<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Si ergo nondum deo uouisses continentiam <lb/>
            uidualem, exhortaremur profecto, ut uoueres; quia uero iam <lb/>
            uouisti, exhortamur ut perseueres. talia mihi tamen uideo<lb n="20"/>
            esse dicenda, quibus eam diligant et arripiant et quae adhuc <lb/>
            nubere cogitabant. aurem igitur inclinemus apostolo. quae <lb/>
            -innupta est, inquit, sollicita est ea quae sunt domini, <lb/>
            ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta

<note type="footnote"> 5 I Cor. 3, 7 16 cf. Sap. 7, 16 22 I Cor. 7, 34 </note>

<note type="footnote"> 1 ait <hi rend="italic">A</hi> illi P1 3 prepolleat P sollercia <hi rend="italic">D</hi> 5 dicendo C1 <lb/>
            6 est est Pf 7 quippe] quide <hi rend="italic">MENX</hi> omna <hi rend="italic">Bt</hi> 9 sperans <hi rend="italic">B1</hi> <lb/>
            excellentiae uestrae <hi rend="italic">PyHADMENXbd</hi> 10 nonnulla ideo <hi rend="italic">B</hi> ineo <hi rend="italic">H1</hi> <lb/>
            hic <hi rend="italic">MENX</hi> 11 tui <hi rend="italic">A</hi> 12 ista (t 8. <hi rend="italic">I. m. 1) P</hi> cum] ubi <hi rend="italic">D om. A</hi> <lb/>
            13 et <hi rend="italic">om. B</hi> habendum que (que <hi rend="italic">s. I.) B</hi> plus <hi rend="italic">om. X</hi> 14 exortationibus <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 15 uos] nos <hi rend="italic">I</hi> adiuuat uos <hi rend="italic">D</hi> nostro (0 <hi rend="italic">fin. ex</hi> <lb/>
            a) <hi rend="italic">B om. N</hi> ministrantur nostra <hi rend="italic">E</hi> alloquia nostra <hi rend="italic">N</hi> 16 totum <lb/>
            <hi rend="italic">om. P-rHADMENX</hi> 17 sicut <hi rend="italic">in mg. m. 2 B</hi> 18 nondum] non <hi rend="italic">IZB</hi> <lb/>
            19 cxortaremur A uoueres (u init. <hi rend="italic">ex</hi> n) <hi rend="italic">I</hi> 20 nouisti P exortamur <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 22 inclinamus <hi rend="italic">PjHAMENX</hi> quae-spiritu <hi rend="italic">om. X</hi> <lb/>
            23 inquid <hi rend="italic">C</hi> 24 autem <hi rend="italic">om</hi>. X I.nupta <hi rend="italic">X</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="333"/>
            est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat <lb/>
            uiro. non ait: sollicita est ea quae sunt mundi, ut sancta <lb/>
            non sit. sed certe minor est diuina sanctitas ex ea parte curarum, <lb/>
            qua mundana cogitatur uoluptas. quidquid itaque intentionis <lb/>
            animi etiam his rebus inpenderetur, quibus placendum <lb n="5"/>
            esset uiro, colligere quodam modo et redigere debet innupta <lb/>
            christiana in eam intentionem, qua placendum est domino. et <lb/>
            uide, cui placeat, quae domino placet. et utique tanto est <lb/>
            beatior, quanto plus ei placet; quanto autem magis cogitat <lb/>
            ea quae sunt mundi, tanto minus placet. placete itaque tota <lb n="10"/>
            intentione specioso forma prae filiis hominum. eius enim <lb/>
            gratia illi placetis, quae diffusa est in labiis eius. placete <lb/>
            illi ea quoque parte cogitationis, quae occuparetur mundo, ut <lb/>
            placeretur uiro. placete illi, qui displicuit mundo, ut placentes <lb/>
            ei liberarentur ex mundo. hunc enim speciosum forma prae <lb n="15"/>
            filiis hominum uiderunt homines in cruce passionis, et non <lb/>
            habuit speciem neque decorem, sed facies eius abiecta <lb/>
            et deformis positio eius. ex hac tamen deformitate redemptoris <lb/>
            uestri manauit pretium decoris uestri, sed decoris interioris; <lb/>
            omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus. <lb n="20"/>
            hac pulchritudine illi placete; hanc pulchritudinem studiosa <lb/>
            cura et sollicita cogitatione conponite. non amat ille fallaciarum <lb/>
            fucos, ueris ueritas delectatur; et ille, si quod legisti <lb/>
            agnoscis, ueritas uocatur; ego sum, inquit, uia et ueritas

<note type="footnote">11 cf. Pa. 44, 3 16 Es. 58, 2. 3 20 Pa. 44, 14 24 Ioh. 14, 6 </note>

<note type="footnote">1 est inquit X sollicita est] cogitat <hi rend="italic">B</hi> ea quae <hi rend="italic">EX</hi> placent <hi rend="italic">Bl</hi> <lb/>
            3 non <hi rend="italic">om. AD</hi> diuine <hi rend="italic">AD</hi> ea coniugalis <hi rend="italic">bd;</hi> diuina sollicitudine <lb/>
            uoluntas curarum <hi rend="italic">sqq. B</hi> sanctitatia <hi rend="italic">AD</hi> 4 uoluntas <hi rend="italic">H</hi> quicquid <lb/>
            <hi rend="italic">ABMN</hi> 5 in hia <hi rend="italic">P.(ADMENX</hi> inpediretur <hi rend="italic">CIZ</hi> 6 esset <lb/>
            et <hi rend="italic">Ã</hi> 8 uideat <hi rend="italic">PfHADMENXb</hi> place.t <hi rend="italic">E</hi> 9 placet ei <hi rend="italic">bd</hi> quanto] <lb/>
            <hi rend="italic">quo D 10 fin. placet PjDN</hi> 11 specioaus <hi rend="italic">AD</hi> 14 placeretur-ut <hi rend="italic">om. Y</hi> <lb/>
            placet <hi rend="italic">AXD</hi> 15 liberarentur (s. <hi rend="italic">l</hi>. J liberemini) <hi rend="italic">ZA</hi> liberare jpossitis <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            16 homines] omnes <hi rend="italic">D</hi> 17 subiecta <hi rend="italic">PfHAMEXX</hi> 18 positio] portio <lb/>
            <hi rend="italic">MENX</hi> tamen] enim <hi rend="italic">AD</hi> redemtoris P 19 nostri <hi rend="italic">D</hi> mananit-nestri <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> uestris <hi rend="italic">E</hi> 23 fecos C1 focos <hi rend="italic">Hl</hi> delectetur <hi rend="italic">M1</hi> <lb/>
            legistis <hi rend="italic">B2</hi> elegisti y 24 agnoscitis (ti <hi rend="italic">8. l. m. 1) B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="334"/>
            et uita. currite ad illum per illum; placete illi ex illo; uiuite <lb/>
            in illo cum illo, de illo. adfectibus ueris et sanctissima castitate <lb/>
            a uiro tali amate amari. 
</p></div></div></body></text></TEI>