Proinde quoniam in exordio huius opusculi duo quaedam necessaria proposueram et exsequenda pollicitus eram, unum, quod ad doctrinam, alterum, quod ad exhortationem pertinet, et priori parti, ut potui, pro suscepto negotio non defui, ad exhortationem ueniamus, ut quod bonum prudenter scitur etiam diligatur ardenter. qua in re prius illud admoneo, ut quantumcumque tibi inesse sentis piae continentiae dilectionem beneficio dei tribuas eique gratias agas, qui de spiritu suo tibi tantum largitus est, ut eius in corde tuo caritate diffusa licitae rei licentiam tibi amor boni melioris auferret. donauit enim, ne liberet nubere, cum liceret [et], ut iam non liceret, etiamsi liberet, et ex hoc firmius non liberet, ne fieret quod non liceret, quod factum non est etiam cum liceret, tantumque merereris uidua Christi, ut filiam quoque uideres uirginem Christi; dum enim tu oras sicut Anna, facta est illa quod Maria. haec dona dei esse quanto magis nosti, tanto magis es eiusdem donis beata; immo aliter non es, nisi quod habes noris a quo habeas. attende enim, quid de hac re 12 cf. Rom. 6, 5 1 quorumdam f 2 decorsit JBl; in mg . fert 3 exordio (or add. m. al.) P 4 et om. Bl exequenda D exsequendo (a 8. l.) P, MEX exsequendo H exsequendia (8. a add . e) B 5 ad alt. s. l. D exortationem IZE 6 priori] maiori MENX 7 defuit B defuit X eiortationem IZE 8 etiam gi B quapropter X in re om. X illud prius EX prius] plius At amplius DA2 moneo P-rH.ADMENXbd 9 quantacumque Py quantamcumque HAMNXbd sentis] ut his D 10 eoque C 11 suo] sco A tantam A 12 carite Al melioris boni bd 13 enim in ras. m. 2 D nuberere P et mn. Pr HAD MENXbd ut-liberet om. I ut et X 14 liberet fin.] liceret CIZB 15 ne-liceret om. 1 16 liberet CBIZ tantamque IZ meritis uir xpiani dum stqq. (sic) D meriti.,... nir xpiani dum A mereris ip?t\'?rt9 uira xpi nt fidelia quoque P mereris uira xpi ut fidelia quoque f uidua] nirago (go 8. l.) H, MENX fideliam H quoque tuam ENX 19 eisdem IZNbd 20 noris-habeas om. CIZB habebus A enim qui4 4« ęųjŲl quid P enim om. N apostolus dixerit: nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis. multi quippe habent multa dona dei et nesciendo a quo habent inpia uanitate iactantur. nemo est autem donis dei beatus, qui donanti existit ingratus, quia et illud, quod inter sacra mysteria cor habere sursum iubemur. ipso adiuuante id ualemus, quo iubente admonemur. et ideo sequitur, ut de hoc tanto bono sursum leuati cordis non nobis gloriam quasi nostrarum uirium tribuamus, sed domino deo nostro gratias agamus. hoc enim continuo commonemur, quia hoc dignum est, hoc iustum est. recordaris, haec uerba unde sint, item qua sanctione et quanta sanctitate commendentur agnoscis. tene igitur et habe quod accepisti et datori gratias age. quamuis enim accipere et habere tuum sit, id tamen habes quod accepisti, quoniam superbienti et ex eo, quod habebat, quasi a se ipso haberet, inpie glorianti ueritas per apostolum dicit: quid enim habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?