<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Cum igitur in omni quaestione, quae ad uitam moresque <lb/>
            pertinet, non sola doctrina uerum etiam exhortatio sit necessaria, <lb/>
            ut doctrina quid agendum sit nouerimus, exhortatione <lb/>
            autem excitemur, ne pigeat agere quod agendum esse iam<lb n="10"/>
            nouimus: quid ego amplius te doceam quam id quod apud <lb/>
            apostolum legimus? sancta enim scriptura nostrae doctrinae <lb/>
            regulam figit. ne audeamus sapere plus quam oportet <lb/>
            sapere, sed sapiamus, ut ipse ait, ad temperantiam. <lb/>
            sicut unicuique deus partitus est mensuram fidei. <lb n="15"/>
            non sit ergo mihi aliud te docere nisi uerba tibi doctoris <lb/>
            exponere et de his quod dominus dederit disputare. 
</p></div></div></body></text></TEI>