hi> <lb/>
            imitentur <hi rend="italic">bd</hi> 18 hoc uerbum <hi rend="italic">E</hi> 21 capiunt <hi rend="italic">A</hi> coniugalibus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 nita <hi rend="italic">Bd</hi> 23 coeperint <hi rend="italic">CPflHAB</hi> 24 praedistinatum <hi rend="italic">A</hi> predistinatum <lb/>
            <hi rend="italic">H</hi> numero membrorum <hi rend="italic">PjHÂDMENXbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="342"/>
            membrorum numero etiam sufficiant, quae tam multa ex hac uita <lb/>
            transierunt. neque enim nunc, si omnes fuerint continentes, <lb/>
            honorem continentium daturi sunt eis, qui tricenarium fructum. <lb/>
            si in coniugali bono ipse intellegitur, iam dominicis horreis <lb/>
            intulerunt. habebunt ergo illic omnia ista bona suum locum,<lb n="5"/>
            etiamsi deinceps nulla uelit nubere uel nemo ducere uxorem. <lb/>
            secure itaque instate quibus potestis, ut fiant quod uos estis; <lb/>
            et\' orate uigilanter atque feruenter, ut adiutorio dexterae excelsi <lb/>
            et abundantia misericordissimae gratiae domini et perseueretis <lb/>
            in eo quod estis et proficiatis ad id quod eritis. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Deinde obsecro uos per illum, a quo hoc donum accepistis <lb/>
            et huius doni praemia speratis, ut me quoque orationibus <lb/>
            uestris memineritis inserere cum tota domestica uestra <lb/>
            ecclesia. ordinatissime quippe prouenit, ut matri uestrae iam <lb/>
            grandaeuae de oratione epistulam scriberem — ad ipsam<lb n="15"/>
            quippe maxime pertinet orando concertare pro uobis, quae de <lb/>
            se minus sollicita est quam de uobis — et ut ad te potius <lb/>
            quam ad illam hoc de continentia uiduali opusculum facerem, <lb/>
            quia tibi superare adhuc restat, quod iam aetas illius superauit. <lb/>
            uirgo autem sancta proles uestra, si aliquid de sua » <lb/>
            professione desiderat ex laboribus nostris, habet grandem <lb/>
            librum de sancta uirginitate, quem legat. de quo <lb/>
            legendo etiam te commonueram, quoniam multa continet

<note type="footnote"> 3 cf. Matth. 13, 8 15 cf. Ep. ad Probam (130) 22 de s. uirg. </note>

<note type="footnote"> 1 etiam] iam <hi rend="italic">HAMbd</hi> tam] etiam <hi rend="italic">B</hi> 2 nec <hi rend="italic">EX</hi> continentes <lb/>
            honorem <hi rend="italic">om</hi>. Pl 3 continentiam] continent <hi rend="italic">AHl</hi> continen. <hi rend="italic">D</hi> continentie <lb/>
            <hi rend="italic">H2MEXX</hi> 4 si-intellegitur <hi rend="italic">om. I</hi> si in] sunt C 5 ergo] <lb/>
            enim <hi rend="italic">N</hi> omnia] communia <hi rend="italic">PjHADMENX</hi> bona ista <hi rend="italic">N</hi> 6 etiam <hi rend="italic">IZ</hi> <lb/>
            7 securae <hi rend="italic">PHAB</hi> itaque <hi rend="italic">H</hi> in*state <hi rend="italic">P</hi> state f 8 adiutoria <hi rend="italic">PdH\'; t <lb/>
            dextre EX 9 habundantia HAENXB1 dei E etfin.]ntHl llhocj</hi> <lb/>
            et hoc <hi rend="italic">yHADMENXbd</hi> et hoc (hoc <hi rend="italic">add. m. al.) P</hi> 13 nostra <hi rend="italic">D om. <lb/>
            MENX</hi> 14 eclesia <hi rend="italic">C</hi> uenit <hi rend="italic">B</hi> 15 grandeu.e y graudeuae <hi rend="italic">PM</hi> <lb/>
            grande <hi rend="italic">A</hi> epistulam <hi rend="italic">om. N</hi> scribere <hi rend="italic">EX</hi> ipsO. <hi rend="italic">EX</hi> 16 pertinent <lb/>
            <hi rend="italic">PfAH1</hi> 17 se 8. <hi rend="italic">l. C</hi> minxus <hi rend="italic">C</hi> 18 illa <hi rend="italic">Pr A</hi> facererem <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> facere <hi rend="italic">EX</hi> 20 professione sua <hi rend="italic">MENX</hi> 23 te <hi rend="italic">om. yHADM<lb/>
             ENX</hi> communueram Cy1 continent 7 </note> <lb/>
             
<pb n="343"/>
            utrique necessaria castitati, hoc est uirginali atque uiduali, <lb/>
            quae hic propterea partim tenuiter adtigi, partim omnino <lb/>
            praetermisi, quia ibi copiosius disputaui. perseueres in gratia <lb/>
            Christi amen.

<note rend="script" type="footnote"> 1 utreque <hi rend="italic">ADN</hi> adque 01 2 huic <hi rend="italic">A</hi> bac B attigi tenuiter <lb/>
            partim <hi rend="italic">N</hi> partim <hi rend="italic">om. N post</hi> omnino <hi rend="italic">er</hi>. non in P 3 disputauit JB1 <lb/>
            perseueres-Christi <hi rend="italic">om. NEX</hi> perseuerans (n s. <hi rend="italic">I.) A, D</hi> 4 amen <lb/>
            <hi rend="italic">om. IZBMENXbd</hi> Explieit liber sci Augustini de bono uiduitatis <lb/>
            <hi rend="italic">219b C, fol</hi>. 95x <hi rend="italic">B</hi> Explicit sci Augustini de bono uiduitatis <hi rend="italic">fol</hi>. 9sb L <lb/>
            <hi rend="italic">fol</hi>. 67* <hi rend="italic">Z</hi> Explicit liber sci Augustini de bono uiduali <hi rend="italic">fol. 67* P, fol. <lb/>
             7sb H, fol. 123b M</hi> Explicit liber de bono uiduali <hi rend="italic">fol. 7P E, fol. <lb/>
             119*</hi> X Explicit liber sci Augustini de sca uiduitate <hi rend="italic">fol</hi>. 5sb <hi rend="italic">D; subscriptio<lb/>
             abest a codd. Y fol. 62 b, N fol. 106", A fol. 62"</hi>. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>