<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Audiat haec uirginis etiam sanctae prolis tuae auris <lb/>
            interior. uidero, quantum te praecedat in regno regis illius:<lb n="5"/>
            alia quaestio est. inuenistis tamen, mater et filia, cui contemptis <lb/>
            nuptiis, illa omnibus, tu secundis, pulchritudine castitatis <lb/>
            simul placere debeatis. certe si mariti essent, quibus <lb/>
            placendum esset, iam te fortasse cum filia puderet ornari; <lb/>
            nunc non pudeat agere quibus simul ornemini, quia non est<lb n="10"/>
            criminosum, sed potius gloriosum, ut ab illo uno simul amemini. <lb/>
            simulatum autem candorem ac ruborem et pigmentis <lb/>
            inlitum non adhiberetis, etiamsi uiros haberetis, non putantes <lb/>
            dignos, quos falleretis, nec uos, quae fallere deberetis. nunc <lb/>
            ergo illi regi, qui unicae sponsae, cuius membra estis, speciem<lb n="15"/>
            concupiuit, ueraciter simul placete. simul inhaerete, illa integritate <lb/>
            uirginali, tu continentia uiduali, ambae pulchritudine <lb/>
            spiritali. in qua pulchritudine etiam illius auia, socrus tua, <lb/>
            quae iam certe senuit, est pulchra uobiscum. uigorem quippe <lb/>
            huius pulchritudinis dum extendit in anteriora caritas, rugam<lb n="20"/>
            in ea non facit annositas. habetis uobiscum anum sanctam et <lb/>
            in domo et in Christo, quam de perseuerantia consulatis, quomodo <lb/>
            cum illa uel illa temptatione pugnandum sit, quid agendum <lb/>
            ut facile superetur, quod munimentum sumendum, ne facile

<note type="footnote"> 2 cum illo, in illo <hi rend="italic">bd</hi> adfectibus ueris] morum <hi rend="italic">in ras. m. 2 C</hi> <lb/>
            neris <hi rend="italic">om. H</hi> aan...ssima <hi rend="italic">Z</hi> 4 audiant <hi rend="italic">A 2 D</hi> uirgines <hi rend="italic">AD</hi> <lb/>
            sanctae <hi rend="italic">(in mg</hi>. filig) <hi rend="italic">B</hi> prolis <hi rend="italic">om. B</hi> 5 uideo <hi rend="italic">AD</hi> yi&lt;fcr? <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            uide»o <hi rend="italic">I</hi> quantum uero (uero s. I.) <hi rend="italic">B</hi> regia] regni <hi rend="italic">IZ</hi> 6 ali P1 <lb/>
            quescio <hi rend="italic">Hl</hi> qua scio <hi rend="italic">H2</hi> et <hi rend="italic">om. D</hi> cui] tuis (s <hi rend="italic">m. 2 add.) B</hi> <lb/>
            7 Uta <hi rend="italic">B (in mg</hi>. illQ p) tu] cui <hi rend="italic">B</hi> secundum <hi rend="italic">CPB</hi> secandi <hi rend="italic">IZ</hi> <lb/>
            pulchriituding <hi rend="italic">B</hi> pulchritudinis <hi rend="italic">IZ</hi> 8 debetis P1 10 augere <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            11 uno] non y ememini <hi rend="italic">H</hi> 15 illi ergo <hi rend="italic">B</hi> regi (gi <hi rend="italic">add. m..2) P</hi> <lb/>
            16 ueratiter <hi rend="italic">E</hi> 17 tu] tQ <hi rend="italic">E</hi> pulchritudinem 01 18 spirituali <hi rend="italic">EN</hi> <lb/>
            20 anterio <hi rend="italic">E</hi> rogam (0 <hi rend="italic">in ras.) X</hi> 21 non facit in ea <hi rend="italic">XMN</hi> <lb/>
            22 in <hi rend="italic">pr. om</hi>. P1 23 uel illa] bella PjtHl contra bella <hi rend="italic">H*MENXb</hi> <lb/>
            belua <hi rend="italic">D</hi> bello y2 temtatione P temptationum <hi rend="italic">MENXH*</hi> tentationS <lb/>
            <hi rend="italic">Hl</hi> 24 ut] uel <hi rend="italic">CIZ</hi> superatur <hi rend="italic">CIZ</hi> monimentum <hi rend="italic">IZ</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="335"/>
            rursus insidietur; et si quid huius modi est, docet uos diuturnitate <lb/>
            iam certa, amore beniuola, pietate sollicita, aetate secura. <lb/>
            tu praecipue, tu consule in talibus eam, quae experta est quod <lb/>
            experta es. nam proles uestra illud canticum cantat, quod in <lb/>
            Apocalypsi nisi uirgines cantare non possunt. pro ambabus <lb n="5"/>
            tamen uobis sollicitius orat quam pro se ipsa; sed magis pro <lb/>
            nepte sollicita est, cui uincendarum temptationum spatium plus <lb/>
            restat annorum: te autem uidet aeuo suo uiciniorem et eius <lb/>
            filiae matrem, quam si nuptam, quod iam non licet atque <lb/>
            absit, uidisses, puto quod parere cum illa erubuisses. quantum <lb n="10"/>
            est ergo quod iam tibi periculosae restat aetatis, quae ideo <lb/>
            non diceris auia, ut sanctarum cogitationum et operum fetibus <lb/>
            cum filia possis esse fecunda? non itaque inmerito magis pro <lb/>
            illa sollicita est auia, pro qua et tu mater, quia et maius est <lb/>
            quod uouit et totum ei restat quod modo coepit. exaudiat <lb n="15"/>
            dominus preces eius, et sancte obsequamini meritis eius, quae <lb/>
            carnem uiri tui in iuuenta peperit, cor filiae tuae in senecta <lb/>
            parturiit. omnes itaque pariter atque concorditer uniuiro unius <lb/>
            coniugis, in cuius corpore uno spiritu uiuitis, placete moribus, <lb/>
            instate orationibus. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>