<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Constituamus igitur ante oculos nostros uiduas <lb/>
            tres habentes singula eorum, quae huic inerant omnia: unam <lb n="20"/>
            ponamus uniuiram, cui desit et tanta prolixitas uiduitatis, <lb/>
            quod diu cum marito uixerit, et tantum studium pietatis, <lb/>
            quod non ita ieiuniis et obsecrationibus seruiat; alteram, quae <lb/>
            post prioris mariti breuissimam uitam etiam secundum cito <lb/>
            amiserit et diuturna aetate sit uidua, sed etiam ipsa non tantum <lb n="25"/>
            det operam ieiuniorum et obsecrationum religiosissimae

<note type="footnote"> 8 Luc. 2, 36. 37 23 cf. Luc. 2, 37 </note>

<note type="footnote"> 2 anteponere et <hi rend="italic">(m. 2 exp.) B</hi> pertennit r 3 si <hi rend="italic">om. D</hi> ob] <lb/>
            ab <hi rend="italic">1</hi> proponunt <hi rend="italic">AENX</hi> 7 eItu.lisent <hi rend="italic">H</hi> exulissent <hi rend="italic">EX</hi> per <lb/>
            <hi rend="italic">om. DN</hi> cum <hi rend="italic">om</hi>. y 9 fanuel <hi rend="italic">CIZABDE</hi> fanuhel <hi rend="italic">PjB</hi> asser <hi rend="italic">HBEX</hi> <lb/>
            11 erat uidua <hi rend="italic">E</hi> 12 non] nec X 13 die ac nocte <hi rend="italic">MENX</hi> 14 quemammodum <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> quA admodum <hi rend="italic">B</hi> uidua sancta <hi rend="italic">D</hi> 17 tantS <hi rend="italic">Bl</hi> <lb/>
            saenectntem <hi rend="italic">C</hi> 18 prodnxerit <hi rend="italic">E</hi> 20 earum <hi rend="italic">D</hi> erant <hi rend="italic">PyADMENX</hi> <lb/>
            21 et <hi rend="italic">om. D</hi> pietatis prolixitas <hi rend="italic">I</hi> 23 obsacrationibus <hi rend="italic">X</hi> serniebat <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> Beruiat (8. <hi rend="italic">l</hi>. t erit) <hi rend="italic">Z</hi> altera <hi rend="italic">X</hi> 25 tantam <hi rend="italic">PAMbd</hi> <lb/>
            26 religiosissime OfP1 </note>

<note type="footnote"> 21* </note> <lb/>
             
<pb n="324"/>
            seruituti; tertiam, quae non solum duos uiros habuerit, sed <lb/>
            etiam cum ambobus singillatim uel cum aliquo eorum diutius <lb/>
            uixerit et posteriore aetate uiduata, in qua quidem si nubere <lb/>
            uoluisset, posset et filios procreare, suscepit continentiam <lb/>
            uidualem, sed plus intenta in deum plus sit sollicita quae<lb n="5"/>
            illi placeant actitare, nocte et die sicut Anna ieiuniis et <lb/>
            obsecrationibus seruiens. si contendatur, quaenam istarum <lb/>
            sit meritis potior, quis non uideat in hoc certamine palmam <lb/>
            dandam esse maiori feruentiorique pietati? ita et si tres aliae <lb/>
            constituantur, quibus illarum trium bina insint, singula desint,<lb n="10"/>
            quis dubitet eas meliores fore, quibus praepollentius fuerit in <lb/>
            suis bonis duobus pia humilitas, ut alta sit pietas? 
</p></div></div></body></text></TEI>