<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Proinde quoniam in exordio huius opusculi duo <lb/>
            quaedam necessaria proposueram et exsequenda pollicitus eram, <lb/>
            unum, quod ad doctrinam, alterum, quod ad exhortationem <lb n="5"/>
            pertinet, et priori parti, ut potui, pro suscepto negotio non <lb/>
            defui, ad exhortationem ueniamus, ut quod bonum prudenter <lb/>
            scitur etiam diligatur ardenter. qua in re prius illud admoneo, <lb/>
            ut quantumcumque tibi inesse sentis piae continentiae dilectionem <lb/>
            beneficio dei tribuas eique gratias agas, qui de <lb n="10"/>
            spiritu suo tibi tantum largitus est, ut eius in corde tuo <lb/>
            caritate diffusa licitae rei licentiam tibi amor boni melioris <lb/>
            auferret. donauit enim, ne liberet nubere, cum liceret [et], ut <lb/>
            iam non liceret, etiamsi liberet, et ex hoc firmius non liberet, <lb/>
            ne fieret quod non liceret, quod factum non est etiam cum <lb n="15"/>
            liceret, tantumque merereris uidua Christi, ut filiam quoque <lb/>
            uideres uirginem Christi; dum enim tu oras sicut Anna, facta <lb/>
            est illa quod Maria. haec dona dei esse quanto magis nosti, tanto <lb/>
            magis es eiusdem donis beata; immo aliter non es, nisi quod <lb/>
            habes noris a quo habeas. attende enim, quid de hac re

<note type="footnote"> 12 cf. Rom. 6, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quorumdam f 2 decorsit JBl; <hi rend="italic">in mg</hi>. fert 3 exordio (or <hi rend="italic">add. m. <lb/>
            al.) P</hi> 4 et <hi rend="italic">om. Bl</hi> exequenda <hi rend="italic">D</hi> exsequendo (a 8. <hi rend="italic">l.) P, MEX</hi> <lb/>
            exsequendo <hi rend="italic">H</hi> exsequendia (8. a <hi rend="italic">add</hi>. e) <hi rend="italic">B</hi> 5 ad <hi rend="italic">alt. s. l. D</hi> exortationem <lb/>
            <hi rend="italic">IZE</hi> 6 priori] maiori <hi rend="italic">MENX</hi> 7 defuit <hi rend="italic">B</hi> defuit <hi rend="italic">X</hi> eiortationem <lb/>
            <hi rend="italic">IZE</hi> 8 etiam gi <hi rend="italic">B</hi> quapropter <hi rend="italic">X</hi> in re om. X illud <lb/>
            prius <hi rend="italic">EX</hi> prius] plius At amplius <hi rend="italic">DA2</hi> moneo <hi rend="italic">P-rH.ADMENXbd</hi> <lb/>
            9 quantacumque Py quantamcumque <hi rend="italic">HAMNXbd</hi> sentis] ut his <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            10 eoque <hi rend="italic">C</hi> 11 suo] sco <hi rend="italic">A tantam A</hi> 12 carite <hi rend="italic">Al</hi> melioris <lb/>
            boni <hi rend="italic">bd</hi> 13 enim <hi rend="italic">in ras. m. 2 D</hi> nuberere <hi rend="italic">P</hi> et <hi rend="italic">mn. Pr HAD<lb/>
             MENXbd</hi> ut-liberet <hi rend="italic">om. I</hi> ut et X 14 liberet <hi rend="italic">fin.]</hi> liceret <hi rend="italic">CIZB</hi> <lb/>
            15 ne-liceret <hi rend="italic">om. 1</hi> 16 liberet <hi rend="italic">CBIZ</hi> tantamque <hi rend="italic">IZ</hi> meritis uir <lb/>
            xpiani dum <hi rend="italic">stqq. (sic) D</hi> meriti.,... nir xpiani dum <hi rend="italic">A</hi> mereris ip?t\'?rt9 <lb/>
            uira xpi nt fidelia quoque P mereris uira xpi ut fidelia quoque f uidua] <lb/>
            nirago (go 8. <hi rend="italic">l.) H, MENX</hi> fideliam <hi rend="italic">H</hi> quoque tuam <hi rend="italic">ENX</hi> <lb/>
            19 eisdem <hi rend="italic">IZNbd</hi> 20 noris-habeas <hi rend="italic">om. CIZB habebus A</hi> enim <lb/>
            qui4 4« ęųjŲl quid P enim <hi rend="italic">om. N</hi> </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="328"/>
            apostolus dixerit: nos autem non spiritum huius mundi <lb/>
            accepimus, sed spiritum qui ex deo est, ut sciamus <lb/>
            quae a deo donata sunt nobis. multi quippe habent <lb/>
            multa dona dei et nesciendo a quo habent inpia uanitate <lb/>
            iactantur. nemo est autem donis dei beatus, qui donanti existit<lb n="5"/>
            ingratus, quia et illud, quod inter sacra mysteria cor habere <lb/>
            sursum iubemur. ipso adiuuante id ualemus, quo iubente <lb/>
            admonemur. et ideo sequitur, ut de hoc tanto bono sursum <lb/>
            leuati cordis non nobis gloriam quasi nostrarum uirium tribuamus, <lb/>
            sed domino deo nostro gratias agamus. hoc enim<lb n="10"/>
            continuo commonemur, quia hoc dignum est, hoc iustum <lb/>
            est. recordaris, haec uerba unde sint, item qua sanctione et <lb/>
            quanta sanctitate commendentur agnoscis. tene igitur et habe <lb/>
            quod accepisti et datori gratias age. quamuis enim accipere <lb/>
            et habere tuum sit, id tamen habes quod accepisti, quoniam<lb n="15"/>
            superbienti et ex eo, quod habebat, quasi a se ipso haberet,<lb/>
            inpie glorianti ueritas per apostolum dicit: quid enim habes, <lb/>
            quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris <lb/>
            quasi non acceperis? 
</p></div></div></body></text></TEI>